Andreae Mauroceni, senatoris, Historia Veneta ab anno 1521 usque ad annum 1615, in tres tomos tributa

발행: 1719년

분량: 710페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

541쪽

337 cum acerrimi bostis praepotentes vires terrestres, ac maritimasa vestris ditionibus submoveritis , atque e magnis Rempublicam periculis Wstra prudentia renueritis . Sin vero, pacis

omni spe rejecta , belgi pericula sueunda erunt, an nou istud maxime visis fuatio erit, quod non voluntarium, sed necessirium suscipere belgum coarii fueritis λCum Minius perorasset, Patres in alia omnia ivere, neque quidquam decretum est. Mitatum postea his ea de re dissemtientibus sententiis in Senatu est ; atque cum multa pro utraque parte disceptata essent, pares serme patrum sententiae fuere et nam primo ut decretum in aliud tempus disserretur, duo suffragia pervicere et mox cum tertio decretum de conscribendis literis latum esset, quin decerneretur, duo item sussragia desiderata sunt. Ea re vehementer Patrum animi ansebantur, atque illorum praecipue , quos magnarum rerum usus in Republica administranda assidue exercuerat, dum inter ancipites foederis , ac pacis spes fluctuare Rempublicam animadverterent ; quae ad bella necessaria essent, minime expediri; hostes undique vires colligere, ut veris initio terra, marique Venetas ditiones invaderent. Erant qui minime fidendum Sulei .no, paceque ad Rempublicam aistinendam objecta. acrius parare bellum arbitrarentur ; salutem. ac libertatem in foedere cum Christianis Principibus firmando reponerent. Alii contra, qui societatem, jura, ac rationeS perpenderent, quot difficultatibus implicarentur , dubiis illarum eventibus pacem quoquo pacto iniri posset, gravissimo bello anteponerent : hostis potentiam, vires Reipublicae minime ad obsistendum pares, re

rum Praeteritarum exitu edocti, sequa lance aestimantesia Principum vero ea erat mens , ut quandoque ingentem rerum praeclare gerendarum spem alerent; nonnunquam variis,

ac dissidentibus consiliis, dissicuItate deterrerentur is Nam Carolus aliquando incensum adeo ad bellum cum Sullaimano gerendum animum priueserebat, ut se ipsum illud adversus barbaros administraturum diceret et ex illo non amplificandi imperii opportunitatem, sed solidae, ac nunquam intermoriturae laudis gloriam quaerere et hac una contentum, quidquid justis armis ex hostium manibus ereptum esset, illud Venetae Reipublicae uItro tributurum, cujus vires, & potentiam, ut P

542쪽

MAURO CENI LIB. V. 473

muro adversus barbaros extarent, augendas Censere et quo e

peditior arma in hostem induceret, inducias cum Galliarum Rege pepigisse. Vastius quoque Insubrum praefectus multa cum Fidelio a secretis Senatus his de rebus loquutus, Reipublicae

prudentiam, rectam, ac praeclaram regiminis sermam effer bat : Caesaris in rempublicam chriitianam egregiam mentem, atque in Venetos singulare studium testabatur. Andreas quoque Auria sibi Cetesarem in mandatis dedisse significabat, ut aperiente se anno classem numero , & viribus quammaxime posset instructam educeret; tum ut foederi, cui la Caesar o, strinxerat, satisfaceret; tum ut ita poscentibus Reipublicae rebus celerem, ac strenuam opem serret. His Venetorum animos Confirmare Carolus nitebatur, ut prorsus a pace aversos foedere vinciret , eandemque cum illo subire sortunam comis elleret 3 cum ejusmodi ingenio esset, ut saepius mira dissimu-atione intimos, atque abditos animi sensus obtegeret, & ili nil altius insideret, quam ut occultis quibusdam genii stumulis se supra Galliarum Regem efferret , armisque iterum Gallos lacesseret, ne ab imperii Mediolanensis possessione deturbaretur. Id porro ex multis non obscure elici posse videbatur , vel quod Senatus literis post tres elapsos menses reo sponsum non dederat, vel quod e rerum eventibus firmiora consilia petenda duceret. Nam illud certum est, Vastium cum Fidelio de pace inter Principes, ac foedere loquentem dixi L se, postero anno expeditionem in Turcas fieri non posse, cum in tot sumptus Caesari pecunia minime suppeteret; neque peris timescendum, ne hostis tam cito, quae ad arduum ac difficile bellum exposcerentur , expedire posset . Byzantii quoque occulto egisse multis argumentis, innotuerat, ut a suis ditionibus Ottomanicae classis impetum averteret, atque Chariadent animum Hispani cujusdam, Siciliae Pror is nepotis, quem ille captivum detinebat, opera pertentasse, ut, Turcarum Roge deserto , sibi adjungeretur . Resque agitata eo processit, ut Ahenobarbus libertate donatum in Hispaniam mitteret, rui inde reversus Caesaris nomine regnum Tunetanum ea Comitione detulerat, si illius opera Iapygiae ora & Neapolitania Turcarum maritimis viribus immunes essent; si vero, Mahu- metana superstitione ejurata . in Christianam religionem n

