Dactyliotheca Smithiana volumen primum secundum Volumen alterum historiam glyptographicam auctore Antonio Francesco Gorio exhibens

발행: 1767년

분량: 306페이지

출처: archive.org

분류: 로마

41쪽

3 DACTILIOTHECA

da, & quae facienda sunt, discunt , ac non raro stu penda antiquorum Scalptorum opera iterum exprimunt, S repetita vendunt non parVo pretio Veterum elegantiarum aestimatoribus studiosissimis . Divinus Nichael Angelus Bonarrotius Florentinus, Vir nobilissimus, nil adgrediebatur, quod non esset difficillimum, & nomini suo immortalem statueret gloriam, S securus iudicii & laudis omnis posteritatis esset , ut in eius Vita nuper a me edita adnotatum est . Antiquorum opera si quae iterata dedit , persectiora, & emendatiora admirando artis & scientiae suae studio reliquit ; quod ab eo factum memorant in marmoreo Scythae signo, sculpto a praecellentissimo Graeco Artifice , quod in Conclavi Medicet Thesauri conspicitur, in quo coxam& crus accuratiore flexu nisuque, & meliore corporis insinatione, quam idem Graecus antiquus Statuarius ic- cerat, expressit. Is enim Scytha ferrum acuit, ut Mamsyae pellem detrahat , & Apollinem iam iam sententiam pronunciantem contemplatur, ut iussis eius praesto sit . Quum igitur tum Romae, tum Florentiae ,

Neapoli, Venetiis, alibique Itali nostrae aetatis Artifices in caelandi arte sint praestantissimi ; illud velim, ut ipsi nihil faciant sine iudicio, &consilio hominum doctorum , qui in Mythologico Antiquitatis studio egregie versati sunt, ne in turpes errores infelici ac sterili labore prolabantur; quod ne in posterum adcidat, illud Horatianum monitum ad Poetas, & ipsis hortatione mea aptabo i :

- - - - - Hos ex plaria Graeca

42쪽

si vestris operibus aeternitatem, & vobis ipsis immortalem gloriam comparare flagrantissime cupitis.

FAUNUS. PErsimilis est icon haec FAUNI inscalpta Achati Ο-rientali, quae etiam Artificis SOLOMIs nomen pra fieri , alteri eximii operis , cuius ectypum inter mea Cimelia servo , quae antiqua Gemma inventa est , ut ferebant, in sepulchro Servorum S Libertorum Liviae Augustae detecto in Via Appia anno MDCCXXVI. quod luculenter inlustravi . Vultus eius mira arte ad risum compositus; oculi eum ebrium esse perspicue ostendunt; caput corymbisera corona redimitum spectatur dextra pectoris parte pendet tigridis pellis , quatum Bacchus ipse, tum Fauni S Bacchae, ex eius choro amicti spectantur. Pectus vero adeo laeva turgescit mamma, ut Baccham potius referre videatur.

TABULA XVI

MUSAE CAPUT.FE MIN AE caput, Chalcedonio exscalptum eXqui

stissimo opere , quod in hac Tabula exhibetur , priscarum elegantiarum cultores aliqui MUSAE effigiem referre censent; eamque cum editis aliquot Mularum imaginibus convenire aiunt . Quia vero Musae

Bacchi comites suere , dum , Indiarum gentibus devictis triumphum egit , quem primus omnium instituit , & docuit i

