Andreae Mauroceni, senatoris, Historia Veneta ab anno 1521 usque ad annum 1615, in tres tomos tributa

발행: 1719년

분량: 710페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

701쪽

6a, HISTORIAE VENET AE

t ira supra aetatem servidus , injuriarum impatiens , denuo ad Lat. 8- Hus Senatum invitabat. Casa, illius apud Rempublicam Nun-- ri κ.- tius, Patrum animos incendit : idem Henricus , ac summusia et: equitum Magister per Franciscum Iustinianum essiciunt e non

ad inaedis, amplius deside cunctatione utendum, jam ad extremum Ventum esse, quo ingentia desperatus prope morbus remedia exuVid. geret . Quia porro expectandum ξ an ut immani jam fere im2 duis pendentis ruinae pondere pressi cuncti Itali Principes, inevita-Giὸ... DIE exitio prosternantur, atque Obruantur Sed Patres in no edi I, 8e vos demittere fluctus Rempublicam nolebant, si semel bellum --. q. a in Italia exoriretur, nullum laborum, nullum pericularum Gs A tW nem sor rati et esse , cur adversus potentissimum Flo enitie, Principem , humanae felicitatiS apicem attingentem , armis in 7 4 i' - surgerent, quem finitimum, ac prope in Venetae ditionis viasceribus haberent; cum praesertim nullas sibi ab eo illatas injuria& recenserent , quae tanti essent, ut a quietis otio, summis laboribus , ac vigiliis parto, ad dissicile , ac periculosum bellam tradu renturo Huc accedebat, quod nullum ossicii , &egregiae voluntatis genus in Rempublicam Carolus praetermi teret . His fiebat , ut quemadmodum se , suaque defendere Patribus statutum, ac fixum animo esset, ita ab iis societatibus, quibus in bellum haud dissiculter prolabi possent, omnino recedendum Censerent. Acs auec , sub idem tempus Iustoa .. v. Iustio a Ferdinando ad Sulei manum mino, In quinquennium

induciis pactis . Caesar iis expeditus curis, quibus belli Turcici suspicione detinebat9r, & praevalido copiarum numero sufful-πtus, aegre bello peti posse videbaturo

M. D. XXXXVIII

1348NAmque omnes cogitationes, & curas a Pannonico bello in Persicum Suleimanus transtulerat, Tamatam Persarum Regem armis aggressurus, ne per otium adversam sibi natura, atque institutis gentem majores sumere spiritus , atque incrementa sneret , militarique gloriae . ad quam supremo animi impetu serebatur, novos titulos adderet . Inde haud difficile fuit inducias cum Ferdinando, ac Caesare pacisci, quibus triginta aureorum millia pro Hungaricis ditionibus tributi loco

702쪽

MAURO CENI LIB. VL 63a

singulis annis pendere Ardinandus deberet. Utrinque Venetorum mentio facta, cautumque, ut, si quis eorum, qui hoc foedere comprehenderentur, bellum alteri inferret , pro hoste a reliquis haberetur . Iisdem induciis Henricus Galliarum Rex, ceterique Principes, etiam facti continebantur; in quibus sanciendis eo studio a summis Regibus, eaque animorum contentione Certatum fuerat, ut Caesar ad Francisci Regis pollicita praestanda Henricum filium obstringi peteret Henricus contra , ne Caesari induciarum tempore in quemquam Christianorum Principum arma inferre liceret, cavendum Curaret ; legatumque Cotonium magnis itineribus Byzantium mitteret, ut totum induciarum negotium inverteret ; cum nutilam aliam ob causam Caesarem illas expetivisse, quam ut, BDzantino metu solutus, Gallias invaderet, affrmaret et neque serendum esse, ut qui tot prosperis eventis brevi tempore tantas accessiones Imperio secisset , adeo praeemineret , ut ejus dominandi libidinem, quam pro lege haberet, reliqui damno, quod resarciri non ponet, 1ubire cogerentur . Eodem ossicii senere, Venetias in Byzantii itinere accedens, cum Patribus iunctus est , ut Senatum ad inducias impediendas incitaret; quem ab ea re cum alienum esse intelligeret , iter prosequmtus, re Consecta, ByZantium pervenit . atque a Sulcimano literas ad Caesarem, ac Ferdinandum obtinuit, quibus libenter ad inducias ea mente descendisse diceret, ut armis eo te pore non ageretur; in eos, qui secus fecissent, bellum moturum . Regi quoque Galliarum scripsit, se induciis perficiem dis illum inter veteres amicos recensuisse; si bello interim a Caesare lacesseretur, eidem hostem futurum Licet vero qua ad Rempublicam inter amicoS recensendam spectarent, ea tantum Senatus procurasset; attamen quin suspicione aliqua aemuli Principum animi aspergerentur, vitare nequiit; cum Henricus Caesaris, ac Ferdinandi res curae magis Senatui filisse diceret, quam suas; atque acerbe conquereretur, Venetum legatum literas ad Senatum dedisse, quibus sui nullam in induciis conficiendis mentionem factam fuisse assimaret . Caesar Vero, ut ad pacem cum Henrico arctius servandam obstring retur, id totum ex Venetorum consiliis , atque ossiciis pro

