Andreae Mauroceni, senatoris, Historia Veneta ab anno 1521 usque ad annum 1615, in tres tomos tributa

발행: 1719년

분량: 710페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

691쪽

Caesarem ad Germanos, quos nuper devicerat, sibi conciliam dos multa concessurum : non filii securitati satis prospectum, gravissimi , ac dissicillimi belli curis Caesare soluto : inde manifeste conqueri, nullam gloriam, quod unum propositum mortalibus laborum praemium videtur , suo nomini partam, quippe quae universa Caesari communi omnium consensu , ac praedicatione tribueretur e nulla sibi emolumenta 3 nullam pecuniam Communem fuisse : non sibi, aut consilia belli, pacisque communicata ; nullum impensarum , ac laborum , nisi inanem tulisse fructum . Caesar contra , nondum de bellatis hostibus , adversus pacta , & promissa Copias Pontificem in Italiam revocaste ; bello , quod hortatu , ac suasionibus suis suscepisset , nondum confecto , auxilia subtrahi ; suarum copiarum famam imminui et adhuc Ioannem ridericum Saxonum Ducem , atque Hessiae Lanigravium superesse , qui vel sanguinis nobilitate , vel Populorum benevolentia plurimum in Germania pollent . Haec acerbe nimium a Pontifice , & Carolo jactaban

tur a

Dum ea in Germania gererentur , gravis , ac pericul'si belli, quod terra, marique gesserant, & diuturnae Bononia obsidionis Galliae, atque Angliae Reges pertaesi , ad pari studia se convertere ; & in ea conlicienda Francisci Ber- nardi , Venetae nobilitatis parritii, Maphaei nepotis , qui magna in Britannia mercaturae negotia obibat, singularis virtus, atque maximis in rebus pertractandis eximia ingenii dexteritas enituit. Is, Cum frustra ea in re gravissimi viri insuda sent , ab Henrico ad Franciscum concordiae ineundae causa missus , negotio suscepto , plurimisque dissicultatibus summa prudentia explicatis, citro ultroque Commeando, tantum essecit , ut conciliatis Regum animis, bello finis imponeretur,praque Certis conditionibus fieret , quibus Galli Bononiam, quam per multos menses obsederant , pecuniae ingςnti vi Britannis persoluta , praestituto tempore reciperent . Bernar dus vero vix juventae annos ingressus praeclarum apud cunctos laudis fructum tulit ; atque ab Henrico equestri decoratus dignitate , Censu , qui singulis annis in Britannia il

li penderetur, donatus est . Sed ubi Venetias rediit, pensioni

692쪽

MAURO CENI LIB. VI. 623

renuntiavit, quod lege Velitum sit, ne ab exteris Principibus 1346 ex Veneta nobilitate patritii praemia ulla, aut census accipiant. Reges pacem sancitam Senatui per literas, perque oratores suos

significarunt, petiitque Henricus a Patribus, ut veteris amicitiae conciliandae causa legatum , uti antea Consueverant, in Angliam mitterent, cum ea tempestate Senatus striba publica negotia eo in regno curaret . Itaque Bernardus Naugerius ad Henricum legatus designatus est. dos

Cenetenses per eos dies Patres adiere, ac de insolenti, &acerbo Marini Grimani Cardinalis imperio conquesti sunt, qui Mi Uncives varie vexatos ad ultimam prope desperationem adegisset. o Est Ceneta Venetae ditionis oppidum , Tarvisio finitimum, quod superioribus tempestatibus e Pannonum aspero dominatu a Venetis ereptum, postea Carrariensibus justo bello ademptum , beneficiario jure Cenetensibus Episcopis concessere . Ii sacramentum Venetis dicebant : civibus ad urbanos magia stratus provocandi facultas erat : incolae tributa, salarium, vectigal Rcipublicae pendebant ue munera militaria obibant ; remiges , si opus esset, ad classem instruendam mittebant : ita smPra Centum ac triginta annos ea civitas regebatur. Fervidum,

atque elatum Cardinalis ingenium provocationis jus adimere

civibus nixum, magnos ea in urbe tumultus, & seditiones e Citavcrat . Senatus tantam rei indignitatem minime ferendam

