장음표시 사용
31쪽
Chalcedonio diligenter exscalptae emblema de- sumtum est ex Ovidii versibus , quos adducam , ut meritis laudibus Gemmarius νέανος opifex noster ornctur. Romani divino cultu religiosiisque sacris TERMi-Nos Deos devenerati sunt ; quod in eorum tutela termini agrorum essent. Eorum religionem Sc cerimonias
instituit Numa Pompilius, teste Dionysio HalicarnaD seo i . Primum rudis lapis quadratus fingebatur pro Deo , & in agrorum finibus multiplicabatur , quem oleo ungebant, & floribus sertisque, velaminibus ac taeniis coronabant ; hique Termini tamquam simulacra habebantur . Huiusmodi ritus memorantur a Statio r , ab Apuleio 3 , & in hunc modum a Flacco Siculo. vim terminos disponerent, ipsis quidem lapides in proximam terram conlocabant, proxime ea loca, quibus fossis fa)lis desi-
nabant. Festa VIII. Kal. Martias magna rustico iri solemnitate, & hilaritate celebrabantur . Antiquissimis temporibus sacra in honorem TERMINI peragebantur sine caede animalium , quae consuetudo mox secutis temporibus exolevit i rudesque lapides cum Dei essi-gie emngi coeperunt. Lapidem DEO TERMINO sacrum adsert Reinesius , quem vide . Termini limitum agrorumque ranta prosecto reverentia colebantur, ut si quis
32쪽
quis eos transferre ausus fuisset ab agro in alium , violati numinis irae caput eius devoVeretur , talemque hominem Occidere licitum erat, ut sacrilegium expiaretur, ut auctor est Pompeius Festus : Denique Numa
Pompilius flatuit , eum qui terminum exarasset, is ipsum Esbomes sacras esse. Multa etiam erudite observat Sponius in Miscellaneis eruditae Antiquitatis i) ; qui adfert schema Musivi Lithostroti antiqui Lugὸunensis, in quo
expressus est iuvenili serma Terminus Deus, in Hermae similitudinem, ad quem Genius Satyrum adducit, adductum adloquitur, S prohibere videtur ne protervus adcedat. Non longe adstat Silvanus, quem Horatius P rum, & fnium Glarem a vocat, quo emblemate, ut opinor, prisca Ethnicorum religio in colendis terminis declaratur . Sacra in honorem TERMINI celebrabantur VII. Kalendas Martias , uti scriptum in Kalendario Constantini Magni:
Eadem Terminalia nexa accurate ab Ovidio ita deis scribuntur, ad quem quum Artifex noster respexerit , Versus minime praetermittendi sunt: 3 NM ubi transierit, solito eelebretur bonore, Separat indicis qui Deus arma suo. TERΜINE, sime Lapis, De es defossis in agro Stipes ab antiquis, se quoque numen habes. D duo Lissa domini pro parte coronam i Binaque serta tibi, binaque liba DNnt.
33쪽
is D ACTILIOTHECA A a sit: huc ignem curta fert rustiea telluSumtum de tepidis ipsa colona focis. Ligna sum minuit, concisique construit alte sta solida ramos figere pugnat humo . Dum sicco primas irritat cortice flammas, Stat puer, manibus lata cani1 ira tenet. Inde, tibi ter fruges medios immisit in ignes, Porrigit incisos filia pm a favos. Vina tenent alii e libantur singula flammis. Deelant, linguis eandida turba fame M. Spargitur U' caesa communis Terminus agna Nec queritur, laesiens eum sibi porca atur. Conveniunt celibrantque dapes vicinia simplex sEt cantoni laudes, TERMINE SAEM , tuas. Tu populis, tirbesque, o regna ingentia mise. Omuis erit sine te litigiosus ager. Nulla tibi ambitio est: nullo corrum ris auro. Legitima fervis credita rura fde. Haec omnia perbelle in hoc Cameo expressit ingeniosus Artifex. Ignis lucet in ara ante ipsum TERMi-NUM . Canistrum floribus , unguentis, taeniis , Vino , libisque ac frugibus resertum adfert , & capite gerit
puerulus. Cratere ante aram posito , stat Sacrificulus flexis genibus cum cultro ut agnam caedat. Adsunt liticen, & cornicines duo , qui , dum sacra Terminalia celebrantur, eiusdem Dei laudes canunt . In exergo , duo encarpia e floribus, frugibus ac frondibus contexta, suspensa visuntur, cum arietino capite in medici ;nam Ovidio, ut vidimus, teste, diversa parte , nempe antica & postica coronabatur Terminus pro Deo habitus, & bina serta suspendebantur, quia ipse agrorum fines ante & retro tueri credebatur . In Sacris Silvani
34쪽