543쪽

HISTORIAE VENETAE

men daret , opulentum illi in Hispania principatum , atque alia egregii facinoris praemia liberaliter polliceretur . Constabatque Chartadenum per Mamertinum fietum transeuntem , cum accolas summis incommodis assicere potuisset, nullis damnis illatis, praetervectum. Haec, ne multa pollicenti Caesari certa fides adhiberetur, emciebant.

At in Francisco Galliarum Rege proclivis in pacem animus erat, quod ejus filius, Aurelianensis Dux, absque armis pediampla Insubrum ditione potiturus esset. Quocirca Franciseum Iustinianum, qui ad illum, ut diximus, pro pace missus sue. rat , perhumaniter excepit; gratias Senatui egit ; re ipsa quanto studio, animique ardore ad pacem ineundam esset, non modo Reipublicae , verum universo christiano orbi palam facturum, ad inducias destendisse; Lotharingum Cardinalem,& Galliarum magnum Magistrum , ut quamprimum pax firmaretur , Narbonem ire jussisse. Rhodesioque apud Rempublicam legato mandaverat , ut inclinatum in id Senatum sedulis ossiciis foveret, atque incitaret. Verum , qui Francisci gesta recensebant, & quantum ille de gravissimis rebias con-ulia propria tantum utilitate metiretur, memoria repetebant, Verebantur, ne repentina aliqua rerum mutatione optima imstituta consiliorum ratio interverteretur.

Paulus III. Pontifex, vel suopte ingenio, vel Pontificio munere , totus in rempublicam Christianam incensus erat. Addebantur frequentes Patrum adhortationes , ac preces, quibus mirifice ad praeclara quaeque pertractanda , atque essicienda impelleretur. De Principibus vero conjungendis negotio, quod illi parum prospere ccsserat, suscepto, minime deterritus 3 nequid ea in re , qua nulla major ea tempestate tractari posse videretur , praetermitteret, Cardinalem Carpensem ad Caesarem , Iacobatium ad Regem legatos miserat, ut ossicio, suasione , prece conjungere Principum animos , atque arma incommunem hostem niterentur . Ob id a Senatu Pontifici gratiae actae fuere . Henrico quoque Angliae Regi datae literae, quibus, ut summam auctoritatem ad conciliandos Principes ingenti christianae reipublicae bono adhiberet, hortabatur, suorumque majorum exemplis, atque egregio fidei defensoris ii,

tuto ad bellum advertus communem hostem incendebatur.

544쪽

M AURO CENI LIB. V. 473

Marino Iustiniano, ad Ferdinandum Romanorum Regem Ie. 1s3

sato. imperatum est, ut priscis, ac recentibus a Turca illatis insurus exasperatum acriuS Commoveret, atque ast diludia cum

Ioanne Hungariae Rege tollenda suaderet, quo expeditius aroma in Turcas verteret, & a barbaris acceptas injurias genero. se impetu semel ulcisceretur. Nam ad Turcarum vires framgendas nihil Opportunius censebatur, quam ut terrestribus ariamis peterentur, ac Germani, se ces & bellicosos spiritus geoxentes , ad pristinum Imperii decus gloriamque, cui aliqua respersa ab hostibus labes videbatur , instaurandam , unanimi

impetu Commoverentur.