43쪽

36 DACTILIOTHECA docuit , ea propter heic in Dionysiaca pompa, & famulitio locum convenire posse arbitrati sunt. Profecto Dionysiacum triumphum omnium primae ordine ducunt canentes Musae in Florentino marmoreo anaglypho, quod inter monumenta Etruriae Urbium protuli in lucem ci . Ita quoque a Uiodoro Siculo in Bac chica pompa describuntur. Nemo est qui ignoret, non solum Herculem, sed etiam Bacchum Musagetem adpellatum, quem Athenienses Melpomenem dixerunt, a quo carmina pangere eius chori seminas & Satyros didicis. se testatur Horatius et :Bacchum in remotis carmina rupibus Vidi docentem, credita posteri, JNymphasque discenteis, S amreis Capripedum Sat rorum acutaT. Quamvis Musarum capita tum pinnis, quas e Pieridum alis extorserunt, tum multiplici capillorum cultu ornatae occurrant , de quo alibi nonnulla observavi , tamen & hic ornatus non raro in antiquis sculpturis conspicitur , & praesertim in Musa fidibus canente, quam in Gemma expressit ONEsAs insignis inter Graecos opifices scalptor, quam protuli in Musto

Florentino Tab. IV. nam undantes eius crines maris undas quodammodo reserunt , qua de causa Homerus τουτον pulcherrima comparatione eos adpellavit; qua

specie & in hoc elegantissimo opere spectantur post caput ita simul comprehensi, ut maris fluctus eleganter imitentur . Sed in rebus dubiis nil adfirmandum censeo ; quare si quis in hac Gemma imaginem potius ali

44쪽

FEMINA BACCHAE SΡECIE.

MInime dubitandum est, praestantem Artificem egregio exstanti opere sculpsisse in hac Gemma imaginem FEMINAE aetate sua viventis , atque in ea eius oris lineamenta ita expressisse, ut spirantem rese ret . Quia vero non tantum gloriam, sed & dignitatem operi suo adcedere volebat, sagaci ingenio specie BACCHAE eam perita manu emtixit. Capiti hederaceam coronam imposuit vestes vero ita composuit, ut nudum pectus nudumque sinistrum brachium adparerent, quod etiam geminatis unionum lineis, veluti armillis, elegantiae causa condecoravit. Suspicari etiam minime

absurdum est , quia floruit restituta in Italia Glypt graphica Arte, eum specie Cleopatrae imaginem hanc suam nobilitare voluisse. Quemadmodum enim vel legit, vel audivit, M. Antonium forma & illecebris Cleopatrae captum, in Aegypto Bacchi speciem, cultum, habitumque induisse, uti in pulcherrimo marmoreo anaglypho spectatur apud Cl. Senatorem Bonarrotium 1 ; ita quoque S ipsam Cleopatram putavit Bacchae specie ornatam prodiisse, ut M. Antonio magis placeret in Bacchi orgiis, quae maxima pompa ac sumtum sissima apud Aegyptios celebrari solebant i quod docet famigeratissima Ptolemaei Philadelphi Bacchica pompa, quam luculenter Athenaeus describit a , in qua & ipse Bacchi specie , ceterisque ornamentis insignis , spectatus est. Profecto quum haec feminae imago praepinguis si

s 1 ) Vide in Differt. Δι Tria o di Bisere, post observat. in Numism. nux. mod. Musei Carpinei, pag. 44 . I) Deipnosoph. Lib. U. . .

45쪽

38 DACTYLIOTHECA

sit, absurdum videtur credere, ingeniosum Caelatorem expressisse Cleopatram , licet persimili specie effinxerit timida manu, quae pectori aspidem non admovet, sed anguis ipse, quasi e manu elapsus, pectus eius adgreditur. Scivit etiam Gemmarius opifex Bacchas furore percitas cum anguibus incessisse , quod Gentibus exprobrat Arnobius i)ι quamvis non in hunc modum in antiquis monumentis , S in Scriptorum picturis , sed aliter cum anguibus furentes exhibeantur . Opus prosecho neoterici Scalptoris pulcherrimum & optimum est ; nec dubium, hac specie emgiem repraesentare Voluisse illustris alicuius feminae, quae sua aetate forma quadam gravitate & dignitate plena eminebat.

TABULA XVIII.