ratus, quam beneficiario jure Grimantis auctoritatem obtinebat , eam lege lata, ad se evocare statuit, qua praetor, uti in

aliis oppidis, & civitatibus Reipublicae fit, Cenetens bus daretur. Lex Majoribus comitiis confirmatur, statim Iacobus Surianus praetor creatus est, qui oppidi administrationem publico nomine suscepit, incredibilique laetitia, ac plausu Cencten ' si ὀροsum excipitur. Ea de re cum Pontifice Maximo Gri manus mirum in modum conqueritur , quod Veneti Ecclesiae jura o cupassent, nulla Apostoli Sedis, nulla Summi Pontificis ratione habita , Antistite ejecto, magistratui curam , atque imperium mandassent. His commotus Pontifex cum Nicolao Pontio legato graviter agit ; petit, ut, re in integrum restituta , lex Senatus abrogetur ; Cardinalis Cenetae restituatur. Senatus quae facta suissent, jure facta contendit ; civitatem Venetae ditionis esse s incolas non modo Ccnetenses, verum Rempublicam uni-

693쪽

iς4 6 versam a Cardinali injuria affectam 9 cives aerumnis prope eo, sectos suam opem implorasse et quid faciendum esset an sub ditorum querelas rejicere e an aures obstruere insueto, ac pes.simo exemplo immodici ingenii libidinem pati temperatum civium Venetorum imperium Cenetenses exoptasse , petiisse, magistratum laetis acclamationibus, obViam etasa civitate, M. cepisse. Verum Pontifex minime his aquiestebat; legis abro. gationem flagitabat . Dum haec hinc , atque inde agitantur, Misiais, Cardinalis Grimanus Romae excessit et ejus obitu disIidiotum

L Ita sublato, Pontifici enixe petenti gratificandum Senatus

Romae init. censuit, cum eum, quem in Grimani locum Pontifex nomi. Y. . ..., nasset , Cenetensibus, uti antea consueverat, jus dicere statuissε -- set. Itaque Michael Turrimus Utinenss Onetae antistes sus' sectus est , qui illius gubernacula, Senatu permittente, suscepit. Eodem anno Liburnorum saevae ac praedae assuetae gentis audacia adeo excrevit, ut maria infesta reddendo, eos , qui me caturae exercendae causa ultro citroque Commeant, haud pamvis incommodis assicerent, ac nonnunquam per Venetos fines in Turcicas sese inferendo ditiones pecora abigerent, homines captivos redderent. Inde quotidie ingentes Turcarum querelae exaudiebantur, ut classem ad illos opprimendos in Adria. ticum sinum Suleimanus missurus diceretur . Huic malo jam tum exorienti Senatus occurrens, ut biremium praesectus crevretur , decrevit; qui manu illarum comparata quod impedito, ac vario locorum situ triremibus opportuniores viderentur hostiliter piratas persequi , ac penitus excindere nitere- ὸMZb-x tur . Ii Mochi vocitati, homines efferi, praedae, & san. si avidi, multa in posterum facinora edidere et saepius a Venetis repressi, Vel locorum natura, quae antiquitatis testi. monio infamia latrociniis fuere , vel corporum pernicitate, atque astu, quo piraticam exercent, nunquam penitus extimgui potuere. μνιὰis Sub id tempus Maphanis Bernardus, patritius, qui divitiis,

atque opum amplitudine inter ceteros cives eminebat, maxi-ε of Liam maque negotia in Cunctis orbis regionibus obibat , perduellionis reus factus, cum in judicium vocatus , ex urbe discedens Ravennam petiisset , per insidias circa Pineam a tribus sicariis interceptus , compluribusque vulneribus consessus im