fectum ajebat; ut inde renovandi in Italia belli, quod illis

perin

Coronitimaratorem

703쪽

salias Ptia

permolestum foret, occasio tolleretur . Verum haud dissicile fuit ejusmodi haesitationes diluere, cum neque de quo Hemricus conquerebatur, Reipublicae legatum unquam ad Senatum scripsisse, Rex certior factus esset ; neque de iis , quae inter Caesarem, ac Regem agitarentur, egisse, Carolo compertum

fuerit.

Sed post pactas inducias ea res contigit, quae pene pacem inter Sulei manum , ac Venetos interturbavit. Nam , piratis m. ria omnia ea tempestate infesta reddentibus, atque saeve ne, gotiatores , ac navigia diripientibus, cum Venetae classis lega. tus Laurentius Amulius publicos humani generis hostes peti sequeretur , ac sorte in praedonum caput , Sabbam dictum, incidisset, impetu in illius navigium facto, fugientem insecta. rus cepit, Captum interficiendum Curavit, ut hominem Christianis, ac praesertim Reipublicae rebus insensissimum, qui in. numera damna Venetis navigiis, ac negotiatoribus intulerat,ibiis, Misis e medio tolleret . Ejus necem Rustenus, qui Suleimano ad bellum in Persidem profecto, ByZantio praeerat, graviter adeo tulit, ut illam armis vindicaturum minaretur. Amulli factum tueri Senatus nitebatur, quod homo pessimo ingenio, & ingenti scelerum cumulo foedatus , qui innoxios , atque immerentes imperio Veneto iubiectos magniς cladibus af cerat, fu, latus esset ; quem fugientem, atque in nostros tormenta e plodentem , dum tetra aer circumfusus caligine involveretur, minime agnitum praefectus in suam potestatem redegisset . Eum, si adhuc, ut maxime optaret, vita seueretur, Byrantium missurum, ut meritas criminum poenas lueret. Ceterum Cum ex

Amulli literis ad Decemviros datis clam Sabbam suo jussit in. tersectum intelligeretur, quod ea res pacis conditionibus ad-Versa esset, quibus, ne in eos, qui certamine commisso superfuere , saeviatur, sed vivi Byrantium mittantur, cavetur: ut statim Amulius, abrogato illi imperio, sub custodia ad urbem

La misis revocaretur, ejus praetoria armamentis exueretur, Senatus decrevit e negotium Iade e magistratui commissum. Verum Amulius rei exitum animo prospiciens, jam classe in Illyrico relicta, ut Senatus judicium subterfugeret, in Apuliam se recep rat . Haec Reipublicae apud Suleimanum legato, quibus Ruste ni animus flacteretur, significantur et Marcus Antonius Franci, scius,

704쪽

MAURO CENI LIB. VI. 63s

stius, Senatus scriba, qui tum ea, quae ad fines Venetorum in Illyrico spectarent, curabat, Byzantium est missiis, ut Reipublicae mentem, ac servandae cum Suleimano pacis studium Rusteno, & purpuratis testaretur. Amulius exilio mulctatus, postea , cum Sulei mani ira resedisset, in patriam revocatus, pristinis honoribus restitutus est. Haec mari. Cum vero insita vel dominandi libidine , vel atroci invidia Regum pectora extimularentur, licet aperte ad bellum non

descenderent culto non modo, Verum palam multa moliebantur. Caesar, Germanis Principibus perdomitis, gradum sibi ad monarchiam obtinendam struere nitebatur , atque ut eam amniissimorum regnorum possessionem una cum Imperii titulis Philippo filio, Hispaniae Regi, quem unicum habebat, deferret, meditabatur. Albano Duci, ut illum ex Hispaniis ad se in Belgium traduceret, mandaverat. Verum ad cam rem perficiendam , ut Ardinandi fratris, Romanorum Regis, volunta S accederet, necesse erat, qui Maximilianum filium in spem regiae successionis educaverat, jam tum alti animi, atque eximiae virtutis specimen edentem ; eique Carolus conjugem filiam designaverat, atque in Hispaniam mittere decreverat, ut filio absente, regni illius gubernacula susciperet. Interea Fer dinandum fratrem ingentibus promissis adortus , illi Vitembergae principatum ; Maximiliano filio Bohemiae regnum permittebat.