FEMINA BACCHAE SPECIE. Poterant eximii Gemmarii Scalptores, qui studio &labore Glyptographicam apud Italos restituerunt, Dearum specie, vel Cybeles, vel Iunonis, vel Veneris

exhibere imagines Feminarum, quae eorum aetate summum decus & laudes promeruerunt; sed frequentius, ut ex his aliisque elegantissimis Gemmis, anaglyptico praesertim opere ex scalptis, BACCHARUM imagines sibi proposuerunt, quia in his emngendis clarius elucescere artis suae praestantiam, laborem, & opificium censuerunt. Siquidem in his praeter Oris lineamenta magno studio multa exprimenda sunt, capilli, neXus, cincinni, hederacea corona, vestes tenues, & alia, quae iisdem apta sunt, ornamenta. Hinc quantum dignitatis

i i ) Contra Centes, Lib. V.

46쪽

S M I T H I A N A. 39tis, S elegantiae in se habeat huiusmodi opus pulcherrimum , si singula speetemus , perspicue intelligitur .

Mirum, quam operosa est hederacea corona, qua huius Feminae caput redimituri crines vero calamistrati, qui praelongos cincinnos refluentes, & parVos etiam ci Cumeuntes miro opere efformant, exquisitissimum studium & ingenium Gemmarii Scalptoris perspicue ostendunt . Uestis quoque circa humeros & pellus perpulchre composita est 3 singula opus testantur laudatissimum , atque emendatissimum. Capilli, in pendulos cirros tam eleganti studio faberrime sculptos efformati, in

mentem revocant pulcherrimum marmoreum simulacrum

Deae Cybeles , quod Romae exstat in Musto Uictorio; nam in hanc speciem sculpti sunt : de quo simulacro nuper disseruit, inscripto egregio opere sociis Columbariae Florentinae, tum nobilitate tum eruditione Celebris Franciscus Victorius, Equestris Ordinis S. Stephani P. & M. Commendator. Ovidius, quomodo crineS O nandi sint, & quam vario cultu & arte, docet , e quo hos versus adducimus i :Alterius erines humero iaRentur unroques Talis es assumpta, Phoebe canore, I ra. Aurea sueelassae religetur more Dianae,

in flet, attonitas eum petit illa feras. Hane decet inflatos LM iacuisse capillos; Ilia sit adstrii lis impedienda comis. Hanc decet ornari testudine Cylleneas

si lineat similis IIuStibus illa simus.

Convenit etiam Apuleiana Fotidis descriptio : a Uberes crines, leniter emissos, Ut cervice dependulos, ae Lim

i de

47쪽

o DACTYLIOTHECA de por colla dispositos , sensimque sinuato pelagis residentes ,

paulisper ad 'em conglobatos in summum merticem nodus ad-

TABULA XIX.

BACCHA.

IURE ac merito illud de eximiis clarorum Artificum operibus praedicatur, quod non semel, sed centies etiam spectata semper placent, mirifice oculos adliciunt,& magnopere delectant. Laus haec & huic operi consummatissimo convenit ; in quo si singula spectemus, nil elegantius, nil pulchrius, nil absolutius cerni potest , adparetque perspicue, opificem praestantissimum in Baccha Veneris omnes lepores, &Charites ipsas loquentes conclusisse. Capilli hederaceis foliis superpositis quam belle in vertice dispositi sunt, & quam eleganter post

humeros recidunt f Teres collum auget pulchritudini decus, decori elegantiam singularem. Nil dico de vestium cultu, quae scientissime sculptae adparent . Neque ambigendum est, eximium Scalptorem, inter claros numerandum, in hac anulari Gemma exstanti opere referre voluisse inlustris alicuius Feminae, quae aetate sua celebrabatur, imaginem, quam exquisitissimo studio expressit . Illud & huic Gemmae aptari potest , quod in alia litteris tantum inscalpta legitur: TU MEAVENus, quae Gemmae puellis ab amatiis donari sole. bant. TΑ- Dissiligod by Cooste

48쪽

ΤABULA XX.