694쪽

M AURO CENI LIB. VI. 623

tersectus est. Cadaver cruentum, ac nudatum Ravennam delatum ; inde loculo inclusum ad urbem ducitur. In divi Au gustini fano exposito, cum propinqui egregiam funeris pompam pararent, Decemvirum juisu, ne id perficerent, prohibiti sunt. Iis, qui taedis auctores indicassent, magna a Decet virum collegio proposita praemia ; impunitas, ac duo aureorum millia, si eos, qui sibi mandata patrandi facinoris dedissent, patefacerent, pollicita . Praemio illectus miles , Campana cognomine, patria Cremonensis, qui propria manu Bera nardum consecerat, scelus detexit, mandatique culpa in in Ludovicum, & Marcum Antonium Eritios fratres, Maphaei ex sorore nepotes, atque Ludovicum Armium Bononiensem conjecit ; qui locupletit Iimi viri bonis inhiantes, Campana facinoroso nomine pecunia, ac pollicitis corrupto, ad avunculum obtruncandum per summum scelus usi fuerant. Eritii, atque Armius, qui Mediolano, GonZaga Consentiente , armatorum custodia septus , Venetias perductus fuerat , quaestioni subjiciuntur ue crimen fatentur; in Ludovicum, atque Armium securi inter geminas columnas animadversum s Marcus Antonius , quem plene ea noxa non attigerat , pereetuo carceri mancipatur , quo paucos post dies essracto, aufugit. Indici absoluto ex publica fide pecunia numeratur ; qui , ut plerumque scelestis , ac facinorum colluvione commaculatis homininibus evenit, haud multo post Romae laqueo delictorum poenas dedit.

. M. D. XXXXVII. A Nni, qui subsequitur, initium duorum potentissimorum

Regum Galliae , atque Angliae obitus memoria posteris insignem reddidit . Henricus Angliae Rex , hujusce nominis octavus, cum triginta atque octo annos imperasset, excessit; Princeps alioqui magnae virtutis, literisque, quod perraro in ea sublimi fortuna locatis accidit, apprime excultus, nisi Annam Bolentam, amore dementatus , Catharinae priori uxori repudiatae superinduxisset; atque ob id , cum illi a Clemente Pontifice sacris interdictum esset , ab avita religione deflexisset. Fuerat is propenso in Venetos animo; licet nonnun-R r η quam II 6

695쪽

616 HISTORIAE VENET AE

quam de illius benevolentia ob foedus, quod Reipublicae cum Caesare intercedebat, cujus implacabilis hostis per multos an. nos fuit, remittere nonnihil videretur; atque ea de causa a legatis in Angliam mittendis Senatus abstinuerat, publicaque negotia , scribis procurantibus, pertractabat, Iacobo Zambonio ea tempestate id muneris obeunte. Henrico Eduardus seditus filius successit, qui statim per Mussonem, eleganti in .nio virum, Zambonio patris obitum, suamque in Angliae regno successionem significat ; proclinatum in Rempublicam ani. mum , veteris arctius Confirmandae amicitiae , quae Anglis cum Venetis intercessisset, voluntatem ostendit ; petit, ut ad se legatus a Senatu mittatur : idem a Patribus Edmundus Arvellius Regis orator enixe flagitat. Fit Senatusconsultum, ut orator , qui & Henrici obitum doleat , ac de regno E. duardo Reipublicae nomine gratularetur , in Angliam mittatur . Dominico Bolano summo consensu is honos delatus est.

Nec multo post pridie kalend. aprilis Franciscus Gallia

rum ReX, quatuor & quinquaginta annos natus, in Rambuletana arce ex humanis excessit : Rex , qui si parem vi tuti , atque egregiis, quibus ornatus fuerat, dotibus fortunam habuisset, priscorum Regum memoriam non aequauet modo , sed etiam superasset. Verum improsperi Ticini eventus, Hispanica cum illius, tum filiorum captivitas nonnihil felicitarem, ad quam natus videbatur, deformarunt et optime Cerie

de scientiis, ac disciplinis, deque doctis viris meritus, quos variis, ac Rege dignis praemiis affecit et in Latio , & Graecia conquisitis undique immenso sumptu veterum monumentis, omnium linguarum voluminibus bibliothecam instruxit , in qua ad posterorum utilitatem quidquid selecti , quidquid egregii exquisitus labor adinvenire potuit, cumulavit . In Ve'netos praeclara egregiae voluntatis , ac studii argumenta edi dit, cum dissicillimis temporibus perturbatis rebus , vix re gnum ingressus, foederibus cum Republica pactis, imperii rc cuperandi, conjunctis armis, socius extiterit, quibus Brixiae, ac verono urbes in Reipublicae potestatem concessere ; quo facto Ludovici graves in Venetos injurias detersisse, ac dCic