quadrata spectatur ara in vetusto marmoreo anaglypho , quod adfert, & inlustrat Iac. Philippus Tomasinus de Uonariis ac Tabellis votivis Cap. XXIV. cuius Dei raris 'ium S armorum , laudes ad stante tibicine canuntur. Adsertur porca vittata immolanda , I senex rusticus vini amphoram in humeris adfert, & suspensae arbori corollae spectantur, quod monumentum, si milum est, vide. Quod ad victimam spectat in honorem Dei TERMINI caesam, Horatius agnam & haedum memorat: i Hel agna Vis eaesa TERMINALIBUS, Vel haedus ereptus Iupo. quamvis a Plutarcho nulla adsignetur hostia . Igitur in agrorum finibus statuebantur Termini vel e truncis arborum, vel e stilis lapidibus, qui pro Diis habebantur custodibus , & tutoribus arvorum praediorumque: at Romae in Capitolio TERMINUs Deus, servator& custos limitum ac finium Imperii Romani , tanto honore colebatur, ut cultus par Iovi esset et . Quum Tarquinius Superbus Iovi Templum aedificare vellet, evocatis e suis sacellis diversis Diis e Tarpeio , solus
TERMINus sedem non mutavit , ut notat Servius in
Virgilium ca): Quumque omnes Dii libenter inde migrassent , TER Mi Nus flus, Me est, limirum Deus , abs dere noluit s sed illis remansit . Tune de hoc ipse sacrifieatura est , E deprehensum , quod TERMINUs cum Ιου E
35쪽
remanens aeternum Urbi imperium cum religione significaret y
unde in Capitolio prona pars tecti patet, quae lapidem ipsium TERMINI speciat i nam TERMINO nonnisi sub diis saerificatur.
ADVENTUS AUGUSTI .HUius qualiscumque sit gemmae valde difficilis
apparet enarratio, saltem ut mihi videtur; nec fortasse omnino feliciter eam caelator exsculpsit , ut quod animo conceperat , satis luculenter exprimeret . Quamobrem mihi ignoscendum puto, si coniectando , vel potius ariolando mentem Artificis adsequi conabor.
Hanc igitur arbitrarer adventum, aut transitum nescio cuius Imperatoris designare . Imperatorum enim mos erat, ut nemo nescit , pro rerum opportunitate , Vel
imperii necessitate Provincias peragrare , vel ad bella proficisci, vel ab exercitu revertere. Civitates autemper quas illis transire , aut ad quas divertere opus erat , praestantiores Cives obviam mittebant , qui Civitatis nomine adclamabant consuetis , & probe notis formulis , quas in nummis frequenter legimus, nempe : Adventui Augusti Africae, Alexandriae , Ciliciae ec. & in pervulgato Traiani nummo: S. P. Q. optimo Principi . Adventui Aug. Arabiae . Haec autem obviatio ab artificibus in operibus anaglyphis ita exprimi solebat . Simulacrum Urbis peculiaribus eius symbolis ornatum , vel illius Civitatis genium caelabant , qui obviam ire Imperatori praeserret . Hoc Digitigod by Coral
36쪽
factum esse existimo in hac gemma . Foemina enim pone currum adstans Civitatem quamdam refert , uti arbitror; cistellam capite gestans , in qua Vel donarium est impositum, vel regionis illius fructus, non enim distincte discernitur quasi fertilitatem innuat ex pacata , vel bene composita provincia partam . Exstat Romae marmor anaglyphum, cuius ectypUm cerni potest in libro , cui titulus : Admiranda Urbis Romae ec. sub quo legitur, Admentus August Siriae: quod ad Marcum Aurelium sped at, in quo similis obviatio videtur; cum enim Marcus in Siriam venisset, illi o currerunt reges, & legati Persarum, ut patet ex Xyphi lino,& Capitolino. Multa, quae ad hoc argumen tum pertinent, possem hic adserre ex U. C. Ezechiele Spanhemio Io m. pag. 6ra , sed ne aliorum scrinia expilare dicar , ad ipsum Lectorem amandabo . Forma currus peculiaris est , S peculiari animadversione digna . Fieri etiam potest , ut Imperator hic expressus thorace indutus post pugnam , & victoriam ad
quamdam Civitatem vel Provinciam accedat , ut pacem illi indulgeat , cuius conditiones in volumine quod manu tenere videtur, & s minae superius memoratae porrigere, contineantur. Inter gemmas , quae exstant in Regis Galli arum Cimelio num. CuI. una est , quae Cnei Pompeii triumphum praesert . In ea imperator thorace indutus apparet stans in curru a quatuor equis Vecto , comnii copiae dextra gestans , quae ubertatem suis victoriis populo Romano partam indicat , ut acute sane existimat Vir Cl. Petrus Mariettus moribus antiquis , & multiplici eruditione praeditus , qui has
37쪽
gemmas una cum suis animadversionibus edidit . Anteit currum foemina equestris , manu sinistra vas sustollens , in quo non bene apparet quid contineatur. Eruditi videant, quantum lucis hae duae gemmae mutuo sibi conferant.
