장음표시 사용
4쪽
Volum e n Al ter u mHISTORIAM GLYPTO GRAPHICAM
6쪽
AELATORIs antiqui Graeci praestantissimi opificio, S raritate emblematis, insignis est haec Gemma ; quae etsi Valde manca ad nos pervenerit quod rarioribus priscis monumentis frequentius adcidisse dolendum est tamen ex his quae supersunt , probe coniicere possumus reserre imaginem I O VIS , iuxta Antiquorum Theogoniam , Deorum omnium Patris , x Regis ac Domini , quem multis cognominibus ab eius potissimum virtute , potestate, beneficiis , imperio , rebusque gestis desumtis Veteres ornarunt 3 quae numisismata , & marmoreae inscriptae arae eidem dicatae , magna ex parte praeseserunt. Quod deest in hac Gem ma Chalcedonici, hicolori opere anaglypho peritissime
a exis Vid. Inseris. Donian. Clasi. I. num. I. qua adpellatione in votiva Ata Romana de oratur.
7쪽
exscalpta, pereleganter ab Artifice Gemmario recentio ri arte suppletum est , nam IUPITER Vel myrtea , vel laurea corona decorus in vetustis sculpturis non
Ipsa quoque eius emgies, & Vultus lineamenta, quae prisci Caelatores nunquam Variare consueverunt , Io-vΕΜ esse testantur ; quodque in hoc pretiosissimo lapillo notatu dignum, frontem, oculos, vultum Ionge emendatissimum, severitatem quamdam cum maiestate S gravi lenitate praeserentem , miro artis studio solertique essinxit Gemmarius antiquus, quem etiam suspicor nomen suum, quod intercidit , adscripsisse : id enim apud eximios Artifices , securos iudicii suorum temporum, & posteritatis, in more positum, ut cum aeternitate operis nomen quoque suum ad secutura se cula commendarent, indicarentque, atque ita opus ipsum suum se probasse , Omniumque admiratione & laude esse dignissimum testarentur. Quamquam nos lateat huius Artificis nomen, quod plane periit ue ex aliis tamen Gemmis, quae ipsum praeserunt , eamdemque redolent Opificii praestantiam, investigare possumus. Quemadmodum enim Ρictores hac aetatefaciunt, qui dum pictae tabulae artificem vel dubium vel non satis notum investigant, eorum opera, quae similia sunt, ingeniose inter se conferunt ; si id & mihi
licet, oculorum iudicio atque accurata conlatione fretus, crederem, non sine ratione , hoc ipsum opus insigne ab eo ipso sculptum Artifice Gemmario, qui adsimilem Iovis imaginem incidit , quae exstat in Mediceo Imperiali Thesauro , t nimirum is filii As-
8쪽
P As I Us , cuius celebre nomen sub eiusdem Numinis protome ita legitur incisum, ACRACIOT Medicea Gemma, nempe Iaspis rubrus, superne fractus est, ac mancus i egregia tamen arte suppletus. Idem AspAsIUs adis mirando opificio ac patientia incredibili MINERvAM BELLIPOTENTEM, e Iovis cerebro natam , Iaspidi
pariter rubro diligentissime inscalpsit, nomenque suum gloriae cupidissimus adiecit: quod eximium opus exhibet Uir Clarissimus Philippus Baro de Srosch ex D chyliotheca Ottoboniana, r meritoque AspAsIUM i signem Artificem adpellat. In Medicea Gemma Iup1Tεχ tunicato pectore sculptus est i in nostra vero quod, vel nunc primum, Vel perraro observatum est pectus aegide munitum gerit , quo munimento adversus T 1 TANAs , Aetheris & Te rae filios, potentiae S gloriae suae hostes , pugnasse
veteres Mythologi adfirmant , quapropter AIUOXOΣ dictus est , nam haee lorica ad pectoris tutelam e caprina pelle constabat, accepta ex Amalthea capra, quae eum infantem lacte suo in Creta aluit , cuius eXuvias Iup1TΕχ in caelum vexit, & sideribus Ornatam consecravit, ut auctor est Musaeus apud Lactantium Firmi
num a : Huius inquit evellae coris usi in esse pro scuto
IOVEM contra Titanas dimicantem, Musaeus auHον eiis unde a Poetis AIrIoxm nominatur. Id ipsum adnotat Clemens Alexandrinus , 3 qui antiqui Poetae hos versus ad fert, quem non nominat i &, ni fallor, eorum auctor Musaeus censendus est. Ita enim Iovis scutum terrifi
, De salsa Relig. Lin. I. Gq. ai. a a Stromatum Lib. II. pag. mihi 4 3. edit. Colon.
