Andreae Mauroceni, senatoris, Historia Veneta ab anno 1521 usque ad annum 1615, in tres tomos tributa

발행: 1719년

분량: 710페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

511쪽

giam triremem , cui Bustanes trierarchus praeerat , incidit ;quam ipse piraticam arbitratus , incitatis remigibus , magno impetu aggreditur. Acri pugna oborta, acerrime utrinque dumicatur, cum Turcae, spe salutis abjecta, immani, ac desperato robore in praesens letum ruerent et tandem , caede istorum ingenti cdita , triremis in potestatem Contarent concessit, atque profundo mari demersa est; pauci , qui se inter transtra abdiderant , e Turcis incolumes evasere e Bustanes ipse sortiter pugnans occubuit. Id Contarent factum ad privatas inimicitias nonnulli referebant , quod illius navis exoriente pretiosis onusta mercibus regrediens , a Turcis prae. dombus intercepta esset ; ut inde justam iram , ac dolorem

publicae causae antetulisse videretur : Cum alii ex adverso quae acciderant, incertis rerum navalium Casibus, nocturnisque eruroribus tribuerent, Contarentque Consilium memorarent, quo classem ad fortuitos incursus vitandos in Cretam abduCenodam censuerat . Pesareus eadem tempestate compulsus, Apuliae propinquam oram legens, crebris, ignibus tormentorum que fragore signa dari, ut incolae ob Turcicae classis metum in tuta doca sese reciperent, suspicatus : mox Turcis ad suas triremes evocandis ea signa edita fuisse cognitum est ; statim. que classis in altum prouccta nostris sese obtulit. Magna intrepidatione tunc imperator versari , sese ex illius conspectu fuga proripere, indignum Veneto nomine videbatur e praelio

decertare , atque horae momento in incertum pugnae exitum se Committere , ex sententia Senatus non erat. In ambiguo discrimine tutius imperatori a congressu abstinere visum. It que amice classe consalutata, cum de more alterna signa non redderentur , contorqueri proras orientem versus jussit , ut

Corcyram appelleret . Tunc Aheneobarbus , veluti hostis, nostros insequitur , atque irrequieto cursu per sexaginta paς suum millia insectatur, ardenti in vindictam animo, ut Bustani caedem, Ianusbeji fugam, atque alias injurias, quas s-bi a Venetis illatas alta mente retinebat, sortuna felicius adspirante , ulcisceretur . Incolumis tamen cum classe Pesareus Corcyram se recepit : in recensenda classe quatuor triremes

desideratae, quae vel quod graviores reliquis essent, vel quod tardius proras obvertillent , ab hostibus oppressae in illorum

512쪽

M AURO CENI LIB. IIII. 443

potestatem concesserant ; duae Venetae, quibus praeerant Ioannes Mauro nus , & Aloysius Contarenus ; e Zacyntho una; e Corcyra altera. Cuncti earum praefecti , mox indicto helio , Chartadeni jussu , qui barbara crudelitate nostrorum sanguini inhiabat , securi percussi. suere ; eodemque supplicii genere Baptista Gritus, qui in Contarena triremi captus fue

rat, affectus est. , Hoc eventu licet expiatae, quae a nostris Turcis illatae sue xant, injuriae viderentur, tamen vehementius Sulcimani commotus animus, ad pacem cum Venetis abrumpendam incit,

hatur, facilesque iis praebebat aures, qui Venetis insensi, illi ad bellum statim inserendum faces admovebant f cum di

cerent , classem Venetam ad eam oram navigasse, ut Turcasa suscepta Apuliae expeditione averteret , improvisoque classem adorti, ignibus immissis concremarent. Eam suspicumem Andreae Auriae literae, quae in Suleimani manus pervenerant, auxere , quibus imperatorem Venetum de Turcarum itinerihus certiorem reddebat et opportunum adesse tempus , quo

sejunctam illorum classem , ac nihil ejusmodi opinantem opprimerent. Eae literae, ut serebatur, ab Auria parvae celoci traditae fuerant, jussaque ejusmodi iter tenere, ut per hostium angustias in eorum potestatem incideret , atque Venetos ita