Dum inter dubias belli, pacisque spes Senatus versaretur, atque Christianorum Principum animos ad Concordiam cohortari , ad foedus sanciendum incitare summo studio eniteretur ;Alexander Ursinus xv m. kal. januarii Venetias rediit, cum Iacobi Canalis legati literis v I II. ac vis. kal. novembris datis ex arce, ad Euxinum sita, in qua Suleimani jussu inclusus fuerat. Summa Ursini itineris, ac eorum , quae gesserat, haec αfuit. Venetiis prosectum ad CherZegi pmfectum se contulisse 9 is., , νώμab eo duos itineris comites, qui Thelsalonicam perducerent, datos : Reipublicae legato non invento, Luphtibejum, & Aj, rem supremum Basiam adiisse; a Senatu ad Suhimanum ora- Η 'torem designatum, significasse, qui ea, quae acciderant, Praeter illius mentem Contigisse signin ret et inde duobus aliis co mi tantibus Byzantium v. kal. novembriS pervenisse; cum legato congressum, a quo Hadrianopolim proficisci jussus fuerat tibi Sulci manum venationibus intentum Oflendisse : cum Ajace loquutum, primum mandata ad Byzantii gubernatorem impetrasse, quibus Canalem e turri educi, liberiore loco, custodiabus tamen adhibitis, jubebatur et deinde ut statim Venetias contenderet, legatumque a Senatu miti curaret. Canalis autem legati literarum haec erat sententia. Cum ipse in castris mira Suleimani ad Aulonem esset, ac Veneta classis in sinu Rhizonico prope Neocastrum moraretur, Ianusbejum illi exposuisse, o m. Suleimano, ut statim Byzantium peteret, decretum fuisse, rationes redditurus, cur, sepius disertis verbis Venetorum deserVanda pace Voluntate testata, contra quaecumque ab hostibus proficisci possent, ea in subditorum navigia, resque suas

545쪽

raretur.

Conditian sa Tarcis Proposita Frincipum strato abus Agni eatae. Senatu 'eon mia ιη fata rea

committerent e Byzantium cum attigisset, in carcerem conis istum, deinde in Hellespontiaca turri detrusum, in qua antea Nicolaus Iustinianus, cui ille successerat, & complures metacatores inclusi fuerant : eo in loco cum multis incommodis conflictaretur, ad Aiacem , supremum Bassam , & Ianus jumstripsisse : adversus fidem, ac jusjurandum teterrimo carcere contineri, eductum non ita exili animo esse, ut fugam medurari vellet; mortem minime expavescere, quam patriae insedivientem obire decorum arbitraretur : Ajacem per Urs num illum edocuisse, si damna a nostris illata, quae ad vigintiquimque aureorum millia essent, farcirentur, haud difficile fore, per oratorem designatum pacem cum Suleimano instaurare; i, ut tuto Venetias Byzantio commeari posset, facultatem, fide interposita, concessisse. Haec Canalis captivi literis comtinebantur. Ursinus vero, potestate itineris legato ab Ajace impetrata, Ne astrum perrexit, atque ibi viae comites, qui illum praestolarentur, reliquerat. Ea omnia ut PrinCipum legatis enunciarentur, Senatus decrevit : Pontificio, atque Crasareo adjectum: constantem de foedere ineundo, multis quamvis de concordia conditionibus a Turcis oblatis, voluntatem in Republica manere: quocirca, ut, quae bellum ingens requi reret , in iis sedulo, atque enixe comparandis insisterent, orare, ac flagitare.

Μ. D. XXXVIII.

I Nde cum omnes rationes concordiae ineundae penitus alae. viderentur, sedulo quae ad maritimas Reipublicae di. tiones muniendas attinebant, curari Patres urgebant ue trire mium numerum augeri s conscribi milites; colligi commeatus; bellicos apparatus instrui. Naupliis milites in subsidium, atque annonam flagitantibus quadringenti pedites, bis mille se starii frumenti, quatuor aureorum millia fuere transmissa. Classis imperatori, qui Corcyrae tunc erat, praeceptum, ut quammaximam posset commeatus vim, ac bellicorum appara tuum mitteret. Epidaurum pedites praesidiarii ire jussi; ut frumenti sexcenti festarii conveherentur, decretum et Cytherae Aegaei insulat praesidium auctum. Cretae vero protegendae cura haud parum Patrum animos solicitabat, cum incolas, proin