9쪽
Qui ita redditi sunt: nribilem, Timor immensus quem eingit, θ' ambite Lis quoque inest, is Vis urgens, is Fligidus Horror,
Gorgoneumque caput, monstrum olim quod fuit ingens, Terribile, horrendum, ostentum IovIs aegida habentis. Hinc, IovΕ auctore, mos inolevit , ut Heroes pellibus armati bellum adgrederentur , & pugnarenti atque adeo inter prima vetustiora arma ingentia saxa , conti trabales, & clavae fuerunt. Ad haec forsitan ΙΟ-vIς arma respexit Aeschylus , a quo -- α' ις eius remis implacabile r dicitur. Igitur vetustiora monumenta Poetarum & Scriptorum testantur IovIs scutum caprina pelle contectum fuisse , non vero eius pectus aegide armatum ; quod quum Artifici dissicile visum esset , ut simul cum protoma exhiberetur , pectus eius aegide indutum faberrime expressit , adparentque aninguium capita, quae Gorgonis caput ornant 3 quamvis ab nupero Artifice ipsuin horriscum Gorgonis caput
mira diligentia S iudicio suppletum fuerit. Ea proiecto , quae in hac operosissima Gemma supersunt, perspicue docent ac testantur Gemmarium hunc opificem Graecum inter praestantissimos palmam retulisse, eoque auctore veterum deliciarum Cultores singulare exemplum habebunt Iovis aegide circa pectus armati, quod nondum, ni fallor , observatum fuerat. Siquidem in multis monumentis spectatur IupITER de
10쪽
victis profligatisque Titanibus Victor , ac Triumphator; nam aquila eius comes & ministra , quam conscendit, in caelum vehit, Uiis victoribus sociis & Geniis comitantibus , ut videre est in anaglypho eburneo, quod ex Musto Carpineo protulit Immortalis Senator Bonarrotius i & Vir Clarissimus I. B. PaD serius in suis Lucernis fictilibus Σ , inque his Iupi-TER chlamyde ornatus conspicitur, nudo pectore, cum sceptro , quod tanquam divinitatis & imperii insigne
gerit . Templorum frontem ornari consuevisse aegide Iovis, cui dedicata erant , adnotat idem Bonarrotius adnumum Mylasensium 3 ; & quia primus omnium
IUPITER triumphavit , ac triumphi auctor fuit ; pr pterea in Domitiani numO , quem ei adulatio Romani Senatus dedicavit, TR ivΜpΗATOR, & DOMITOR OR- ais TE RA vM dictus est. Sed de IOVE AEGIOCHO, quo haec Gemma superbit , alias veterum Poetarum & Scriptorum opiniones adfert praelaudatus Gyraldus , quas
vide, si Otium est. Aegidem non solum Iovi , sed &Minervae & Apollini tribuunt veteres; sed alii pectoris tegmen , alii clypeum faciunt. Martialis : Pectore quum sacro sederit, Aegis erit.b TA-t i a Vid. Observat. in Numism. max. re . pag. 4 2. a Tom. I. Tab. XXV. & XXVI. pag. 33. a Ihidem Tah. X. num. I. pag. 2I .s Lib. vi I. Epigr. I. vide quae luculenter dissefit de Iovis aegide Ben. A veramus Differt. XL. in Virgilium num. 6.