suspectos redderet, ut consociare vires cum Caesareanis Cog rentur . Iis, quae nuper acciderant, Venetias allatis, vix di ci potest quanta animorum commotio Patrum non modo, verum totius civitatis ordinum extiterit : minime serendum

plerisque censentibus , paucorum temeritate Rempublicam ad bellum cum potentissimo hoste rapi ; proinde de auctoribus poenas sumendas esse , ne privata facinora in exemplum ad publicum exitium traherentur e aliis contra dictitantibus, sortes cives, qui pro Republica vitam innumeris periculis obj

ctarent, deterreri minime oportere e Venetam dignitatem, ac

decus a barbaris hostibus ludibrio habitum, egregie vindicatum fuisse , miserrimam illorum civium vicem dolere , qui intrepidi sanguinem , atque vitam pro patria effundere parati , dum acerrime pro libertate cum hoste certarent , ipsis vincula, & immerita supplicia essent pertimescenda. Haec diu

suspensos Senatorum animos, ne quia ea in re decernerent,

513쪽

4 4 HISTORIAE VENETAE

1ςο- tenuere: tandem, cum Ursinus Venetias delatus mentem Suaaώ2 Δ leimani Senatui aperuisset, iratum illius animum mitigandum, atque leniendum Patres censuere . Itaque Senatus decreto, νε ut a Triumviris capitalibus de Alexandro Contareno legato, ' 's ' Nassio Iadertino trierarcho, ac Iusto Gradonico , qui triremibus iis praeerant, quae Ianusbejum in fugam Verterant, at-M--ὸ que de aliis , ad quos ea noxa Pertineret, quaestio habere- Pna - tur , Pesareo imperatori mandatum, ut Iadertinum, Grado-

π nicum, atque alios, quos deliquisse arbitraretur, vinctos Veis

I γε mitteret . Alexandro Contareno, ut Iaderam se recipe-Σ-r rei, jussum, relictaque triremi, Venetias statim se ad Trium. viros capitales sisteret. Nec deerant, qui Pesareum se magiis inju/ως - stratu abdicare oportere arbitrarentur, quod Iadertini trierar.chi impunitate omnibus, quae postea acciderant, occasionempnebuisse videretur ; tantique pacem cum Suleimano aestima. rent, ut nihil, quod ad illam servandam spectaret, praeter. mittendum censerent . Attamen in Senatu imperatoriae digni. tatis decus, ac mortalium ea de re judicium plus valuit. Alea

V π xander Ursinus Aulonem, citato itinere, jussiis Contendere,nι -- qui Suleimano significaret , Senatum propediem ad 1llum te.

mit i W. gatum missurum, ex quo ea, quae acciderant, se invito evemnoni iis nisse , inclinatamque Reipublicae mentem ad pacis jura , &ia, z. conditiones servandas , intelligeret . Vincentius Gnmanus, ηπιηρη- ρη procuratoriae dignitatis, legatus est designatus . . Verum antequam Ursinus Aulonem pervenisset , Suleimanus adversus fidem, quam Canali dederat, se ad insini ad. et et ventum omnia relaturum, classem, Hydruntina oppugnatio-C mr i ' noe relicta, universiam Aulonem convenire Iussit, ut terrestrium, maritimarumque Copiarum impetum in Cor ram verteret :ad id praesertim Chartadent suasionibus impulsus , hul amrrimo odio in Venetos invectus , Suleimanum ad bellum ima Pellebat , recentemque cladem supra Cassioparum Corcyrae

Promontorium, ad Merseras, quas vocant, insulas, duode . Hr-io. cim Turcicis triremibus captis, aut demersis, ab Auria acceptam, in Venetos transferebat; quod illorum auxiliis laetos, T -- ac prope in eorum sinu talia ausos Ottomanici imperii hostes,

oro et acerbe conquereretur. Classis igitur Hydrunto Aulonem coacta 'ν φ vj. kal. septembris ad fretum Corcyrae appulit e in ea, Praeter