546쪽

mis insulis a Chartadeno foede direptis, ac vastatis, tantus temror invasisset , ut nonnulli eo primipites acti, seditiosos r mores dissiparent, quamprimum hostes cum Classe appellerent , ultro deditionem facturos. Qua re Cum plerique maxime commoverentur, atque urbium ConventuS, Cretenses parum sin

cerae in Rempublicam fidei maculis aspergi animadverterent, legatos cum literis ad Senatum misere, quibus demisse pete

bant, ne paucorum infimae gentis Crimina, qui errore, atque

ignoratione potius, quam prava mente in Rempublicam lapsi fuerant, quidquam de sua fide, & constantia imminutum cem serent; opes, filios, Vitam denique ipsam Senatui deserre, quam ultro intrepide pro Reipublicae incolumitate, ac dignitate profunderent : orare , ut milite, ducibus, classe , ann

na , ceterisque ad bellum necessariis subveniretur, ut hosti insi Iam invadenti sortiter obsisterent. Legati perhumaniter habiti, coloniae fide, atque constantia laudata, dimissi fuere. Mox quinque aureorum millia decreta , statimque missa; Pesareo imperatori in mandatis datum, ut Franci scum Paschalicum, classis legatum, cum selectis triremibus in Cretam iterum mitteret, tres quoque Nauplium proficisci juberet. Cretae vero magistratibus datae literae, quibus nobilium , & popularium animi confirmarentur. Corcyram Stephanus Theupolus cum summo imperio missus; commeatus, tormentarii pulveris , atque aliarum rerum in usus belli ingens Copia navibus deIarao Valerius Ursinus in eadem insula universae militiae praesicitur. Pesareo imperatori , ut opera quamprimum, uti decretum fuerat, ad o

pidum muniendum perficenda curaret , jubetur ; iis persectis in patriam reverteretur; cui postca Vincentius Capellius su cessor a Senatu, ac majoribus Comitiis datus est. Astrivium, Epiri urbs in penitiore Rhizonici sinus parte sita , validiori praesidio firmata; munitionibus erectis, tutior, &ad hostium impetus sustinendos munitior redditur. Dalmatiae praeterea o pidis , atque urbibus pedites, & annona subministrantur. Camillo Ursino militiae praesecto, ut , recensitis militibus, ad duo selectorum millia redigeret, mandatum. Complures quoque tum e Graecia, tum ex Illyrico equites levioris armaturae ad liberandos ab hostium incursionibus fines accersiti. Et quo in usius belli pecunia sumeret, ut a terrestribus Venetorum - - Hli 2 diti

547쪽

4 8 HISTORIAE VENET AE

ditionibus centum aureorum millia subsidii loco persolveremtur, Senatus decreto scitum est : vectigal quoque ad molendum impositum, quo in singulos se starios sex asses pendere tur r pecunia Navali addicta. Ne ii, qui aere publico obstri

gerentur, ad urnaS accederent, ut globulos ad magistratus socotiendos majoribus Comitiis sumerent, Cautum : decumae quo. que universis civitatis ordinibus impositae. . Dum haec ad bellum gerendum a Venetis comparantur, in Gallia de pace inter Carolum, ac Franciscum; Romae de s dere inter Pontificem, Caesarem, & Rempublicam sanciendo agebatur. Salsulis, oppido inter Perpinianum, & Narbonam sito, Caesarei, ac regii convenere et Varie utrinque alterna seare spe, & desperatione agitatum. Nam initio summo ardore de concordiae rationibus , multis hinc atque inde propositis, disceptatum fuerat. Verum cum res prope ad exitum perducta videretur, novis obortis dissicultatibus, ad eadem initia revolvebatur, ac Principum animi Veteri aemulatione, praeteritarum rerum memoria, & Casibus accendebantur. Galliarum Rex trium optionem Caesari sectile ajcbat : primum, ut quae ad Allobrogum Ducem spectarent ditionibus restitutis, Medio. lanense imperium Aureliano filio Caesar, Ferdinandi fratris filia connubio juncta, traderct ἔ-nuptias vel tunc , Vel trium annorum spatio pro suo arbitratu celebraret; interea nemo de possessione decederet : alterum, ut, nulla re immutata , ambo iis, quae modo obtinerent, oppidis Potirentur : tertium, ut iadcccin annos induciae protenderentur ἱ interim ad opem reipu.blicae christianae serendam , sociatis consilis, atque armis Coninvenirent, ac de controversis dirimendis si inui ageretur. Ab iis, quae a Rege proponebantur, Caesareanos initio minime abhorruis e conitat ; pollea, singulis rejcctis,fquae Madriti in Hispania captivus pepigerat, ut rata haberet, petiisse s Allobrogibus1 a. quamprimum restitueret ; Caesar autem Insubrum oppida per' triennium retineret et ut indigna flagitantibus , qui Regis ninmine agebant, a Colloquio discedere, atque Narbonam sere. Cipere cogcrcntur et quoniam vero in annum differri indu.cias Caesareani postulaverant, Rex in id descendere suos jucsit. Carolus e Contra , quod a colloquio discessum esset, a Regis nimium obfirmato animo prosectum , qui Allobrogum

