Dactyliotheca Smithiana volumen primum secundum Volumen alterum historiam glyptographicam auctore Antonio Francesco Gorio exhibens

발행: 1767년

분량: 306페이지

출처: archive.org

분류: 로마

11쪽

TABULA ILIUPITER PLACIDUS.

ANtiquarum elegantiarum periti Interpretes obseravarunt, veteres Artifices sculpsisse Deorum imagines , interdum ira plenas , interdum etiam placida mansuetudine, & serena iucunditate nitentes, quod &a Poetis , praesertim ab Homero omnium principe , factum constat; qui, ut homines solent , Deos multis passionibus obnoxios descripserunt , ac veluti pictura quadam loquente expresserunt. In hac Gemma Sarda Perspicuum est, Gemmarium exquisito opere exhibere voluisse IOVEM MEIΛα Ioes, Miliebium, hoc est Placia dum, Iucundum, Vel etiam Serenum s qua adpellatione in pluribus votivis aris eidem dedicatis ornatur I . Nec tantum quia sereno vultu Iupi TER & mitis effingebatur , ita dictus 3 verum etiam quia eius ope ac praesidio omnia serenitate donabantur SERENATOR nuncupatus est ι cuius testis est Ara haec votiva inventa inter rudera Fori Romani , quam adfert Gudius a .

t i) V de Gruteri Thesaur. Inser. antiq. pag. XXitI. I. LXXVII. ε. MIX. s.cia Diis dedicaton pag. v. num. 3.

12쪽

Hanc quoque idem Gudius profert aeream votivam tabulam Torcelli apud Venetos inventam.

IO UI. BONO. DEO SERENATORI M. MISCI LIVS. RUFUS UETERA NUS. EX. VGaudet etiam Iuno Regina Iovis soror & coniux PLACIDAE cognomento I , quo etiam insignitur Hercules in vetustis aris et . Iovis Milichii simulacrum , Polycleti opus, Argis cultum, celebrat Pausanias 3 . Exploratum est, Veteres Gemmarum Caelatores Deorum vultus in Gemmis sculpsisse, quales adparebant, spectabanturque eorum Imagines & Simulacra in delubris dedicata a In hac Gemma IUPITER toto pectore nudus em-ctus adparet, e dextro humero refluente brevi amicu-

Io , cuius rei rationem adsert Porphyrius apud Eusebium , & antiquus Homeri Scholiastes a Cl. Antonio Bongiovannio, Bibliothecario Bibliothecae Venetae D. Marci, editus s , nempe superiores corporis partes nudas habet, quia caelestibus mundi partibus conspicuus est; reliquas vero vestibus contectas, quod humi defixis sit incognitus , quod & Plato sapienter ostendit .

um autem, ut ait Homerus, ta δέ Δι -a I esimi Reges , id intelligendum pristi Mythologi voluerunt, IOVIS eXemplo, qui Aether est, nunc pro opportunitate iracundia, nunc mansuetudine & clementia uis .

13쪽

tendum esse ue uti in aethere fieri videmus , qui vel nubibus iratum , vel serenitate placidum se ostendit . Nemoranda est, nec silentio praetereunda, insignis Lucerna Musei Oliverit apud Cl. Passerium meum, ci quae integrum Iovis SERENI simulacrum , stantis habitu, praeseri, cum epigraphe : IOVI SERENO SACR. &, quod est notandum, Iupi TER placido vultu pedibus insistit fulmini, dextra pateram, sinistra gerens sceptrum, nudumque pectus ostentat.

TABULA III.