514쪽

magnum triremium numerum, complures ad mille circiter equos transvehendos hippagogae erant. Insequenti die peditum, atque equitum exscensionem in terram Chartadenus molitur, ut undequaque ferro, atque igne agros vastaret, ac diriperet. Ii colis cum valida Acrocerauniae gentis manu arcere litoribus hostes adnitentibus , atrox pugna initur; utrinque multi cadunt et tandem numero potior hostis, exstensione facta , DL sim in cunctos mortales desaevit ; agros, & villas diuturna pace ad luxum usque aedificatas, immissis facibus, incendit ; universum insulae adspectum, cunctis evulsis arboribus, atque oluvetis , quae ingenti numero haud mediocres olei proventus edunt, incisis, deformavit. Ad Reipublicae magi stratus Chartadenus literas mittit, quibus significat: Sulei manum cuin toto exerciis tu propediem ad insulam oppugnandam venturum, adversus hyemis asperitatem, ceteraque incommoda certaturum , nequCprius quam urbe, ac tota insula potiretur, distellarum et hortari proinde praesectos, ut suae, incolarumque saluti consulerent ; neque potcntissimi Imperatoris supremos Conatus experiri vellent. Corcirae tunc praeerant Simon Leonus, atque Aloysius Ripa ; ilIe magistratus, quem milum vocant, hic vero legati munere fungebatur, quilumma virtute, atque animi ardore ad insulam tutandam se Comparaverant, Senatumque ad certam spem prosperi eventus erexerant. Namque oppido universa insula nitebatur, quod ει Ioci natura, M incomparabili arte egregie instructum, ac munitum, ad ingentes impetus hostium excipiendos, & sustinendos inexpugnabile Censebatur. In eo praesidiarii milites mille ac quingenti externi, totidemque oppidani aderant ; ad haec quatuor triremium remiges atransiris in arcem vocati . Nam Pesareus imperator quatuor trierarchos, qui insulam tuerentur, reliquerat: ex iis Nicolaus Semite Ius oppidi portae, tormentisque bellicis Aloysius Sanutus praesciuntur ; Zachariae Barbaro Commeatuum cura traditur ; triremes in Euripum demittuntur eo consilio, ut potius, quam in hostium potestatem Concederent, demergerentur; annona in tres annos superesse in arce dicebatur. Universae militiae Iacobus Novellus rerum militarium usu praestans prae Fat ς qui cum per eos dies morbo correptus obiisset, in ejus

515쪽

ac rebus Italico bello gestis clarus, qui suam operam in Co cyra defendenda obtulerat, suffectus est; atque grati animi e go Paulo filio viginti in singulos menses aurei nummi Sena tusconsulto decreti. Is statim Corcyram delatus, magistratibus literas Senatus dedit, quibus illos ad rem pretectare gerendam, ac pro patria omne periculi genus sortiter subeundum horta batur ; militum laboribus, Corcyraeorum fidei, & virtuti paria praemia pollicitus et magnum praeterea triremium numerum, ac milites in minime ambiguum subsidium parari i cum nihil Patribus magis curae, atque Cordi csset, quam insulae desensio, civiumque, & incolarum incolumitas. His magis erecti praesectorum, ac militum antini intrepide ad hostium impetus

excipiendos se comparaverant.

Admonet hic locus, ut nonnulla de Corcyrae insula dicamus , quae inter Adriaticum , atque Ionium mare sita, non modo ad Epirum, & Graeciam, verum etiam ad Italiam vel propugnandam, vel invadendam valde cst opportuna . Conis stat enim, Titum Quintium Flaminium, bellum Philippo Macedonum Regi illaturum, Corcyra trajecta, iter in Macedoniam intendisse . Maritimis rebus olim potens est habita,

eum in magna illa expeditione Persarum adversus Graecos, triginta triremes pro Graeciae statu conservando instruxiste vetusta monumenta testentur. De illius ambitu non eadem est auctorum sententia s rccentiores Centum , ac viginti circiter

