Dactyliotheca Smithiana volumen primum secundum Volumen alterum historiam glyptographicam auctore Antonio Francesco Gorio exhibens

발행: 1767년

분량: 306페이지

출처: archive.org

분류: 로마

21쪽

16 DACTILIOTHECA

Tibullus i utramque conditionem amantium comis prehendens, ita cecinit: misit, quos his graviter Deus urget , at ille Felix, cui placidus leniter ad lat AMOR . Et Poeta nobilis apud Athenaeum ait, a AMOREM duas habere sagittas i, quarum altera iucunditatem omnem, & prosperitatem adfert, altera vitae perturbationem : quem imitatus Ovidius 3 , alias Amoris sagittas esse plumbeas , alias aureas adfirmavit . Iure igitur AMOR e mari natus fingitur , cuius naturam , &mores imitatur.

Haec est magis consentanea menti nuperi Artificis explicatio . Si vero ad antiquissima Etruscorum &Romanorum emblemata in feralibus Urnis sculpta mentis oculos convertamus, quae exhibent Tritones dorso vehentes Nymphas; hinc discimus repraesentari desunctorum animas per mare vectas ad Elysios, quae Oceani aquis purgatae omnem felicitatem , ex Paganorum Theologia, post hanc transvectionem in beatis illis insulis consequi putabantur.

TABULA UII

PSICHE. ΕXquisitae elegantiae est Gemma , quae nunc in conspectum prodit, cum PSICHES imagine. Puella eximia forma praedita exhibetur , & quidem , non

22쪽

ut in aliis complurius Gemmis, aperto capite, sed velato ; qui cultus fortitan docet sub hac emgie expressam esse aliquam ex Augustis seminis, quae Apotheosin consecuta, Deorum consortio & immortalitate donata, culta est, nam papilio, qui in eius sinum volitat, quum immortalitatis indicium sit, iam ab ea adeptam divinitatem & consecrationem designat. In numismatis , quibus ad aeternitatem nominis Augustae Feminae Divae & sideribus receptae, & consecratae ostenduntur, velato capite semper repraesentantur , S plerumque etiam Dearum specie, cultuque earumque adtributis , atque ornamentis decorantur . Pertinent hae Gemmae simulacra continentes AMOR Is & PsYCHΕs ad sacra quaedam AMostis mysteria, quae Ueteres occulta& arcana esse voluerunt; eaque praesertim apud Thespienses invaluere , apud quos AMOR Is mystica Orgia celebrabantur ; & sorsitan ab iisdem Thespiis manarunt

fabulae , & quae narrantur CUPIDINIs & PsYCHEs nuptiae , eorumdemque coniugum passiones, contentiones, blanditiae, oscula, amplexus, cruciatus, Vincula, quae mutua vice apud eos intercedebant; quae omnia in monumentis antiquis tum eburneis , tum marmoreis , ac praecipue in Gemmis, exhibentur; e quibus non paucas

observavi & protuli e Mediceo Musto I . Pulcherrima prae ceteris est, eximia , atque omni commendatione digna, Gemma illa , anaglyptico opere ex Sa donyche sculpta , quae in Londinensi Dactyliotheca Arundelliana spectatur ; in qua TRYPHON , qui in ea nomen suum scripssit, Nuptias . Cupidinis Pbetis miro ingenio expressit, tribus Geniis Paranymphis famulane tibus;

23쪽

tibus; quam editam vide apud Spontum i , exquisitius tamen aeri incisam apud Cl. Baron. Phil. de Stosth a). His enim figuris ac symbolis veteres Philosophi designabant apud rudes homines animae hominis cum corpore unionem, Variosque affectus S passiones inter Cupidinem quo corpus denotabant, & Psychen , qua animam divinae aurae particulam, & caelestis originis exprimebant, puellae sermosissimae imagine, cuius humeris papilionis alas aptabant, nam commune nomen est, cum animae, tum ipsi papilioni conveniens; si vero alis papilionaceis destitutam exprimebant , papilionem ipsum, vel eius capiti, vel circa os & faciem volantem sculpebant, quod a perito Artifice S in hac inscalpta Sarda factum conspicimus. Veram de animae