38쪽
TYPHON.ΙMago haec, anaglypho opere faberrime Chalcedonio ex scalpta, adeo similis est alteri , quae Heli tropioinscalpta diaglypho antiquo opificio exstat in Musto
Mediceo x , ut verisimilius credam non Gorgonam, ut nonnulli opinabantur, sed TY pHONEM referre , illorum sententiam secutus , qui Typhonem nil aliud esse crediderunt, quam vim Ventorum non subterrane rum modo, sed etiam e sublimi loco spirantium, qui turbines, & procellas creat , quapropter Hesiodus, eum Terrae ac Tartari sive Erebi filium facit , eidemque ea de causa ad celeritatem eius ostendendam alae tributae sunt , quas in capite gerit , atque ea de causa truci atque horrifico vultu, horrentibusque capillis sculptus cernitur. In Medicea Gemma emitus est cum a miculo, quo inflato caput ab eo obumbratur; in hac vero Gemma alis armatum habet in vertice caput , quas Ventis veteres Poetae & Scriptores tribuerunt, ut observat Cl. Senator Bonarrotius a . Quam immanis, saeva, terribilis, & cladibus ac minis plena Typhonis Vis sit terra marique, nuper quassata turbinibus Italia,
Europa, & America, Philosophi praestantissimi editis
egregiis scriptis ostenderunt. Ventorum teterrimum impetum , quo turbinem creant, mirifice ob oculos pingit Virgilius, cuius descriptionem nefas omittere arbi
39쪽
- - - - Ac menti, velut agmine facto,
Qua Dra porta, ruunt, θ' terras TURBINE persant. Incubuere mari, totumque a sedibus imis Una Eurusque Notusque ruunt, ereberque procellis risus, I mastis moliunt ad litora sub lus. Terribiles vultu Ventos, turbinum procreatores, Pingunt Poetae. Ovidius 1 : Protinus Aeoliis Aquilonem elatidit in antris, Et quaecumque fugant induHas flamina nubes: Emittitque Notum. Madidis Notus emolat alis, Terribilem picea tes Us ealigine multum e Barba gramis nimbis; canis fluit unda eapillis. Fronte sedent nebulae e rorant pennaeque, simusque. Utque manu lata pendentia nubila pressit, Fit fragor: bine densi funduntur ab aethere nimbi. Saevitiem, impetum, horrorem , rabiem Ventis ac Turbinibus alii tribuunt. Horatius:
- - - Nec timuit praecipitem Aphricum Decentantem Aquilonibus: Nee tristes inadas, nec rabiem Noti. TEMpEsTATEs quoque horrendo vultu, ira toto aspectu erumpente , in Vetustis monumentis repraesenta
tur , S, quemadmodum Gorgones, caput habent alis instructum. Tempestatum socios veteres fecerunt Uentos, Turbines, Procellas, quarum aedem eXtra Portam Capenam dedicavit Μ. inrcellus. Praeterea in hoc sphragismate virilem vultum, non semineum conspicio i quare neque Prometheum clavis in Caucaso fixum, neque Tytium supplicio cruciatum, nec Terrorem Pallorem. que expressum arbitror, adeoque quia alatum habet caput ν
40쪽
S M I T H I A N A. 33put, Typhonem Tempestatum , Turbinum , Proceli
rumque parentem referre Vero propius crediderim.
SI omnes Gemmarii Artifices antiquae Mythologiae,& Historiae Heroicae periti ac probe instructi
fuissent, multa eorum opera haberemus, quae ostenderent, eos veterum Graecorum Sculptorum ac Caelat
rum gloriam aemulasse , atque ad eam consequendam Omni conatu , arte, ac studio propius adcessisse . Sed quia eorum plerique ignari vetustorum morum fuere iidcirco in multis peccarunt. Exemplo sit hoc Cametari, Chalcedonio exscalptum, in quo nostrae vel superioris aetatis Scalptor Aurifex PROMETHEUM, ni fallor, exhibere voluit divina ope liberatum, solutis vinculis, quibus in Caucaso defixus fuerat. Pro Hercule liberatore, Iuvenem in nube supra eum advenientem, ac stantem expressit, & catellum laetitia ei adblandientem adiecit. Praeterea, quum omnis Antiquitas ostendat ac testetur Heroas a peritissimis tum Pictoribus , tum Sculptoribus ac Gemmarum Caelatoribus corpore nudos emi os fuisse, ut in membrorum nuditate ingenii sui artisque praestantiam ostenderent ; hic Gemmarius noster, --
peratorum, Equitum ac Militum more, thorace armatum Iuvenem , & pro Caucasi rupe rude saxum effinis xit . Nostra aetate Gemmarii Caelatores dum aliquod egregium opus meditantur, studia sua cum Uiris Antiquitatis peritissimis communicant, ab ipsis quae caVenda