548쪽

M AURO CENI LIB. V. 479

Duci ea, quae contra jus, atque arauum interceperat, nollet 1 3 8 reddere; sed, nondum aliis compositis, Mediolanense impe rium statim peteret, neque fibi hdem satis haberet, qui ter tium in annum pollicita de Mediolani imperio tradendo dis ferret, ut Aurelianus interim connubio jungeretur, atque regiae voluntatis periculum fieret, quam parum sinceram si ius antea expertus fuisset et huic rei ni assentiretur, ad Pontificis auctoritatem rejiceretur . Itaque cum querelis, ac jurgiis res traheretur, atque a Salsulis ii, penes quos negotii peragendi facultas erat, discessissent, rerum praeclare gerendarum fund menta debilitari, ac prope eyerti visa sunt; & Pontifex, cum secessionem consequutam audivisset, haec proloquutus sertur et Foederi absque Gadiarum Rege non parum roboris, ac Vix ris decessurum; verumtamen Ie eamdem semper cum repubsica fortunae aleam subiturum. Romae eodem tempore de foederis conditionibus disteptabatur : & licet in nonnullis Convenissent ,' nam summae prae AM .a,fecturae dignitas, adsentientibus Venetis, Andreae Auriae tri- A. -- buebatur ue Pontifex vero, ut Reipublicae gratificaretur, Ma cum Grimanum, Patriarcham Aquilejensem, pontificiae classis praefectum designaverat; tamen quotam quisque foederatorum GH-- , partem Conferret, nondum decretum fuerat et neque pares sim guli vires exhibere poterant. Cum vero satis constaret, Pom ς stificem tertiae non sum re , sexta illi pars attributa fuerat ;de reliquis quinque partibus, ut dimidium Cisar , reliquum Veneti solVerent , Caesareani contendebant. Contra Venetis nimis durum videbatur, aequis portionibus cum Cassare, cui tot regna, ac provinciae parerent, in foedus concedere. Senatus , re mature perpensa, e sex portionibus duabus se adstringere decrevit ; id quoque supra Reipublicae vires esse,

Pontifici testatus : tres Carolum minime invitum in Reipu- -

blicae opem collaturum sbi suaderi. Caesar , ne majori cum 2 'Π'ctatione laedus traheretur, suis, qui Romae erant, illius percutiendi facultate data , sexta Pontifici , duabus Venetis Iam M portionibus relictis , dimidium sumptuum omnium praestare

pollicitus est. νου δεδυ-

Hoc rerum statu Ianesinus, Reipublicae interpres, Venetias inex ctato advenit, quem Canalis legatus e Carcere eductus

H. Mauraceni T. I. Hli 3 ad

549쪽

Io HISTORIAE VENETAE

ad Senatum cum literis Byzantio miserat . Is Neocastrum a duobus Bassar hominibus deductus , ab Sangiam, qui Ne castro praeerat , Ascrivium a suis familiaribus perduci jussissest. Literarum haec erant capita. Libertate impetrata, secum Carcerem, atque aerumnas, quas perpessus esset, macem imdoluisse e Mardonae eventus eas sibi Calamitates ob iratum Regis animum peperisse et quod, vetustis pacis conditionibus aS scissis , ad bellum ventum esset , magna molestia se assici rceterum mirari de propositis a se concordiae rationibus ne recsponsum quidem ullum tulisse : jam tertio Venetias nuntium mittere : adhuc tempus esse, quo reS opportune componerem tur : si Senatus velit, Regis iras molliturum, atque ejusmodi conditionibus pacem sanciri posse sibi suaderi, ut arctior Venetis cum Sulcimano amicitia intercederet e sin vero oblatam concordiam respueret , triplo auctis viribus cum terrestribus, tum maritimis, acerrimo bello impetum in Venetos facturum; Graeciae , atque Asiae robore coacto, veris initio in , expeditionem iturum. His multa Canalis de. bellicis Turcarum apparatibus adjecit, equorum , & camelorum ingentem numerum , milites undique colligi, trecenta navigia cunctis rebus

