장음표시 사용
231쪽
IN Praefatlane in Cupidinem cruciatum: An umquam vi disti nebulam pictam in pariete ' Studiosus imitator Plauti ubique Ausonius. Nam ct hoc quoque ex Menaechmi Plauti imitatum: - Numlaid tu viduli tabulam pictam in pariete, Ubi A sila Catamitam raperet , aut ubi Venus Ad
In ipso poςmato suspecta mihi sunt illa: vers. II.
- , ambustas latera haec per inania cunas. . Sane nullam bonam sententiam essiciunt. Quare puto te' gendum: . . es ambuseas lacerians per inania cunas Ventilat ignatum smalasa fulminis ignem. Per inania, hoc est, Aeris in campis. Sequitur paullo post, vers. χεζει de nimboso saltum Leucate minatur
Mascula Lesbiacis Sappho peritura sagittis. Menander de eadem:
232쪽
Ita enim legendum apud Strabonem, & distinguendum. Masculum vocat, quia, cum foemina esset , praecipitem se dedit ex illo saltu, ex quo tantum solebant viri sese imp tientia amoris jaculari. Nam propterea dicebatur locus
lii vocat Statius: Horatius. & Ausonius noster vocant eam musculam. Nam sane doctissimus Turnebus id non videtur satis adsecutus esse. Primus omnium, ut ait Strabo, Cephalus ex ea petra sese praecipitavit, Cum Ptaolan impatienter amaret. Sed concedant mihi lectores, paulum eXAusonianis castigationibus respirem , & quaedam de Leucate petra, & de saltu illo dicam, numquam antehae audita, ex auctore nondum in vulgus edito, Ptolemaeo filio Hephaestionis e- ρ εIι--nia Io,M. Apud illum
igitur quaeritur , cur apud Bacchyliden Silenus dixerit , Leucada a Leuco Ulyssis filio cognominatam fuisse: qui Zacyntho erat, & ab Antipho interfectus fuit. Eum igitur Leucatae Apollinis templum condidisse. Ibi petram esse vicinam Leucadem, a qua qui saltu se mitterent, amoris insania liberari. Caussam hanc ex media historia ad signat : Venerem, scilicet, post mortem Adonidis sedulti eum ubique terrarum perquisivisse: tandem eum Argis Cypri in aede Apollinis Erithii invenisse. Et cum impote tiam amoris sui Apollini patefecisset, ab ipso ad Leucadem petram deductam jussi1 Apollinis sese e specula deorsum misisse. Quo facto, morbo amoris defunctam fuisse. Cum caussam rei quaereret: Apollinem respondisse: sese crebro observasse , Jovem , quoties Iunonem impotenter deperiret, ibi sulum sedere, & vi mali levari. Sed &Artemisiam illam , post viri Mausoli mortem , contemptam
a Dardano Abydeno, quem non patienter ardebat, dormienti adolescenti oculos effodisse. Cum tamen ne hac quidem injuria morbus remitteret, remedium a petra quae
sivisse. Sed frustra fuit. Nam ex eo saltu periit: ibique sepulta fuit. Similiter & Hippomedontem Epidamnium,
propter amorem pueri nescio cujus, sese ex eadem petra jecisse. Sed nihilominus ipsum periisse. Refert & de Nicostrato Comico, eo saltu levatum amore Tettigidaeae Myrinentis. Addit Maceten Buthrotium vulg5 cognominatum fuisse, quda quater eum saltum expertus esset: & quater hoc remedio amore caruisset. Innumeros praeterea idem expertos. In his senem Butagoran Phana-
233쪽
goriten , cum amasset Diodorum tibicinem. Rhodopen etiam EmisIenam, quae geminos fratres ex satellitio Antiochi Regis amabat, cum vicissim Cus ab illis nulla ratio haberetur, animi impotem sese jecisse, & animam edi-diise. Adolescentibus nomina erant Antiphonti, &Cyro. Charinus vero Iamborum Poeta amavit Erotem Regis Eupatoris a poculis. Et cum fabula: de saltu Leucadis fidem haberet, sese praecipitem naisit: & crure fratcto doloris cruciatibus periit. Ac inter emandum animam hos le- pedissimos ac elegantissimos Iambos in medium Jecit:
Quin & Nereum quemdam Carinensem ex amore Atticae nomine mulieris Athenis natae sese praecipitasse. Et non solum amore solutum fuiss): sed etiam vivum incidisse in rete Jaculum , in quo simul cum risco auri pleno in terram extractus fuit. Cum eo nomine piscatori, qui se extraxerat, litem intenderet, aurum illud ad se pertinere: casu enim sibi obveniste; noctu ab Apolline admonitum incepto destitisse. An non satis haberet, quod citra vitae periculum a morbo amoris liber esset λ quare, si saperet, de alieno auro litem ne moveret. Haec ego, quia jucunda sunt, ut spero, neque tamen in vulgi notitiam perve- Derunt, praeterea neque ab hoc loco aliena erant, quasi corollarium adjicere volui , ut nihil , quod ad Poetam nostrum illustrandum faceret, intentatum Glinqueremus. CASP Α-
234쪽
A nsu MENTUM.Laus Ausomi. Fucatus, pictus. Glossa in Ausonio Αι, em , Graecum. Laterum inania. Instari Adfectare. Adfectatio. Tertullianus situ ratur. Laus Heraldi. Inactus. Cavus pro vacuo, nullius rei. Apus Ausonium Cupido erucifixus multis istas illuseratur b
QU OD de Auctoribus, qui in omnium manibus versan tur, modo diximus i esse eos etiamnum satis procul ab emendatis, mus negotii nobis fidem dabit etiam Ausonius ; cujus Poetae ingenium , ad nihil non aptum , summum in his litteris Iosephum Scaligerum, fato quodam, sibi conciliavit; ita tamen ut, post eum, aliis etiam favere non nolit. Cupidinem crucifixum his mihi locis considera; Praefatione : Treviris, in triclinio AEoli, fucata es pictura hae. In Libris fuit Zoili, quod ego sane, argumento hujus carminis & picturae, non paullo ianvenientius arbitror ; nimirum, ab ingenio Zoili infesti fabulatorum principi Homero. Fucata est picta , nam fucare pingere illi aevo. Paulinus
Natali v ID. Nunc volo picturas fucatis, agmine longo, Porticibus videag. Ιdem: - s forte adtonitas haec per spectacula mentes Agresum caperet fucata coloribus umbra. Mox: Cupidinem.cruci a gunt mulieres amatrices; non hae,
de nostro seculo, quae 'onte peccant; sed illae Heroicae, quae Mi gnoscunt , plectunt Deum. Argute certe , hoc dictum. Veteres enim culpam Cupidini dant, illae sua culpa gavi-
235쪽
se ne aceusant quidem alium quempiam. Idem de Hero in is infra versu LXIII. Mox : Sed commendo tibi errorem meum. Naevos nostros ei atrices amajus, nec soli, nostro vitio, peccasse contenti, σι fectamus ut amentur. Alterum ex his , vel nostro vitis, Vel
peccasse olet glossam admodum in talibus frequentem , ut vel exemplis is discere potes, quae Muretus in variis collegit. Legas : nec soli peccasse contenti. Nosro vitio nescio an- non vitio additum sit. s At tu nihil deme, neque enim omnia superflua pro glossis habenda. Alioqui non pauca loca , non in Ausonio tantum, sed in omnibus omnino Scriptoribus essent decurtanda. Nemo ita loquitur, nihil ut superfluum dicat. Glossae
Praeterea, explicationis causa, adduntur Obscurae orationi, aut Voci, non perspicuae . AN ONYMUS. JNec tamen adfirmo, sed, quaeso te, quid opus nosero vitro, Cum omnia ad naevos & cicatrices reseruntur ps Nostro vitio, si vis, additur, ut opponatur delictum ita commissum delictis , in quae pravis exemplis delabimur. Sed non ita sunt omnia ad vivum resecanda, praesertim tu familiari Epistola. AMONYMUS. IIn fine hujus Epistolae, mendum esse videtur: certus sum quodcumque meum scieris amabis, quod magis 'ero quam laudes. Qua ratione hoc scriptum sit, vix videbit etiam Lynceus. Cur minus sperabit laudari, quod amandum obtrudit λ Scripsit, AEdepol , risuiui: quod magis specto quam aer laudes. Adeo non dissimulat tersum laudis ambitum, ut alterum magis spectans, acue & huic locum , velut inserioris grados, relinquat. Nihil muta. Aasonius magis sperabat amorem, quam laudet , quia ludos amicorum quamvis non laudemus, amamuι tamen. AN ONYMUS. J In ipso Poematio vers. XII. Et tragico scriptus gemitu Salaminius Aias.
Quasi vero gemitus ille solum tragicus siti Notum in tragoediis αι tape geminatum esse. Λt quomodo non aliis quibuscumque rebus p Non adfirmo, sed suspicor Ausonium scripsisse: F Gr o, quod, Hercle, generi toti aptius, cui' illa vox apta. Ut pariter Graecum Oetatas ponit Lib. X. 9 suos foliis gemitus inscribit, θ' δ αι Atii habet inscriptum, funesάque littera ducta est.