visse visus est. Mox laetiori tempestatu Venetis pristina ad pi

696쪽

MAURO CENI LIB. VI. 617

rante fortuna , eorumdem foedera saepius expetivit, ut Rei

publicae auxiliis fultus nihil ab hostibus sibi pertimescendum

arbitraretur ue licet non deessent , qui memoria superiora repetendo , ea tempora objicerent, quibus, Gallicis copiis ad Ticinum profligatis, Rege capto, atque in Hispaniam perducto, mox libcrtate restituta , filiis oppigneratis , Respublica bellum grave , atque atrox pro ejus , filiorumque libertate suscepisset : at ille medio armorum strepitu , nulla Venetorum ratione habita, minime, ut decebat, Cona municatis Consiliis, ad pacem cum Caesare descendisset, circumseptam undique periculis, & casibus Rempublicam reliquisset . Verum ea suprema imperii lex, vel insita quadam nat utae vi, vel Corrupti dominandi cupiditate animi jampridem extitit, ut complura publicae incolumitatis, ac salutis nomine sibi Principes indulgeant. Verumtamen qui probe singula inspexerit, ingentes ex Francisci amicitia Rempublicam fructus tulisse intelliget. Francisco vita iuncto, Henricus cjus nominis secundus, octo ac viginti annos natus, regni gubernacula suscepit. Duo

a Senatu legati ad eum designati sunt , qui publicam ex patris obitu molestiam , atque ex amplissimo , & nobilissimo regno parto laetitiam testarentur; Victor Grimanus, Matthae

us Dandulus. Brevi intervallo duobus potentissimis Regibus, qui magna animorum Coniciatione cum Caesare dimicaverant , se blatis, iam nullus amplius felicitatis illius cursum remorari posse videbatur, cum ei nullus ea tempestate Princeps obsistere, atque currenti fortunae frenum injicere posse censeretur . Inde illi cuncta affluere, ac supra vota accidere ; nam cum totus in bellum Saxonicum incubuisset , Ioannem Fodericum magna celeritate insequutus, ut illi in penitiora , ac tutiora suarum ditionum loca sese inserendi facultas eriperetur , Albi amne trajecto , cum ad pugnam conserendam coegissct , ingentem adeo victoriam retulit , ut Ducem captivum in potestate

haberet , qui ad eum iiι media Locherana sylva.consistentem supplex sileretur : mox Ioachimi Brande burgici Electoris , ac Principis Clivensis , cujus sorori Saxo matrimonio juctus erat, obsecratione, & precibus delinitus, ac flexus Caesar, his vitam Duci conditionibus donavit 3 ut dignitate Electoris

manus ,

a Caesare prosis rus

697쪽

imponastis

cxutus, agris, oppidisque paucis exceptis, mulctatuS , arma , atque omnia tormenta aenea , rerumque bellicarum apparatus Caesari traderet. Fractis, ac prostratis Saxonum Ducis viribus, Lanigravius consternatus , atque a Caesaris tantum clementia

salutis sibi praesidium quaerendum ratus, Halam , ubi tunc Caesar erat , proscctiis, & ad illius genua provolutus, demissisii, me veniam petiit, atque iis legibus obtinuit , ut quatuor ex suis ditionibus urbes continuo traderet; loca nonnulla munita dirueret I ceuam pecuniae vim penderet; bellicas machinas Caesari praeberet; vitam illius beneficio incolumem haberet Iinterea Captivus detineretur. Itaque pacatis Germaniae rebus , Augustae Vindelicorum comitiis indictis , magno Principum , ac nobilium virorum numero stipatus, cum Ioanne Federi Saxone captivo triumphantis specie urbem ingreditur . Multa in eo ad Caesaris res provehendas decreta; in iis ut Principes ac liberae civitates eam pecuniae summam conserrent, qua peditum viginti, quatuor equitum millia ad Imperii majeitatem retinendam, si opus esset, cogerentur, quibus Austriaci quoque cum eorum ditionibus defenderentur ; atque iisdem sordera cum Principibus, ac liberis civitatibus perpetuo intercederent .