passuum millibus definiunt; oblonga forma est, atque inter Orientem, & notum protensa I qua parte septentrionem respicit, ab Epiro non longe abest. Verum inaequali tractu dividitur ; nam ad occidentem, ubi Cassiopes portus situs est , duorum passuum millium intervallo a continente sejungitur; ad orientem ea pars, quae dicitur Leuchimum, viginti circiter millibus disterminatur . Sexaginta passuum millibus a Iapygio Italiae promontorio orientali longitudine distat. Interior insulae pars in continentem versa dimidiatae lunae formam s m conficit 9 medium promontorium, in quo arx sta est, sese in mare porrigit. Aeris salubritate, soli amoenitate vel priscis quoque ipsis ob Alcinoi hortos, atque delicias insignis, Cum

undique erumpentibus malorum medicorum , ac citriorum plan

tis abundet. Frumenti serax, prauertim si ad glebae largitatem in

516쪽

M AURO CENI LIB. IIII. 447

colarum industria accederet. Universa, quae meridiem aspicit, montibus est aspera ; a septentrione in planiciem extensa, ea parte excepta, qua in media insula, ut diximus, promont rium se mari insinuat, cujus infima, ac declivia suo circuitu civitas occupat ; amplis laxisque suburbiis distincta, incolarum

numero ea tempestate multum reserta. Duae arces in asperi ribus jugis montis sitae , urbem ad omnes impetus arcendos opportune muniunt, longissimoque tractu Circumquaque omnia despectant, ut bellicarum machinarum vi terra , marique ad copias, classesque submovendas mirum in modum valeant. In opposita ad meridiem regione Angelocastrum arduo, atque editiore loco situm est, ad quod dissicillimus accessus patet. Sponte Corcyrati ab hinc ducentos triginta ferme annos in Venetorum potestatem concessere ; qui insulam situs opportunitate, Portuum numero , ac maritimis rebus valde accommodatam summo studio munire, ac tueri adnixi sunt. Cum igitur Suleimanus terrestribus, maritimisque copiis Comcyram adoriri statuissent, praemissa classe, ipse ab Aulone cisistra movens, Eante, quod modo Ua usam vocant incolar, amne superato , ad Communitiam Buthroti regionis perspumis, atque uberrimis sontibus notam, pridie nonas septembris pervenit. Buthroti praesectus Corcyra ortus, vi non e pectata , sponte oblatis clavibus, oppidum Suleimano tradidit, quem aurea veste donatum dimisit. De expeditione Corcyraea a Suleimano decreta nuntiis acceptis, bellum cum potentissimo hoste suscipere cum sibi necesse esse Senatus animadverte

rei ; licet ea tempestate centum triremium, aliorumque naviagiorum numero classem instructam teneret; attamen cum ad

tantam molem diutius sustinendam Reipublicae vires minime sussicere viderentur , ad societatem cum reliquis Christianis Principibus ineundam animum adjecit. Saepius ad eam rem Pamlus Summus Pontifex, & Carolus Imperator Patrum animos incitaverant Verum aegre adduci potuerant, ut diuturnam , quam cum Turcis pacem habebant, abrumperent ; vel ob ingentia negotia, quae mercatores Veneti in eorum ditionibus gerebant, ex quibus divitiae non modo privatis, sed magni proventus,

atque vectigalia Reipublicae extabant ; vel quod primi belli

impetus uno atque eodem tempore multis in locis s nempe in

517쪽

Ioannem AntontamVon ritim adhortatio .

mos a

448 HISTORIAE VENETAE

Dalmatia, Epiro, Peloponneso, atque in iis insulis, quae in Ionio, Aegeo, ac Cilico mari Reipublicae parebant, excipiendi essent : quae sicuti Venetos a isdere ineundo deterre bant , ita cum a Pontifice , & Caesare minime improbaren

tur, saepius suadendo, si quo pacto sibi illos adjungere pos

sent, non destiterant . .