certantes insudarint veteres Artifices, Plastae, Caelatores , Sculptores, Pictores, & Gemmarii opificesi Ceteris praecellunt Antiphilus, Lysippus, Statocles, Myron, Praxiteles , Protogenes , Aristippus , Diodorus , quos Plinius laudat. Prisci Philosophi, ut ebriorum passiones exprimerent , eos Bacchi famulos fecerunt , nunc hilares S ridentes, nunc seroces, ac superbos, ri Xarum S contentionum amicos ; nunc horrifico vultu rictuque, fronte crispata, Oculis immaniter vel patulis, vel Tetortis limisque, capillis horrentibus , hispida barba, speciosoque terrore 3 ita etiam Artifices Gemmarii in sculpturis exhibuerunt. In hoc SATYRI capite essingendo omnem ingenii vim artisque conatus omnes in sum sit praestantissimus noster Artifex, quem laudasse satis puto, si asperitatem & horrorem ipsum expressisse di

xerim .

MEDUSAE CAPITA .

ΕΑ laus est antiquorum operum , quae inter artis miracula censentur , ut etiam eorum imitationes placeant, & Iaude digna ex his petita exempla existimentur. MEDUSA Graeci Scalptoris praestantissimi So-LONIs Opus , quod in Musto Strotio centies spectata

49쪽

Omnium oculos , S peritorum mentes in admiratio nem semper rapit, quia opus omnibus numeris absolutissimum, S Gemmarii opificii portentum censetur r , suscepta etiam ex eo insigni prototypo schemata laudantur, atque in pretio habentur, praesertim si a perita manu ad fidem archetypi operis multo studio &diligentia caelata sint; quam egregiam laudem sibi vindicat huius elegantissimae Gemmae exemplum, quod a claris Romanis Scalptoribus CorasTANTIIs persectum esse crediderim. Terror ipse horrorque anguiserorum capillorum pulcherrimus est; formosissimi vultus lineamenta admirando opificio ita absoluta cernuntur , ut ambigas , utrum pulchritudine horror , an horrore pulchritudo vincatur . Fabula nota est . Medusae imaginem medio pectore armato Caesares deferre consueverunt, ad terrorem hostibus incutiendum i atque ut ostenderent, se bella gessisse tum sortitudine, tum prudentia duce: nam Minerva, quae forma superbientem Medusam punivit, Miμάχη in bello fortis dicta est, quae S ipsa eius caput in thorace gerit, vel pro galea, ut apud Suidam r ; S in numo aureo Septimii Severi Augusti apud Seguinum, circa Medusae caput scriptum est PROUIDENTIA ; & quandoque mentis perspicaciam ,& celeritatem designat. Sequitur in altera Tab. XXII. eiusdem insignis operis egregium sphragisma , cuius Auctor mihi ignotus ;sed ex Romanis ossicinis , vel etiam Florentinis prodiisse vero simile est.

50쪽

HERCULES IUVENIS.INter insigniora Musti Strotii ornamenta non solum

Medusae caput angui serum, SOLONII opus , Verum etiam HERCULIS IUUENIS, CHAEI labor incomparabilis , ci) numeratur λ quae opera praestantissimorum Graecorum Scalptorum , qui arte naturam ipsam feliciter superarunt, tanto in pretio, honore atque cxistimatione sunt, ut nil mirum, si & Gemmarii opifices aetatis nostrae in his caelaturis iterandis pro viribus iamdudum, & nunc quoque , desudarint . Strotianum archetypum Beryllo in scalptum est y hoc vero exemplum ex archetypo egregia arte desumtum, Sardio lapidi in scalptum cernitur. Herculem impuberem eX aere fabricavit & Agelades Statuarius egregius apud Aegienses , quod opus laudat Pausanias a). Leoninae pellis insigne non praefert, sed tantum oleagineam clavam; sorte quia ea aetate sculpsit Arti sex, qua nondum monstra domaverat. Emicat tamen & in iuvenili specie invictum Herculis robur , & ad aerumnas parata animi

TABULA XXIU

HERCULES OLIVARIUS. HERCULES institutis Olympicis ludis , Iucta &

SEARCH

MENU NAVIGATION