Praedestinatus. Praedestinatorum haeresis & libri S. Augustino temere' ad scripti refutatio. Ab auctore ante annos 1200. conscripta, nunc autem in lucem primum edita, Cura et studio Iacobi Sirmondi ... Parisijs apud Sebastianum Cramoisy, architypogra

발행: 1643년

분량: 260페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

na. & illam quae ei repugnat. Quarum una dono diuinae gratiae derogat, altera libertatem arbitri j condemnat. Pelagiana siquidem secta libertatem arbitrii rationalis naturae tantum Commendat, ut une dono gratiae ad perficiendam hominis iustitiam sufficiat. Eius verbsecta contraria gratuitae gratiae donum confirmat, uxea sola in homine operante, omni conatu liberi arbitris contempto, omnis fidelis fastigium iustitiae contingat. Sic EBER Tvs Gembiaeensis in Chronica , anno Christi CCCCXIV. Praedesti natorum haeresis in hoc tempore coeapit serpere. qui ideo Praedestinati vocantur, quia de praedestinatione&diuina gratia di sputantes a merebant, quod nec piE viventibus prosit bonorum operum labor, si a Deo ad mortem praedestinati fuerint: nec impiis obsit quod improbeviuant, si a Deo praedestinati fuerint ad vitam. Quae amertio Sc bonos a bonis auocabat, dc malos ad mala prouocabat. Haec haeis

resis ex libris Augustini malὸ intellectis initium sumpsisse dicitur.

Quod in Tironis Chronico seriptum erat ab Augustino , Sigebertus intur pretatus est, eκ libris malo inrasiectis, verissime. Hoc enim est quod de S. Augustini obtrectatoribus , ad Capitula Gallorum respondens tutatur Prolper , eius illos doctrinam, aut non intelligere lo, aut intelligi uolendo reprehendere.

12쪽

& libri S. Ausustino temere adscripti REFUTATIO Τres in Libros distributa. '

6 amator Dei, verba doctorum adtingunt , illico sunt Domini praecepta memora 'da, quibus iubere dignatur, ut adtendamus ab his qui ven ni ad nos in vestitu ovium, ne sub hoc tegmine luporum rabies occultata, ovilem simplicitatem inuadat. Vtinam mihi verbis ista dixista sufficeret, & non, quod est cum suspirio memorandum, manifestum sit miscuisse

13쪽

, PRAEFΑΤ Io. belluas gregi dominico . qui tanta subtilitate clandestino hiatu sese catholicis immerserunt, ut ipsi magis ciues sanctorum& domestici fidei aestimentur, qui inimi- ei Ecclesiae de hostes dolosissimi comprobantur. Dicentes iam homines ita praedestinatos ad mortem per Dei praescienti im, ut illis nec passio Christi, nec bapti sinatis redemptio, nec fides, nec spes, possit, nec caritas subuenire. Orent, Mieiuniis ac eleemosynis occupentur: nul - la, inquiunt, poterunt ratione liberari,

quia non sunt praedestinati ad vitam. E- contra, hi quos praedestinatio praescia futurorum dispunxit, negligant, contemnant, & ius itiam fugiant : sic isti etiam

nolentes trahuntur ad vitam , sicut illi volentes ad vitam pertingere expelluntur in mortem. Sic istis non petentibus datur , sicut illis petentibus denegatur. Et isti quidem non quaerendes inuenient, illi autem quaerentes inuenire non possunt. Istis pietatis iacua non pulsantibus reseratur: illis autem nulla ratione poterit , etiam pulsantibus, etiam Clamantibus aperiri. Quis hanc fidem habens 1acer totum benedictionibus caput inclinare deiideret,& eorum sibi precibus M

14쪽

PRAEFATIO. 3 sacrificiis credat posse succurri 3 Si enim

haec nec prodesse volentibus, nec obesse nolentibus incipiant credi , cessabunt omnia Dei sacerdotum studia, & uniuem