Caesar Ioanni Antonio Venerio legato classem Auriis ad nutum Reipublicae praesto suturam, pollicebatur ; maritimis Rei. publicie , suisque consociatis armis , ad praeclara peragenda haud dissicilem aditum parari posse : ademptas a barbaris suis

perioribus tempestatibus Venetorum urbes victoriae decora rurissus illis accessura et nihil se cupere, aut magis in votis habe. re, quam christianae religionis incrementum , Dei immortalis debitos honores, quae uti vera, ac solidae gloriae fundamen. ta reliquis omnibus anteferret. His Caesaris colloquiis in spem adductus Senatus, quam tantopere expetiverant, occasonem nactos Principes non praetermiseros, Marco Antonio Conta. reno, apud Paulum Pontificem legato, imperavit, ut de bello Reipublicae inserendo susceptam a Suleimano sententiam, terrestri , maritimoque apparatu Corcyrae invadendae Conatus exponeret et tempus illud advenisse ostenderet, quo adeo exis petitum foedus iniri adversus barbaros posset e peteret ita. que, ut ad Auriam literas daret, quibus illi lignificaret, ut, octinginta triremibus , ac quinquaginta naVibus coactis, Brundusium peteret; ibi Venetam classem, quae centum triremibus, decem majoribus, ac nothis, tribus galeonibus , decem ammatis navims constaret, opperiturum et junctis viribus ad Cor Cym opem serendam se conferrent s quae si pessimo quodam fato in communium hostium potestatem venisset, ambigi non posset , quin gradum sibi ad Siciliam , atque Italiam oppugnandam struerent : ad hoc ut triginta peditum millia Pontificiis , Caesareis, ac Venetis stipendiis cogerentur, viginti Gemmanorum peditum millia in Italiam accerserentur. Statim Sc- natus literis acceptis , Marcus Antonius Contarenus Pontificem adiit, iis, quae in mandatis habebat, expositis. Summa perfusus laetitia Pontifex ingentes Deo immortali, ac Ca litibus gratias egit , quod jamdiu opportunum Christianis Principibus . in perpetuos , atque acerrimos hostes socia ase

518쪽

M AURO CENI LIB. IIII. 449ma jungendi tempus obtulissent ; reservatum id illius pontia

ficatui decus, ut toties a barbaris illatae christianis regnis clades egregio conatu Vindicari possent : neque vero ambigere, quin Deus Optimus Maximus , res nostras miseratus , barbarorum fastum, atque arrrogantiam estringeret. Ceterum quod ad Senatus postulata sigillatim attineret, ut triginta peditum millium delectus haberetur annuere ; Auriae literis acceptis, decem , quae illi contingerent, millia conscribi jussurum. Quatuor triremes ad Centumcellas tenere, Hierosolymitanae religionis nonnullas Neapoli consistere ; cunctas Brundusium misissurum. Ut novem Hispanorum peditum millia, qui in regno Neapolitano erant, sub signis Continendos Curaret, Certos homines ad Proregem Neapolitanum missurum. Atque, ut inde rerum praeclare gerendarum initia sumeret, unde omnia divina , & humana bona mortalibus manant, proxima die ad Divini Flaminis auram supplicibus votis invocandam sacra misi rum solemnia in divae Mariae Majoris basilica concelebraturum . Quae Pontifici Senatus de Turcarum conatibus indicarat, eadem Carolo Imperatori per Ioannem Antonium Venerium, Francisco Galliarum Regi per Christophorum Capellium oratores exponit : addit ad pacem ineundam suasiones, ne potentissimorum Principum dillidiis acrior hostis vehementius in

christianae reipublicae Compages serrum adigeret. Andreas Auria , qui ut obvius Gallis fieret, Massiliam versus navigaverat, de iis, quae acciderant, certior fit; ad Caesaris classein cum

Veneta conjungendam inflammatur; illius auspiciis haud duabiam sibi victoriam de hoste polliceri Senatus declarat . Ad