At Henrici Galliarum Regis animus, quamvis rerum in Ita-Ita novandarum desiderio flagraret, ob idque socium sibi Pontificem adsciscere niteretur, Parmam juvare auxiliis advorsus Carolum pollicitus ; attamen, exacta jam aetate Pontifice in interitum vergente , deterrebatur, Vcritus, ne Concordiae ratio

ne aliqua proposita , a Caesare, cui assinitate jungebatur, ad suas partes traduceretur. Pontifex tot familiae , ac sibi inflictis injuriis accensus, ad vindictam ardenti spiritu rapiebatur, Placentiamque Farnelianis ereptam pati nequibat. Verum ancipiti consilio modo CaroIum ad cam urbem Octavio gen ro restituendam per nuntios incitabat; modo de foedere cum Henrico agebat , cui tanquam Caroli cupiditati propugnaculo objecto, familiam commendaret; nonnunquam cas ab Ecclesia divulsas civitates . eidem iterum adjungere meditabatur; H. A Durocent T. L S s allia

705쪽

636 HISTORIAE VENETAE

is 8 aliquando Venetos ad Italiae decus, ac libertatem defenden. ldam adversus impotentem Caesaris dominandi libidinem hor. tabatur, pro qua excubare dies, noctesque diceret, in iis sem. per cogitationibus defixus, quibus Italiae incolumitati, a quatuorum domesticorum salus sejungi non posset, consuleret. De Venetis quoque interdum conquerebatur , quod nimium Catasari adimerent, illiusque amicitiam pluris aequo aestimarent. Suspiciones stequenter de Henrico in animum demittebat, quod Parmam non Octavio Caroli genero, sed Horatio genero suo servare se velle diceret, veritus, ne urbe opportuno loco Lia ad Insubrum res turbandas uteretur.

Hisce assiduis curis distractus Ponti sex conficiebatur, neque vero quem exitum rebus suis speraret, habebat et cum interea nullum religioni dissidiis laboranti praesens remedium adhibe. retur, adhuc Concilii Patribus partim Tridenti, partim Bono. niae morantibus ; cum in Augustanis comitiis anno elapso cele-eι δ,νιλ bratis Principes cuncti Tridentini Concilii decretis obtemperaturos polliciti filissent, atque Christophorum Madrutium Car.

.ian, F A dinalem Romam misissent, qui, ut Concilium Tridenti, Bono: et, ... niensi abrogato, rursus restitueretur, impetrare non potuerat. riba p.- Inde Carolus Didaco MendoZZio legato injunxerat, ut coram

e s. ι- Pontifice, Cardinaliumque Collegio Cassiaris nomine, ad quem

impendentium pericesorum, & cladium, quas gravissimas, ac prope innumeras sore, ni Concilium Tridenti haberetur, autumaret , culpam Omnem in Ponti hcem , non in se recasu.

ram : ob id Deum Optimum Maximum & Caesites cunctos, de quorum religione, ac Cultu ageretur, testes invocare. Cum ea obnuntiatio profuisset, a Pontifice Cassiar flagitabat, ut V a Legatos Tridentum mitteret; ad id vero se adduci, licet aegre, Σ ac dissiculter, Pontifex patiebatur : ut Germanicie genti, non---κρ L nihil Romanae Ecclesiae immutatis moribus, satisfaceret, se in Caesaris gratiam Legatos missurum pollicitus. Verum dum cunctatione in tam gravi negotio Ponti sex utitur, Caesar Catholicorum , atque eorum, qui partes Luteri sequebantur, conventu advocato, ut labentibus rebus prospiceretur, atque utcumque controversiis compositis, dissidia tollerentur, edictum

promulgavit, quo multa iis, quia Catholica Ecclesia destive.