Haec tam brevi tempore a Carolo 2rospere, ac feliciter consecta , ut Caji Caesaris verba paula immutata pronunciaret :Veni : GH : Deus vicit, cunctorum Principum animos in. sueto blandientis sortunae splendore perstrinxerant ; Cum adjunctis oppidis, atque urbibus , hostibus fractis , & Captis , Germania prope universa edomita, minime contentus, ad majora consequenda summo studio niteretur; atque imperio in Italia augendo sedulo, ac vehementer operam impenderet . Ob id Senarum in Hetruria urbem, civilibus dissensionibus distractam, quadringentorum Hispanorum militum praesidio imposito, reluctantem perdomuerat; Populinum securitatis specie, puero Iacobi Appiani nuper defuncti filio ejecto, ad se attrahere conabatur, ut stu ad maritimas res obeundas opportuno in Hetruriae litoribus mari Tyrrheno immineret. Mediol, num quoque urbem ingenti tormentorum numero , & Hispanorum militum praesidio muniverat , cives , ut ei, quem Insubribus Ducem diceret, obtemperaturos pollicerentur, jureju

698쪽

M AURO CENI LIB. VI. 629rando adegerat. Iam enim statuerat Philippum filium ex Hispania eam ob causam in Italiam vocare , Helvetiosque ad Mediolani imperium tuendum foederibus obstringere niteba

tur.

Id quoque taesaris rebus peropportune Contigerat , quod pax inter Gallos, atque Anglos inita turbari coeperat , cum unica ex regia sobole Scotorum puella Eduardo Anglorum Regi , uti pactum fuerat, matrimonio jungere regii tutores nollent. Eam sibi injuriam fieri Angli minime passi, bellum Scotis minabantur , qui ad Henrici Galliarum Regis opem confugerant, Reginae connubium cum dotali Scottae jure filiorum uni, cui vellet, polliciti et qua ex re grave bellum inter Anglos, ac Motos exortum fuerat. Henrico vero, cujus auxiliis praxipue Scoti nitebantur, dissicillimo bello implicito, Caesari majoribus in dies accessionibus fortuna blandiri videbatur, ut cuncti, qui ingenia Principum, ac nullis terminis coercitas illorum cupiditates metirentur, ex ea Cassiaris incredibili selicitate valde sibi pertimescerent ,3 Pontifexque in primis , cui multae cum Carolo dissidiorum causae intercedebant : nimia Imperatorum incrementa et Concilium, quod Caroli auctoritate , post decretum de illo Bononiam transferendo, adhuc Tridenti habebatur r domestica familiae decora e Parmae, ac Placentiae imperium filio tributum , necdum a Caesare confirmatum et quocirca a nullo magis illius fastum , & cupiditatem , quam ab Henrico Galliarum Rege obtundi posse censebat . Ob id Divi Georgii Cardinalem in Galliam proficisci jusserat, specie , ut illius regni antistites mitti a Rege Bononiam pereret ue re , ut illum ad Caesaris vires nimium sese efferentes stangendas incitaret. Quod ut facilius ab eo impetraret, amnitatis juribus arctius sibi obstringendum ratus , ut Horatio Farneso, Petri Al si filio, nepoti, Regis filia notha conjux fieret, obtinuerat, ope, studio , atque auctoritate illi affuturum se pollicitus. Ea juvenile Regis pectus libenter excipiebat, ut regni sui primordia militari gloria illustriora redderet .

Quapropter ad Italicas res conversus , sui in ea provincia studiosos bovere coepit, benevolentiae signa in eos edere, praemiis assicere. Petrum Strozzium ad divi Michaelis militiam, quae II 47

inris A in

s Iliis Itoa

699쪽

caedes.