Ferdinandum quoque Romanorum Regem, atque ad Imperii proceres datae literae, quibus hostem nuper Pannonicis victoriis exultantem terrestribus, quibus plurimum possent, viribus arcendum, ac debellandum incitarentur. Aedilibus injunctum, ut quotquot Venetiis Turcae essent , eos custodiae traderent; bona in tabulas publicas reserrent; neminem, nisi, datis Vadibus , se Venetiis non exiturum, liberum esse permitterent. Multa undique omnis generis navigia aere publico conducta sclassis quoque imperatoribus mandatum , ut naves , quae in Epidauri portu essent, avehi Curarent, ne Turcae, quorum ea

Respublica stipendiaria est, maritimis illius viribus in nos ute-

uia eum

519쪽

ι o HISTORIAE VENET AE

a rentur. Ducenti pedites Iaderam, totidem Nauplium in Raloponneso subsidio missi . Dalmatiae praesectis demandatum, ut edicto publico Ustochis, alias inVisae genti , libere excuris

retuli maria, ac praedas agendi facultatem permitterent . Sina. H, T gulis Reipublicae magistratibus, qui maritimis ditionibus prae erant, jussum , ut , praecipuis, atque insignioribus viris ad se voeatis, Senatus sententiam de hostium impetu sortiter sustinendo patefacerent , ad patriae defensionem, ad justa pro Veneta Republica arma induenda cohortarentur , spiritus acuerent ; quae de illorum virtute, ac fide in Patrum animis eL set opinio, gravi oratione significarent. Eodem tempore Franciscus Maria Felirius , Urbini Dux,, ζῖν terrestrium Reipublicie Copiarum imperator , Venetias a eL bini a - Principi ac Patribus , quaecunque ad retinendum , vel

τοῦ bis propagandum Reipublicae imperium spectarent, atque in se Q ta essent, summo animi affectu detulit 3 opes, ditiones , vitam denique ipsam, quam si post anteactos labores pro Veneta Republica & pro christiani nominis gloria offundere contigisset , quid magis vel ad praesentium laudem , vel ad posterorum gratiam promerendam illustrius , ac praeclarius sibi accidere potuisset ξ Guidum Ubaldum filium ad omnes belli casus objiciendum, a suo latere nunquam digredi passurum i uxorem in urbe relicturum, ut aedes illi tribuerentur, rogare : se reliquis solutum curis, belli munera ardenti, quo semper Rempublicam animo fuerat complexus , naViter, a que intrepide obiturum : non diffiteri, in Andrea Auria na- vallum rerum usum vigere, maritimis c pretiis, atque oppugna- .. .., ,- tionibuS, hinc sortasse adjutum, multa virtutis specimina ed,

disse ' se nihilominus scire, superioribus annis, atque in Numidica praesertim expeditione, eundem non semel lapsum in err rem esse . Haec Princeps Gritus in Senatu de more Patribus exposuit: Urbinatis caritatem in Rempublicam summis laudi-- bus ornavit - bellicam virtutem usu confirmatam, grarissimi , difficillimisque temporibus testatam, extulit: neque vero sibi minora maritimo, quam terrestri bello de egregio imperatore pol- Iixeri . Addidit, si ita e Republica esse Patres censerent, atque

in seipso arduis hisce, ac turbulentis temporibus aliquid opis situm esse existimarent, ultro se ad classem iturum, omni

520쪽

M AURO CENI LIB. IIII. 43 I

periculis vitam objecturum 3 quaecumque ipsi adessent opes , pecuniae ; quidquid argenti, egregiae supellectilis, ea Omnia matriae lubenti animo offerre . Tandem graVi oratione ad ea , quae Urbinas Reipublicae detulisset, amplectenda , quibus opportune uteretur, Senatum est cohortatus 3 suasorque mox serendi a Collegii Patribus decreti fuit , quo sancitum est , ut decem aureorum millibus Coemptae publico nomine aedes, Duci dono tribuerentur. Atque ut in belli sumptus pecunia suppeteret , a magistratibus Reipublicae debitores ad solvendum durius cogebantur e cum Pontifice actum ut ecclesiasticorum bonorum decumas vendi liceret e vectigal molendinarium , sex singulos in sextarios assibus adjectis , ad decennium in urbe auctum.

Finis Libri Quarti .

SEARCH

MENU NAVIGATION