immortalitate , atque immaterialitate sententiam, de qua Plato divinitatis eius atque immortalitatis adsertor, compluribus vanis figmentis perturbarunt corruperuntque sequiorum temporum scriptores, auctores emblematum

omnium Cupidinis, & Psyches, quos etiam pictores , S sculptores secuti sunt ; iisdemque defunctorum Sepulcra praecipuo studio ornarunt, ut defunctorum animas immortales quidem , sed & post fata passionibus quibusdam obnoxias, ut stulte credebant, ostenderent. Simulacra Cupidinis S Psyches tum apud Graecos,

tum apud Romanos complura in eorum monumentis habentur ; sed apud Etruscos nostros utrum eadem opinio invaluerit , quamprimum ex Vasculorum picturis ostendetur. Psyche & Cupidini Genios, tanquam ministros adtributos , ostendi ex marmoreo anaglypho

24쪽

Romano, I in quo Cupido calathum floribus refertum S corollam parat, vel potius a Psyche Coronaria , quae cum eo sedet, Geniis ministrantibus , accipit. In altera Gemma a me adlata r ex celeberrimo Musto Vie orto , spectantur Psyche & Cupido mutuis amplexibus se blande constringentes dum in simblimia feruntur, caelum, uti coniiciebam , ascensuri , ubi eorum nuptias celebratas fuisse fingit Apuleius 3 , qui tamen ait, PsYCHEN a Mercurio arreptam , & in caelum perductam , haustoque ambrosiae poculo accubuisse cum marito suo nuptiali coenae, supremo in thro. no, cui aderant in Ordine suo discumbentes ceteri Dii; quibus pocula ministrabat Liber Pater, Horae rosis, Sssoribus omnia purpurabant, Gratiae spargebant balsas , Musae carmina sonora pangebant, canente ad lyram Apolline, formosa Venere saltante, ac muscos modos moderante, ceteris Diis plaudentibus; quae Apuleii pictura est elegantissima, & legentibus iucundissima. Pulcherrima res est contemplari quam ingeniosi fuerint Sculptores, ac praesertim Gemmarii Artifices, in exprimenda Psyches , & Cupidinis fabulosa historia . Hae Gemmae defunctis plerumque dedicabantur , adeoque non sine ratione inter funebria donaria connumerari possunt. In numis nunquam vidi imagines C pidinis & Psyches , at in Musto Mediceo , pulcherrimum symplegma marmoreum observatur consummati Lsimo opere a Graeco sculptore persectum, quod etiam operis vetustatem ostendit. Sed in hoc ipsa Psyche

nudo

i Vide in prineipio Plaetitionis ad Monumentum . sve Columbarium Servorum Libertorum Liviae Augustae, pag. XI. a In eodem opere. M . 232. ) Metamorphol. Lib. VI.s a Musei Florentini Tom. III. Tab. XLuI. & XLIV. pag. 43. & 49.

25쪽

nudo capite sculpta est i in hac vero Gemma velato;quo symbolo eius divinitas, vel Augustae sub eius es figie latentis consecratio, ut diximus, praenotatur.

FLORA.DIU haesi incertus , num hanc Imaginem Gemiamae Sardae inscalptam FLORAE tribuerem. Primum Nympham aliquam ex Napaeis, vel Venerem cum cesto sculptam opinabar . Tandem quum mihi videretur fores sinistra ostentare , FLORAE DEAE pOtius simulacrum exhibere putavi . Deam esse ostendit diadema, seu mitella, quam ad ornatum capitis gerit. Vestis eleganter sculpta est. In hortis Servilianis Romae laudat Plinius FLORAM, i insisne Praxitelis opus. Ovidius ei tribuit coronam in capite , variis floribus contextami a a quo Florum mater dicitur: Mille menit mariis florum Dea nexa coronis. Romani a Sabinis eius cultum acceperunt . Primus omnium Floralia fecit C. Servilius ; cuius Deae caput corona laurea & floribus redimitum spectatur in eius numis in Morelliano Thesauro. Fabretius aeream Votivam lamellam Deae Florae cum donario positam adfert, sua tempestate in agro Sabino effossam , quae haec habet:

V . S . L . Μ . Numa

26쪽

Numa Pompilius, honoris causa, Flamines ad eius cultum adsignavit , instituitque , quos Florales dixit . Plura notatu digna de FLORA observat Gyraldus, quae vide i). Secutis temporibus FLORA adpellata est FERONIA , quod cognomen & Iuno Regina habuit , quasi unum idemque Numen fuerit . Id ex vetustis aris adstruimus , quum hoc marmor in Via Valeria exstaret. i

FLORAE FER ONIAE SACRUM T. DEA SI US. T. F. HERCULANILLUS. ΙΙΙΙVIR. VIAR. CUR

Graeci, teste Halicarnasseo, lingua sua alii , --, hoc est Florigeram , alii Coronarum amantem , alii Phosephonem dixerunt.

FEMINA BIFRONS . PRUDENTlAM hoc simulacro Sardae inscalpto conis

templandam nobis proposuit Gemmarius aetate nostra egregius ac diligens Artifex , nam alterum caput virile barbatum, ea quae iam adciderunt, dc praeterita sunt, respicit l, alterum vero semineum, quae EUentura sunt insecuturis temporibus observat, & intuetur. Pectus nudum atque apertum est quia non quae falsa, sed quae sincera & vera fuere eruntque, prospice

s re

s 1 Syntagm. I. Historiae Deorum . 1 Ηια & duae aliae inter Cudianas ad luntur, pag. m. num. 9.

27쪽

re prudenter curat, satagitque studiose vel sequi , vel evitare. Serpentem gerit circa dextrum brachium con-Volutum , quem manu tenet , quem prudentiae symbolum esse nemo est qui nesciat . In vetusto numismate ex aere a Florentinis edito saeculo XV. in honorem Eloquentissimi Oratoris & Poetae IOANNIS BOCCACCII, quod singulare est, & apud me exstat, e quo complures amici ectypa exemplaria desumpserunt, Femina stans sculpta in postica est , quae dextera manu serpentem ostentat, quo emblemate ostendere voluerunt, summum virum Boc AcciuM in fabulis enarrandis instruere voluisse cuiuscumque ordinis homines tum sacros, tum saeculares ad prudentiam, patefactis nequissimorum hominum fraudibus, tecnis, astutiis, facinoribus, ut ab iisdem caverent, verum virtutis & honestatis trami- Iem consectarentur. Romani ut ostenderent Ianum Regem prudentissimum fuisse , bicipitem , dc quadriformem emnxerunt, uti prisca numismata ostendunt. Siquidem & praesentia observare prudenter debent omneS, praesertim Reges ac Principes, ac praeterita nosse , quae in Historiis & Annalibus memorantur, & futura mulisto ante praevidere, quapropter Terentius ci :ψuc est sapere, non quod ante pedes modo est Adere; sed etiam quae futura sunt

Prospicere -------

De hoc ipso emblemate Prudentiae, si plura cupis, habes apud Andream Alciatum.

ci In Adelphis.

28쪽

TABULA X

OPS DEA. OP S Dea , eadem ac Terra est, Vesta ac Ceres;