. sa monitorum adminicula vana videbuntur esse figmenta. atque ita unusquisque uis erit vitiis occupatus , ut criminum

saorum delectationem Dei praedestinationem existimet, & ad bonum a malo transitum, nec per sacerdotem Dei, nec per conuersionem suam , nec per legem

dominicam , se poste inuenire confidat. Silerem, fateor, & nequaquam stilo percurrente ista detegerem, si totiens Vt tacerent admoniti saltim mediocriter contentionis suae impeturre temperassent :non etiam audacter sub Augustini nomine libros ederent, &scriptorum suorum iaculis membra immaculatae matris nostrae Ecclesiae vulnerarent. Quis filius matrem suam caedi non doleat quis genetricem suam vulnerari non plangat. An tacebimus illa laborante Sed silentium nostrum reatus docebitur taciturnitas videbitur esse consensus. Quam enim tu patientiam taciturnitatis putas, hanc alius conscientiam peruersitatis existimat. Praesertim si & ipse taceas, M

15쪽

'4 PRRFATIO. eum qui loqui voluerit pro defensione matris Communis , forsia an silere compellas. Cum tempus tacendi S tempus loquendi in id sapientia diuina institue rit , ut& modestia in silentio, & ratio e - .set in verbo. ne ultra honestatis terminum unusquisque linguam vel promeret vel teneret, essetque loquacitas importuna aut taciturnitas obstinata : cum Vtrumque veniret in vitium, loqui velle cum non debeas, & nolle cum debeas. Istud igitur in alterutrum custodisse habita ratione perdoceo , Cum contra librum matri Ecclesiae tendentem insidias

diuini oris arma corripio , S ut Goliae ex suo sibimet cladio confidens in Domino eius ceruicem abscido. Qui tristis fuerit, suo quasi mus prodetur indicio, cum sui murmure Philistaeum se esse detexerit: mecum autem grat 'labitur omnis qui allophylus non est. Igitur cum sollicite celatur , & occulte legitur, S caute conscribitur, tandem aliquando, non tam editus quam deprehensus , ad manus nostras peruenit liber, qui Augustinum mentitur in ritulo, cum se haereticum ostendat in textu. Quis enim nesciat Augustinum orthodoxum sem-

Di ili sc

16쪽

PRAEFATIO.' sper fuisse doctorem, Ac tam scribendo,

quam disputando , omnibus haereticis obuiasse 3 volentes ergo inimicum fidei nostrae inter fratres dogma inducere , Catholicum supra liminare libri sui titulum posuerunt. Qui liber. , velut sepul-Crum foetens, a foris quidem Augustini

nomine dealbatur, intus vero scaturit vermibus mortuorum. Hunc librum ain

liquando sibi oblatum beatissimae memoriae summus Pontifex Caelestinus ita execrationi habuit, ut eum perpetuo iuberet damnari silentio. Eo magis haereticorum animus inflammatus,clanculo eum per diuersas domos tradidit lecti. tandum. quique quanto legi publice vetabatur , tanto ab eis adserebatur insuperabili aequitate conscriptus. Sicquα perfidum iniere consilium, ut in modum symboli, non discutiendus traderetur aliquibus, sed credendus. Ita contra hunc suscepimus, ut aduersum singula blasphemiorum eius dicta , tam rationabili veritate , quam legali auctoritate pugnemus. Quem librum non discerpentes, sed integrum eum ab initio usque ad finem perscribentes , n agesimae haereseos proiecimus siluae, arborem Cum ne-

17쪽

e PRAEFATIO. quissimam detegentes, ad cuius radicem securis est posita, ad hoc ut excidatur, Min ignem mittatur. Vbicumque autem eiusdem libri sunt dicta , lineis a tergo versuum iacentibus deteguntur. Quae licet pro ipsa sui peruersitate ultro 1 elegentibus prodant : tamen egimus Vt veritas a mendacio non solii in verbis rationabilibus, sed etiam alogiis increpantibus discernatur. Sane Graecorum nos legis catholicorum scripta contra haereticorum se Etas dimicantia idcirco memoramus, omnes haereses singillatim per ordinem licet strictim perscribimus, ut sciant nouae huius haeresis inuentores, omnium nos haereticorum definitionibuς aduersari , & nullius eorum. Contra se uti consensu. Cessset omnis tergiuet- satio, & calliditas oblatrantium , in modum canis vomitus suos ipsa iterum sor-heat. Omnes a Simone coeptas haereses detegimus , arguimus, CondemnamVs,&tam ratione quam auctoritate superatas ostendimus. In detectione igitur falseatis.&: in defensione veritatis, Catholicorum sumus secuti vestigia , εἱ id gessimus, ut in primo libro veterata haereseos