706쪽

M AURO CENI LIB. VI. 63

rant, interim permitterentur, dum de illorum dissentientibus sententiis a Concilio decerneretur. Id factum moleste admodum Pontifex tulit, atque a Germanica legatione Sirondato Cardinali evocato, Fani Episcopum optimis moribus, & doctrina excultum nuntium ad Caesarem misit, qui de iis, quae gesta suerant, expostularet, acta rescindi peteret, quaecunque posset Germanicie genti per Legatos Pontificem concessurum polliceretur. Mox Pighio, ac Veronensi Episcopis in Germaniam missis , prolapsis rebus, nullum remedium morbo saevienti afferri potuit, quin in dies augendo sese, ac prosercim do, ingenti totius reipublicae christianae malo per alias quoque provincias grassaretur. Hujus pellis ne aliqua labes imperium Venetum assiceret, diligens, & admodum severa Venetorum Cura, ac diligentia extitit, qua essectum est, ut eam urbem, in quam ex totius orbis regionibus innumerae gentes confluunt, nulla morbi illius contagia attigerint.

Dum haec fiunt, diversisque curis, irrequieto studio Principum mentes solicitantur, Maximilianum Ferdinandi filium, nuper filia connubio juncta, generum sibi adscitum, Carolus in Hispaniam proficisci jusserat, ut, Philippo in Germaniam profici ente , Hispaniarum administrationem susciperet . Illi per Reipublicae fines iter habenti, Vicetiar, ac Veronae pm

cti obviam i vero , Senatusque nomino liberalitor excepere . Philippus vero ad patrem in Belgium iturus, Barcinonae cum claLse, cui Andreas Auria imperabat, solvens, V. kalend. decembris Genuam pervenit. Ea in urbe Italorum Principum legatos obvios habuit; Fedcricum Baduarium, p clara juventa insignem , qui id muneris obiret, Senatus delegit: is, Patrum nomine Genuae Philippo consalutato , per Venetas ditiones c mitatus est. Nulla publicae Venetorum liberalitatis, ac studii erga praepotentem Principem , Caesarisque filium ossicia, atque argumenta desiderata sunt ό pons peregregie ornatus Athesi amni, qua transeundum erat, instratus fuit ; eum ad Veronensium fines, nobili, ac frequenti plurimorum corona stipatus Veronae praefectus excepit, magno Variis ex locis mortalium numero visendi studio confluente . Inde ex agro Vermnensi Tridentum prosectus, per Germaniam in Belgium ad Caesarem Bruscellis commorantem transiit, qui, ut assiduo metu

Garmania

m. s.

707쪽

Germanos Principes solveret, atque ab immani sumptuum mole aliqua ex parte liberaretur, magnam Hispanorum manum, , qui illi in Germania militaverant, in Italiam miserat, Mediolanumque praevalidis munitionibus circumcingi iusserat ; quam. plurima ex Germania bellica tormenta , partim eX cupatis iurbibus ablata , partim a proceribus dono accepta, suIphureique pulveris vim eodem importari praeceperat; quae Tridento secundo Athesi amne ut Veronam , inde in Insubres deserre n.

tur, petenti, a Senatu Concessum estis Ham eo impensiore cura a Caesare fiebant , quod nullis casibus a se Mediolanense divelli imperium decreverat, atque illud veluti tutissimum munimentum objicere adversus Gallos statuerat , quos nunquam quieturos, sed novas quotidie res in Italia moturos sciret: at. que eo magis . quod Henricus superiore anno , Salassiorum Principe ejecto,. eam sibi ditionem adjecerat s neque , ut ea, quae in Subalpinis oppida fuerant occupata, Allobrogum Duci restitueret, unquam adduci potuerat; verum sub id tempus an occulta aliqua spe, an suarum in Italia invisendarum urbium studio , incertum repente praeter omnium expectationem, magno Gallorum nobilium numero, atque haud parva militum manu comitante, Alpes transgressus, se Augustam Taurinorum contulerat. De Regis adventu certior Se natus factus Ilamarduara Na exaram 'Mi eum praeturam Patavinam gerebat , ad Regem legatum misit , qui ossicii pi enalegatione perfunctus, mox Patavium reVersus esto Rex Pau. cos dies in Subalpinis commoratus, remensis Alpibus, in Galliam rediit. Complures ex illius comitatu urbis spectandae studio Venetias advenere, inter quos principes Galliae viri, Vindocini Dux, Guisius maris praesectus, qui publico hospitis excepti , ac perhonorifice habiti sunt.

Libri Sexti Θ Tomi L

SEARCH

MENU NAVIGATION