236쪽
t At non dicit Ausonius ά esse solum tragicum gemitum, satis est ut reveta sit inter gemendi interjectiones, apud Tragicos. AN ONYMUS. ISequuntur hi versus continua serie: Omnia quae lacrimis γ amoribus anxia maestis
Exercent mem9res, obit a jam morte , dolores rRursus in amisiam revocant Heroidas aevum.
Fulmineos Semela &c. Neminem hos versus, ut in omnibus editis distin m &concepti hac facie sunt, intelligere re ipsa est. An flores enim exercent memores dolores' An fores maesti sunt Et uehoc demus, an Aiax, Narcimus, Λdonis, Hyacinthus H roidas revocant in amistum aevum: Purae ineptiae Librariorum sunt, qui, ut propagent Scripta, de intellectu in utramque aurem dormiunt. Lege & distingue: Omnia qua lacrimis , amoribus anxia morsi
Exercent memores, obit a jam morte, Asores Rursus in amissum revocaut Heroidas aevum.
Omnia ista, ait, Heroidas in amissum aevum revocaΠt, non tamen omnino, sed quatenus moesta sunt & dolorem etiam post fata testantur. Hoc argumentum fuit picturae; Heroides redditae imaginariae vitae, in obscuro quodam loco; his accedunt Heroum nomine flores, quatenus exercent plan tum, etiam post obitum fatum. Sic omnia plana. Omnia quae nescio an tueri possis, tametsi sit complexio Virgilii insuavissima Ciri usitata. Sed illud alterum magis ex sente tia est. Illud alterum est frigidam. Sensus est , lethi argumenta,& flores, in quos infelices Heroes mutati fuerant, & omnia quae lacrimis & amoribus anxia exercent memores dolores, etiam obita morte, revocasse Heroidas in amis, vitae m moriam. Sed verum est, male interpunctos fuisse versus. ΛNONYMUS. JMOX, eadem serie: Fulmiures Semele decepta puerpera partus Deset, , ambustas latera, per inania cuna
Ventilat ignavum simulati fulminis ignem. Omnia ignava & simulata, quia pictura in aeris campis erat, nou Ioto lumine videnda. I. latera licet in omnibus libris
237쪽
repertum, Vinetus merito suspectum habuit. Scaliger Leeram reposuit. Nolui ego; non enim aliae cunae Semeles fuisse dici possunt depictae; quam latus ipsius, quod amburens Iupiter extraxit Bacchum. Cunar ambussae sunt ipsum Corpus Semeles, unde non aliter , quam laterum Ausonio relictum puto. Laterum per inania phrasi eo aevo usitatissima, est per latera ipsa spoliata pondere suo. Nec quis de Iateribus sugillet ; inde enim extractum maluit pictor puerum pingere, quam per partes minime plangentibus aperiendas. Lacerare verti cunas ambustas per inania dura phrasis.
Dura sunt quae vir doctissimus comminiscitur , quis
enim 'canas dici putet corpus ipsum Semeles, cum Cunae nonnisi natis dentur Z Quis inania laterum pro utero va uoferat ξ Quis sensus in his: Et per inania latertim ambustas cunas, uniavum ignem simulati fulminis mentitat Τ Simulartim fulmen hic est falsum fulmen , & veluti umbra fulminis, quia iis inferis verum nihil, sed evanidae tantum imagines. Vide notata ad hunc locum. ΛNONYMUS.JMox versu XXVIII.
Tota quoque aeriae Minoia fabula Cretae, Picturarum instar, tenui sub imagine vibrat.
Legendum picturatum instar. Insar est imago , adsimula tio. Picturatum in tar imago variis coloribus expressa. Multis de hac voce ad luisjum. Fabula Cretae aeriae hoc est, infernae , quae in aeris eampis imaginibus, picturarum instar, emcta, sub tenui-hus timulacris vibrat, hoc est, movetur. Similis est pictaris, quae moverentur. ANocYMUS.JPost non multa, de Luna: - olim qualis per Latmia saxa
Endymioneos sola adfectare sopores. Adfectare hic verbum est Veneris , a nobis notatum ad Claudianum. Significat ad concubitum conciliare velle, Ueneris res alicui propinare. Commentator Vetus Horatii
Lib. I. Sat. II. Permolere. Violare, polluere, adfectare, asia
petere &c. In eam sententiam isto loco Ausonius, in cam-dem Tertullianus Lib. de Praescript. Ndversus Haereticos Cap. v III. Fuerat Athenis , illam sapientiam humanam , adfectatricem , interpolatricem Veritatiri e congressibus πο-
238쪽
verat. Idem Scriptor saepius pro libidine adfectationem di xit, quod non satis perspexit Heraldus, alioqui vir dextrae eruditioni S. Adfectare sopores est captare tempus somni Endymionis, id quaerere, ut adjectare regnum & similia. AN ONYMUs.