superstitio perpatescat: in secundo vero

18쪽

nouae ad inuentionis venena non lateant:

tertius vero liber haereseos deuictae tumulum , fideique trophatum cunctis Ecclesiis tradat. Clemens itaque Roma

nus Episcopus, Petri discipulus, Christi dignissimus Martyr , Simonis haeresim

Petro Apostolo cum ipso Simone superatam edocuit. Hunc secuti sunt sancti quique orthodoxi viri r& suo quisque tempore uniuscuiusque haeresis ortum, & Certamen, & exitum, per plurimos libros,& multa millia versuum conscripserunt. quae nos epitomantes iuuante Domino, hoc uno libello conclusimus. Orabunt pro nobis sancta studia, quae ad requiem Curarum suarum per hunc nostrum laborem attingUnt. ELENCHUS Η . E S V Mqua in primo libro commemorantur.

I. O Im n. Σ. x Menandriam . 3. Basilidiani. 4. Nicolaitae. 3. Saturniniani. s. Gnosti ei. T. Carpocratiani. s. Cerinthiani. 9. NaZarent. Io. Ebionaei.

I 2. Secundiani. 13. Ptolemeitae. η. Maicosi j

I s. Color basiani. I 6. Heracleonitae 17. Ophitae.18. Cainiani. I9. Set hiani. o. Archontiet.

19쪽

s LIBER

LI. Maretonitae. 22. Apellitae. 23. Cerdoniani. a. q. Seueriani. 11. Tatiani. 26. Cataphryges. 27. Pepuriani. 28. Artotyritae.

a'. Testarescaedeeatitae. 3o. Aloetii. 3r. Adamiani. 31. Elcesei. 33. Theodotiani. 34. Melchisedechiani., 3I. Barde sanitae. 3 6. Noetiani.

33. Cathari. 39. Angelici. 4o. Apostoliei. I. sabelliani i. Origeniani.

43. Origeniani alij.

4 . pauliani. s. Photiniani. si Manichaei.

7. Hieracsae. t. Meletiani.

s. Arriani. Io. Audiant.1 I. Eunonaiani. 12. Macedoniani. 13. Aeliani.

14 Aetiani. 31. Apollinaristae.

16. Anti8icomaritae 37. Messaliani. s8. Metangismonitae.19. Seleuciani. 6o. Proclinianistae. 6 I. Paterniani. 61. Ascitae. 63. Passalorynchitae. 6 4. Aquarii. 6s. Coluthiani. εέ. Floriani. 67. Satanniani. 6 8. Gymnopodae. 69. Donatistae.

o. Priscilliani. i. Adilophagi.

2. Rhetoriani 73. Theoponitae. , T . Triscilidae. s. Hydrotheitae.

6. Homuncionitae. 77. A me tritae. 78. psycho pneumones. 9. Adecerditae. go. Metagenetae. 8 I. Luciferiani. 82. Ioviniani.

83. Arabici. 84. Heluidiani. Ss. Paterniani. 86. Teitullianistae. 8 . Abel itae. 88. Pelagiani. 89. Nestoriani. so. Praedestinati.

20쪽

DE HAERESI BV s.

LIBER PRIMUS

QUI EST DE HAERESI BV si'

EPITO ME EC DICES IOS

Hygini contra hueresiarchas , &categoricorum Epiphanii contra sectas, & expositionum Philastri, qui hos transferens in Latinum sermonem de Graeco , cum Arriani damnarentur edidit. Prior

Hyginus, post hunc Polycrates, Africanus, Hesiodus, Epiphanius, Philaster, hi diuersis temporibus diuersas haereses perte

xuerunt. I.

R1MA haeresis a Simone sumpsit exordium, qui dicebat castitatem ad Deum non pertinere, Deum mundum non fecisse,& his similia. Hic a beato & sancto Apostolo Petro ita est publice superatus, ut ante pedes eius

SEARCH

MENU NAVIGATION