quam idcirco OpIM Ueteres dixere , ut docet Varro I , quod opes omnes , & quae ad vivendum is sunt , e Tellure proveniant i eadem omnium rerum parens, ac Mater Deorum habita. Scythae lingua sua Apiam adpellavere, ut docet Herodotus. Ea de causa cornu copiae spicis frumenti , & frugibus abundans eidem adtributum est, quod symbolum praesert in hac Gemma elegantissima antiqui Artificis opus exquisitissimum, qui eam Amethysto inscalpsit. Fruges & fructus eius auxilio mortales accipere credebant ; de qua haec Macrobius a : Hane autem Deam OPEM Saturni eoniugem erediderunt f S ideo tie mense s XIV. Kalendar. Ianuariarum J Saturnalia itemque OpALIA celebrari r quod Saturnus eiusque uxor tam DPm, quam frue m repertores effe eredebantur. itaque omni iam fetu agrorum macto ab hominibus , hos Deos tali quasi mitae cultioris auctores s quos rei nonnullis Caelum ae Terram esse pGrsuom est et Sarumvmque a satu dis him ; cuius causa de Caelo est y s Terram OpEM,

clitus ope humanae vitae alimenta quaeruntur I vel ab opere,

mus in Attica statuit aram Cecrops, teste Philochoro apud eumdem Macrobium 3 . Huic Ueae sedentes Vota concipiebant, terramque de industria tangebant i quem ritum facile ostendunt vetusta quaedam monu

29쪽

DACTILIOTHECA

menta, & Gemmae non paucae, quae exhibent seminam , vel etiam viros , qui incurvatis genibus , quasi sedentes ante fruges in vase vel canistro congestas spectantur, ex his aliquid accepturi ; qui forsitan ritus in OpALinus servabatur, dum patres familiarum cum suis S servis , fructibus & frugibus iam coactis vescebantur λ quod ex eodem Macrobio colligimus. Eadem Uea inter Consentes adnumerata, quae etiam praediorum conservatrix adpellatur in vetustis aris , iisdemque adpellationibus ornatur & Ceres, quae, ut diximus, unum idemque numen habitum est, nempe Dima, Dimina, On-

sentia, Frugifera, Salutifora , I cuius signum memoratur in sequenti ara Romae in Foro Boario posita a M. Purellio Tutelliano, Patrono Collegii Aurificum, de quibus agimus in Historia Glyptographica; qui ei signum candelabrum, basem, & hypobasem argenteam ex Volo dedit.

ct Vide Gniteri Thesaur. pag. XXII. 3. . Gudianas Inseripi. Pag. XIV. 3. 4. I. o. 7. 8.&ia sequenti .

30쪽

Pecuniam a Romanis in aede Opis reconditam memorat Cicero Philipp. I. & ostendunt pondera quae exstant in celeberrimo Musto Collegii Romani Soc. Iesu, quae a Fabretto adseruntur, ita inscripta: TEMPL. OPIS AUG. cum numericis notis ΙΙ. V. i Illud, quod huius Gemmae raritatem auget, observandum superest, nimirum Dea dextrae manus digitum indicem ori suo admovet ; quo indicabatur silentium in sacris mysteriis adhibendum, ex Aegyptiorum ritibus, atque institutis; N ita inter Aegyptiorum monumenta sacra expressus occurrit Harpocrates , de quo non pauca alibi adnotavimus , de quo etiam plura erudite proseri amicissimus Passerius , qui in priore lucerna

l. I. sigi lium adfert cum epigraphe DEO QUI EST MAXIMUS; quae sorsitan indicat Iovis Genium sacra

Iovi, quem Deum maximum habebant, cum silentio celebranda , eidemque religiosas adorationes de more esse praestandas a . Quod ad rem meam pertinet, signum se habere memorat Cl. Pasterius VEsTAE , precantis habitu, quae ad hunc modum expressa est , & adfert Apuleii testimonium 3 , quod manus dextera ad Oscula oris admota, & digitus erectus, inter indicia adorantium recenserentur. Admomentes oribus suis dexteram, primore digito in erectum pollicem residente, ut ipsam prorsus Deam Henerem religiosis adorationibus menerarentur. His igitur observationibus, adlatisque exemplIs, non absurde conieci in hac Gemma eximia, imaginem referre OPIΜ , quae eadem est ac VEsTA , TELLus , CEREs , quibus optime convenit copiae cornu fructibus & frugibus abundans. e TA-

SEARCH

MENU NAVIGATION