quae ea tempestate sumino in honore habebatur , adscripsit ut homine vivido ingenio, quietis impatiente , qui magnam Florentinorum exulum, atque aliorum bello victitantium hominum manum secum trahebat , ad Italiae res perturbandas aptissimo, si opus foret, uteretur. Pontificis vero assiduis adis hortationibus, ac stimulis incitatus , ad suas partes Venetos pertrahere, atque societatis jure adstringere , Caroleo Proto- notario Venetias misso, omni studio contendebat. Qui cum Monlucio ordinario legato Patribus exposuit, Henrico Regi quotidie pro bono publico excubanti nihil opportunitas , atque his temporibus necessarium magis videri, quam, foedere cum, Pontifice, ac Republica sancito, ad communium rerum tuitionem conspirare; ut justo praesidio quisque munitus tuto prae. senti quiete frueretur ; neque aliorum pateret injuriae r ia ut facilius Henricus consequeretur, nihil eorum, quae ad Galliae regni tutelam attinerent , praetermittere . Legatis Senatusconsulto responsum est : Regis prudentiam , atque in commune bonum propensum studium vehementer Senatum probam regregiis illius exemplis adductum , quaecunque ad Venetum imperium defendendum opportuna censerentur, diligenter curare et idem reliquos Italiae Principes facturos arbitrari s cum insitum cunctis natura sit . ut se resque seas summa contentione tueantur : sperare animorum Conjunctionem, ad quam, si rebus suis prospectum vellent, cogerentur , pro firmissimo aggere, ac munimento adversus eos , qui armis lacesserent, futurum ; idque unum modo sufficere . Husmodi erant ea tempestate illorum, qui Rempublicam regebant, consilia, ut bellorum tumultus ab Italia, quoad fieri posset , amovendos , neque vanae spei ostentatione praesentem rerum statum immutandum arbitrarentur.

Sed reliquorum Principum dissidentibus inter se animis ,

ac noVa quotidie mente agitantibus , recens dissensionum se. ges oritur, Petro Aloysio, Pauli Pontificis filio , a nonnullis Placentiae civibus in illius exitium coniuratis, propriis in aedibus confosso, & caeso, qui cruentum illius cadaver plebi osten. tantes, universa civitate commota, objecto nomine libertatis, incenderant ; idque non sine Ferdinandi Gonragae consensu perpetratum fama vulgaverat, qui a Placentinis vocatus , uis

700쪽

MAURO CENI LIB. VI. 63i

bem statim ingressus, Hispanorum praesidio imposito, Caesareae ditionis effecerat. Neque eo Contentus, oppidi S multis, atque arcibus occupatis, se ad Parmam obsidendam comparabat, ab oppidanisque, ut se dederent, petierat ,. nequicquam Octavio , Caroli genero, de acerbissima sibi illata injuria conquerente. Hoc Gonragae facto cuncti Italiae Principes , ac populi adeo exarsere, ut non tantum ille undique probris , ac maledictis proscinderetur; Verum jam crumpere recondita Caesaris intimis 1ensibus consilia palam dicerentur; nihil sanctum , nihil ab imperii cupiditate intactum ; quae vi dissicile assequi foret , ea per dolos, atque insidias tentari , & obtineri . His undique

crebrescentibus vocibus adductus GonZaga , ut, quae gesta erant apud Venetos, qui eam rem moleste tulerant, purgaret, Ioannem Baptistam Schirtium, e Mediolanensi Senatu, Venetias proficisci jubet, qui a se omnem confecti criminis maculam detergeret , atque a noxa immunem testaretur. Se a Farnesii interfectoribus vocatum , quin Placentiam Caesaris nomine reciperet , emcere non potuisse, ut interea de illius mente , quam rectam, atque in commune bonum maxime proclivem sciret, doceretur. Senatus filii casum per literas, perque Ioannem Antonium Venerium oratorem cum Pontifice conqueritur; qui, ut erat magno animo , ingentem fortunae ictum fortiter tulit , atque a privato luctu ad domesticas clades reparandas se

convertit.

Inde cum tota Cisalpina Gallia fluctuaret, arma , ac milites a Caesareanis, & ab iis, qui Farnesiorum partes sequebantur, compararentur ; quo rebus suis prospiceret , legatum in continentem mittere Senatus decrevit , ut Reipublicae copias lustraret; oppida, atque arces inviseret, imperioque tuendo inprimis studeret. Stepnanus Theupolus legatus creatuS est. Metaurensum Dux , copiarum Reipublicae summus praefectus , Roma , ubi, Senatu permittente , ad concelebrandas cum Victoria, Petri Al si Farnesii filia, Pontificis nepte , nuptias profectus fuerat , revocatur. Antonius TifernaS , tormentorum praesectus , Brixiam ingredi jubetur . Theupolus legatus Ver nam contendit ; militum praesidia iis in urbibus augentur ue ordinum copiae inducuntur. Inter has vel belli, vel insidiarum suspiciones Pontifex tantarum rerum indignitate commotus , . ira I η

SEARCH

MENU NAVIGATION