IUPITER TRIUMPHALIS.

od IOVIS caput spectetur laurea corona redi mi tum , in hac pereleganti Gemma Onyche in- scalptum , haud absurde TRiuMpAALis adpellari

potest . Triumphorum caeremoniae atque ornamenta ab Etruscis ad Romanos manarunt , quod alibi fusius Observavimus. Nam primus omnium Bacchus, devictis Tyrrhenis , triumphavit , ac triumphi pompam invenit ; quam ab Etruscis accepit Romulus, teste Pluta cho in eius vita. ROMULus, inquit, ut motum IOVI re Lderet quamgratissmum , Oculis cimium speciosissimum, quη mm , quam in castris vidit mirae preceritatis, recidit, is imstam tropaei ordinatast , Acronis armis apte fuspensiis eη csi , aptatisque s mese ipse incinesti, ef capite fluente eonia , lati-rea coronatus , feretrum dextro innixtim humrro discSivm gerens, incessi s carmen miFloriale exercitui pyaesens in m is sequenti,

14쪽

eivibus eum gratulatione, is laudibus eum excipientibus. Trivmphonis fuit haec celebritas in posterum origo I exemplum. Sed mox triumphandi morem multis ceremoniis atque ornamentis auctum constat . Triumphantes curru vecti Capitolium scandebant, moxque templum ingressi, in gremio Iovis Capitolini detractam e capite suo lauream coronam deponebant , quod ipsum non solum triumphi auctorem, verumetiam hostium depulsorem, vindicem ac propugnatorem agnoscerent, ac Venerarentur. Iovi Feretrio devictorum hostium opima spolia dedicabant , & tropaea statuebant , r quae non solum Iovi, seὸ & Iunoni, quae Tropaea dicta est, in perenne gloriae monimentum consecrabantur. a

ΡΥthonem serpentem internecione consecit APOLLO, qui Aprepo XoΣ ab argenteo , & splendido arcu ita vocatus est, cuius imago ab Optimo opifice G mario in hac Sarda inscalpta est . Post humeros eius spectatur pharetra . Corona qua eius caput cingitur , hederacea mihi adparet , quod ApoLLINEM & Bacchum unum idemque Numen Veteres censuerint , ut auctor est Macrobius. Utrique deo tributa est tum hederacea, tum laurea corona ; quod & alibi observavimus . Qui in Hyacinthiis certaminibus ApoLLINI sacris Vincebant,

apud Lacedaemonios hederacea corona eoronabantur, uti

c , ) Livius ine. I. Lib. I. 1 Vide Iul. Ges Butetigerum ia Triumpho Lib. I. Cap. NI. 3ὶ In Laeonicis Lib. IV, Deipnosoph. Cap. VII.

15쪽

DACTYLIOTHECA

Epigramma in tripode scriptum memoratur ex Her doto , quem Scaeus Pugilum victor Thebis in Templo Apollini Laetilatori , seu Sagittatori in testimonium viris tutis suae dedicaverat. r

TABULA V.

FEMINA AD ARAM IGNITA M.

SEdens Femina ad ignitam aram, eleganti opere Sa dae Gemmae inscalpta, muIta continet eruditae Vetustatis arcana mysteria , quae veteres Mystae sacris Deorum initiatis post multos probationum gradus tandem patefaciebant, iidemque initiati iuramento obstringebantur ne profanis reVelarent , quapropter plurimanos latent, quae in Orgiis Deorum fiebant. Huiusmodi iuramenti legem indicari putabam in marmorea basi honoris caussa posita L. Valerio Iuniori e Pomptina Tribu , quam ei cum Statua Plebs Urbana apud nos dedicavit. In ea enim legitur : IURATO AD SACRA ETR. nempe Et hae. a Quum mulier formosa sit, eximio opificio sculpta, toto corpore nuda, putabunt aliqui Venerem esse posse . Sed quum Veneris nullum praeseserat symbolum , ct symbola, quae exstant, ad Venerem hactenus cognitam

1 In Thes Murat. Class. IX. n. I. pag. DCXXUiI. sed , paucis mutatis , quum ait rum Epigramma adseratur in Class. iI. pag. CXXiI. αε. de fide exscriptoris 4 bito sa) Nane hahet in Par. I. Inscript. ant. quae in Etruriae Urbibus exstant, pag. 448. n. q. de qua susus diserui in Par. II. diusdem Operis a pag. 279. ad pag. 287. num. I