instructa in promptu esse. Quae legatus per literas Senatui. sia snificavit , eadem Ianesinus de Asacis mente retulit , cujus iussu cum Chartadeno colloquutum, qui uti amicus Rempublicam ad pacem suerat cohortatus; quam si aspernaretur, secum classe in sinus Adriatici penetralibus propediem futurum, dum Suleimanus cum ingentibus copiis Forijulii provinciam aragrederetur . Literis in Senatu perlectis, atque iis, quae Iane

nus retulerat, renunciatis, mox legatis, ut antea factum fuerat . patefacta fuere : Pontificis , ac Cassiaris oratoribus illud additum: in Senatu eandem mentem esse, ut neque allatis BD Zantio rumoribus, neque ad pacem ineundam incitamentis permotus a foedere conficiendo deterreretur ; immo cunctoS nem vos in ea omnia, quae ad tantum bellum suscipiendum necessaria essent, intenderet s ut illorum Principes ad paria facienda , acrioribus stimulis adjectis, inflammarent, atque impellerent,

rogare.

Literas Canalis legati, ac Iane sini sermones magna animorum commotio, atque haesitatio consequuta est ι cum in plerisque,

550쪽

qui besti acerrimi suasores erant..primus ille ardor, & impe- a 338tus remitti, ac tepescere videretur et in iis vero, qui in pacem inclinaverant, illius perficiendae acrius studium, & vehementior selicitudo insurgeret; cum praesertim conciliandorum Principum spes, quo, uno omnium consensu Christiana re ublica nitebatur, Caesareanorum , ac regiorum a Salsulis discessu Γ' extincta fere censeretur : armis inter se potentissimis Regibus saevientibus ,, nihil egregium in communem hostem aggredi licere. His privatae Canalis literae ad Marcum Foscarum, cordatum virum, ac rerum gerendarum prudentia illustrem, accedebant, in F, bus cum plura de potentia, & viribus Turcarum dissereret, tandem ut pax cum potentissimo hoste iniretur, e Republica esse arbitari se ajebat ; neque ea se ullo aut carceriS, aut interitus timore perterrefactum enunciare ; quippe qui nihil praestantius , ac gloriosius ingenuo viro ad libertatem, & laudemnato accidere poste putaret , quam exiguam temporis hujus usuram perenni immortalitatis gloria compensare. Urbinas quinque imperator, rei militaris scientia aeque ac prudentia vir clarus, cum de variis rebus in usus belli necesiariis, cum magnae auctoritatis Senatoribus collosueretur, saepius inquit, oblatam jam tertium a Turcis pacem secum animo repu*M : prospicere bellicos cum Reipublicae, tum foederatorum apparatus seros, atque exiles soro : contra vero hostium fra ascins , ac citissumos z. 'Ro 'M . tque imo inqretur, immi nentiaque mala, -i, torias calamitates evadere. Eodcm tempore illud quoque accidit, ut Hispanus ille , de quo supra memoravimus, Zacynthum appelleret, & protectum se in eam insulam exploratum amrmaret, an Chartadenus intra Hellespontum se recepisset ; tamdiu ibi

moraturum, donec per nuntios de illius navigatione, atque consiliis certior fieret . Re vera autem Constabat, ut cum Anenobarbo conveniret, missum : Tunetum, ac Guletam oppugnanti nulla impedimenta Caesarem injecturum, denuo pollicitum suisse. His fiebat, ut ambiguis maximarum rerum consiliis Patrum animi distinerentur : hinc Romae pene ictum foedus ;fides saepius adstricta objiceretur ; inde pacis cum acerrimo h ste haud exigua spes, arie gravissimi belli a cervicibus Reu publicae depulsio se ostentaret. Re frequentibus consultationi-

SEARCH

MENU NAVIGATION