Uers. LII. - hostemque unum loca non ma nactum,
Cum pigros ageret densa Iub nocte volatus. Suspicor Ausonium scripsisse non sua inactum. Loca enim nanciscimur , quae sponte studioque ad perimus , la quod Contrarium hoc loco esse decet. Nec obest ro agere, imo venustatis gratia repetitum puto, summo studio quoque. Mera haec est barbaries , quam non adfectat Ausoniaes. Navrisci discimur quod nobis obtingit , sive adpetitum
prius, seu Casu ejus compotes fiamus , aut in id inviti incidamus. Sic nancisci malum, apud Terentium Andr. v, 6, ct Phorm. ι, 3, IO. AN ONYMUS.)Versu LII. de arbore:
Hujus n excelseo suspensum sipite Amorem Devinctum post terga manus, substrictάque plantis
Vincula misentem, nullo moderamine poenae
Adjiciunt. Reus es, Me crimine &c. Miror neminem hoc loco tum apertum mendum vidisse. Legendum: nullo moderamine Poenae Aingunt. Nihili vulgat lectio, nullo moderamine paenae adscere. Adfixum vero Amorem inserit ipse Poeta, praefatione: Cuirinem cruci adfiguut mulieres amatrices. Crux sane est arbor illa talibus, ut jam dixit, poenis usitata.
Minus rectum est, adligunt fis stensum in summo stipite. Suspendere hoc est, non adimere, quod improprie in Praefatione usurpavit Ausonius. Aoicere nullo moderamine poenae, est poeni immoderata adficere , Vel nullum moderamen
adhibere. Nihil hic, quod Poetam dedeceat. AN ONYMUS.JEx sequentibus gnomen videtur non Poeta , sed Librurius fecisse. Legendum puto: Se quaeque absolvere gestit, non qui)que, cum omnes sint sex sis tequioris , &. Poeta in praefatione, seu argumento dixit: Heroicae, quae mi ignoscunt , plectunt Deum; licet quisque quoque ad feminas trahi possit, ut, mi dulcis anus, apud Tibullum. Omnino
239쪽
autem, utcumque dissimulamus . hic duo versus olent aevum degenerans, & Alano aliquo , quam Ausonio sunt digniores. Mihi vero Ausonio nequaquam indisni videntur, &sententiae etiam necessarii. Ρalato Barthii, qui tam infelix est conjector, non admodum confidere licet. ΛNONYMUS.JSequitur versu LXVI t. -- haec ultio dulcis quo quaeque perit sudeat punire dolorem. Lege, dolore. Quo dolore quaeque perit hoc hostem, punire studet. Non enim punit dolorem, sed petulantiam potius & crudelitatem dolore ipso. Mirum haec talia visa
Nihil muto. Sensus est, ut dolorem, quo quaeque pe riit studeat punire Cupidinem, vel esse poenam Cupidinis. AN ONYMUS. JOmissum est versu LI riearem , non vigorem esse legendum. Rigor enim summa est crudelitas. Claudianus r. Triste rigor nimius, Torquati dupue mores. Ille autem Heroinae: - Tanum vibrare rigorem Oeeipiunt . Horret vulgata lectio. f Imb tua , Barthi; nam vibrare vigorem quid si diximus ad teXtum. Vibrare rigorem nihil est. A NON YM Us. JVersu LXIX. cavi amnes vani sunt, qui congruunt, sci- Iicet, aereis campis. Paulinus Iambo ad Cytherium r' Hi nune obes 1piritu superbia
Et opibus ansari cavis Humi manebam compediti. Mammertus noster Lib. II. de statu animae, cavum vanita
eis dixit, ut quidem a Iureto ex V. C. suppletum est.
240쪽
Laudatorum, saepe quoque emendatorum.
ACςius vel Actius, aut Attius.
Aehilles Tatius. Aeron Helenius. Adagia. Adrianus Imp. Afranius . . Agellius vide Gellius. P. Albinovanus. Alcimus Avitus.
8lexander Aphrodi rus B. Ambrosius. Ammianus Marcellinus. Ammonius Hermias Phil.
Aristophanes. Eius Scholiastes.
Atheniu, ' β' si 'si I, 88.32.97. Io6. Ios iri. 14, Auctor earm. de Leandro & Hero. ,-Philomelae prior. posterior. B. Augustinus Hipponensis. Avicennae interpres.