16쪽

tam non adludant , ex coniecturis videndum est , cuinam feminae haec omnia quae expressa sunt , aptari possint, vel etiam si ea & Veneri ipsi tribuerit Vetrustas . Ferulam vittatam sinistra, quam ad ignitam aram admovet, tenet . Convenit huiusmodi symbolum Baechis seminis, quae sacris Liberi Patris operabantur, Se in orgiis primas tenebant. Si vero ad picta Vascul

rum Etruscorum emblemata , quamprimum a me in lucem proferenda , oculos convertamus, quae reconditam , ac nondum bene notam eruditionem continent , quam litterario orbi quamprimum , me curante , aperiet Uir Doctissimus Passerius, videbimus Veneri ab Etruscis ferulam, & thyrsum tributum esse, quod & ipsa cum ceteris Diis ad Orgia celebranda adfuerit ἱ quod& Ovidius in Fastis docet: i Festa mymbiferi celebrabas Graecia Bacchi,

Tertia quae solito tempore bruma refert. Di quoque cultores gelidi menere Deri, Et quicumque ioci non alienus erat: Panes, is in Henerem Sat rarum prona iuventus s aeque colunt amnes, solaque rura, Deae. dc mox ; qui versus hanc seminam pingunt, quae collectum amiculum habet super genua: Ilia super furas tunieam collecta mini'rat: Altera dissura pectus aperta sinu. ferit haee --rum e mestem trahit illa per herbas.

Impediunt teneros miscvla nulla pedes.

Fastus inest pulchris, sequiturque superbia formam. Inrisium multu despicit illa suo.

c t Lib. I. vers. 393.

17쪽

DACTILIOTHECA

Ad hanc singulari emblemate ornatam Gemmam e plicandam mirificam lucem suppeditat pereximium ex aere monimentum prope Neapolim nuper effossum , quod oblatum est CAROLO BORBONIO , utrimque Sici

liae Regi Invictissimo , qui hisce prisci aevi deliciis

mirifice delectatur, curante Cl. Viro Iacobo Mariorelis Ito Regio Graecarum Litterarum Professore, qui delineandum , aerique incidendum curavit, censetque apud Veteres in usu fuisse ad scribendum pro arcula , seu thecula atramentaria, Graecis μιλανδ sequiori aevo. In qualibet facie argento in aere inserto miro opere sculptus est Deus , vel Deae stantes λ qui omnes respondent singulis hebdomadae diebus. Venus, quae in eo sculpta est , nec de eius imagine dubitari potest , manibus thyrsum vittis ornatum praesert , I quapropter in Dionyssiacis Sacris, S Orgiis minime dubitandum est Uenerem locum habuisse , cuius comites sunt Charites , & Nymphae , quae etiam inter Gentilium

Deas Πολ-νυ aiat laudem consecuta est, ut observat praestantissimus Ezech. Spanhemius. a Super ignitam aram volitat papilio , de cuius im gine mihi scrupulum obortum fateor , nam corpore praepinguis valde est 3 scrutabarque , num potius vel columba, vel pernix esse posset, quae aves Ueneri sacrae sunt, propter secunditatem. Quum tamen alae papilionem perspicue indicent , de eo potius dicendum ,& quid significet inquirendum. Minime dubitandum est papilionem animae symbolum esse, de quo multa eruditionis fruge nuper disseruit Celeberrimus P. Eduardus

18쪽

s MITH ΙΑNA. Corsinius in meis Symbolis Florentiae editis x , dum

maximi moduli numisma in Museo Vaticano reconditum, in honorem Antonini Pii Caesaris Augusti percussum, luculenter expenderet & inlustraret. Si igitur super ignitam aram volitantem papilionem esse velimus, coniiciendum est, hoc symbolo Apotheosim declarari ; & Femina, quae sedens spectatur, indicare potest expiationem animae factam per mysteria Bacchi ;& ipsa facile esse potest una ex Bacchi choro , quae Orgia, & Sacra curabat; qua de re & vittatam ferulam tenet. Adnotatum est a Cl. Passerio in Dissertati ne de animarum transmestione, quae inter Astriferas Gemmas edita a me est, initiatos Mithriacis secris ad Elysios migrare, sive ad Hesperidum Hortos equo vectos;& in adlatis a me antiquis Gemmis, ac marmoreis se pulchrorum anaglyphis , Mithriaci transvecti equo adignitam aram adcedunt, quae lustrationis eorum symbolum est . Ex Herodoto constat r) , Mithram esse Venerem, cuius religionem Persae ab Assyriis acceperunt ; nisi forte Missipas cum adspiratione diversus est a Mitra sine adspiratione, ut observat Ben. Averanius, 3 qui haec de Venere Mithra erudite adnotat : HGnus in animo inimers est illa vis, qua animus ad generam sim imitatur I unde tanta , ac tam mirabilis me si iis rerum cum inanimarum , tum animatarum varietas , ac metistitudo .

Utcumque res se habeat, fatendum est, valde dissicile esse propriam, & magis aptam explanationem adferre harum Gemmarum, quae arcana veterum mysteria, sive Mithriaca, sive Orphica, Dionysiaca, & Orgica con-d tinent,

19쪽

r DACTYLIOTHECA

tinent, quae nonnisi initiatis perspecta erant. Solebant enim hae Gemmae donari Defunctis, quasi testes , &vades lustrationum , quas in mysteriis Deorum , quibus initiati fuerant, dum Viverent, acceperant. Etruscorum sepulcra frequenter pro emblematis sculptas praeferunt varias initiatorum lustrationes, de quibus luculenter pertractatum a me est in Museo Etrusco. Ana

stypha quoque Sepulcrorum apud Romanos, & Italos frequenter exhibent Sacra Dionysiaca , Orgia , lustrationes , & Herculis labores , quibus immortalitatem consecutus est , & ipse post multra caedes expiatus ;quod ostendit Farnesilana Tabula inter Donianas a me primum edita , mox docto Commentario illustrata a praelaudato Cl. P. Corsinio , cui ipsam Tabulam acri

incisam communicavi, postquam eum ut hunc laborem in decus , & ornamentum mearum Symbolarum susciperet, fueram hortatus. Doctorum igitur hominum iudicio expendendum relinquo, num ea femina vel Venus , vel Baccha , sacrum faciens pro defuncti expiatione, ad apotheosim impetrandam sculpta sit . Ad cedit quod Venus Libitina funeribus praeesse credebatur , uti Venus Natalis principiis vitae praeerat, ut auctor est Plutarchus si , de qua multa a Scriptoribus , qui de funeribus antiquorum tractarunt, adnotantur. Minime silendum Epigramma Martialis: r Elpert uxores Fabius, Chrestilla maritos, mereamque toris quassat rite illic facem. Violopes committe Venus, quos iste manebit Exitus, tina duos iis Libitina ferat.

20쪽

sMIT HIANA.

TABULA VI

CUPIDO seu GENIUS CONCHA PER MARE UECTUS.

I Riton in hoc eleganti anaglypho novi operis , trahit currum ea forma exstructum , quem Physici naturalium rerum observatores cochleatas cassides adpellant. Insidet dorso eius Nympha Oceanina, &, undis multa placiditate plaudentibus, CUPIDO, seu GEM Ius, quasi maris Dominus in curru sedens transvectatur . Amor Veneris , quae e mari orta fingitur , potentia est, qui crudelis a plerisque vocatur, & e mari ortus fingitur, marique simillimus esse ostenditur, ut obse vat Averanius si . Et quidem si maris naturam conis templari velimus, persimilem Amoris naturae omnino reperiemus . Quid enim iucundius adspectu tranquilli maris , quum undae aequaliter diffusae , aut leniter vento crispatae nitent, quum aurae blandiuntur, splendet caelum, arridet mare, aer ipse placidus, & purus adlicit, S invitat ad navigandum Z contra quid tam triste, saevum, metuendum , horridum , quam turbati maris facies, quum ubique horror, ubique minae, Spraesentis mortis formido urget & instat 8 Eodem sane modo nihil aiunt esse beatius , nihilque jucundius Amore, qui sit compos effectus voti . Quod ostendit apud Terentium et adolescens, qui suis deliciis , &amoribus potitus, fortunam suam cum immortalium Deorum sorte comparat . Contra vero nihil infelicius esse aiunt, nihil saevius Amore non prospero . quapropter Tibuu

s Dissere. XIX. n. s. in Anthologiam. a ) In Eunucho M. V. M. VI.

SEARCH

MENU NAVIGATION