Praedestinatus. Praedestinatorum haeresis & libri S. Augustino temere' ad scripti refutatio. Ab auctore ante annos 1200. conscripta, nunc autem in lucem primum edita, Cura et studio Iacobi Sirmondi ... Parisijs apud Sebastianum Cramoisy, architypogra

발행: 1643년

분량: 260페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

,3 LIBER PRIMUS

& in eius prophetissas , quas supra diximus,venisse delirae. Hactenus dixerim doe Cataphrygis. Cetera quae dicuntur quasi

incerta praetereo. De infantis saguine eos

accipere . quod ideo dicimus, ne videamur ignorare omnia quae de eis dicuntur. hi enim qui contra eos scripserunt, nihil hinc penitus memorarunt. Scripsit Contra eos librum sanctus Soter Papa urbis,

N: Apollonius Ephesiorum Antistes. Contra quos scripsit Tertullianus presbyter Carthaginensis. Qui cum omnia bene , & prime , & incomparabiliter scripserit, in hoc solum se reprehensibilem fecit, quod Montanum defendit,

agens contra Soterem supradictum urbis Papam , afferens talia esse de sanguine infantis, Trinitatem in unitate deitatis, poenitentiam lapsis, mysteriis eisdem senum Pascha nobiscum. Hoc solum discrepamus , inquit , quod secundas nuptias non recipimus,& prophetiam Mon tant de futuro iudicio non recusamus. Obiciunt quidamTertulliano, quod animam ex traduce, id est animam dixerit ita gigni ex anima , sicut ex corporibus corpus. quod catholica fides vehementer

ecratur. ε

42쪽

DE HAERESI Bus. XXVII.

Vicesimaseptima haeresis Pepuetianorum, qui a loco quodam nominati sunt. Quam desertam ciuitatem dicit Epiphanius. hane autem isti diuinum aliquid

esse arbitrantes , Hierusalem vocant. Tantum dantes mulieribus principatum, ut sacerdotio quoque apud eos honi , rei tur. Dicunt enim duas Ecclesias, d liniatillae & Priscillae, in eadem ciuitate Pe-pueta. Vnum sunt cum Cataphrygis. Contemptui autem eos habent, quod se isti Pepugiani ceteris aestiment meliores. Dicunt enim hanc pepuZam vi

iam fuisse Montanis Priscae ,& Maximiulae. M quia ibi coepeyunt praedicare , de ibi vixerunt, ideo locum appellati Hi

rusalem. Et quia habitatores loci sunt, ideo ceteris se esse meliores adscribunt. Hos Apollonius superauit Ephesiorum Episcopus.

XXVIII.

Vicesimaoctaua haeresis Artotyritas suos vocat, quibus hoc nomen oblatio dedit. Osserunt enim panem & caseum, dicentes a primis hominibus:obfationes

Deo de fructibus terrae & ovium fuisse celebratas. Hos Pepuaianis iungit Epi-

43쪽

, o LIBER PRIMVsphanius . contra quos nullus dignatus en nec loqui.

vicesma nona haeresis Tessare aede ea. hitae dicuntur. eo quod quartadecima luna Pascha celebrant, quilibet septimanat. occurrerit dies. Si si dies Dominicus incurrerit , ipso die ieiunant Muigilant. Hoc tantum 1 nobis discre rant, nihil aliud. Hos sanctus Ioannes Constantinopolites Episcopus tali ratione in multis ciuitatibus obtinuit. Abiit cum clero suo, Se cum eis Pascha celebrauit, dicens, Sicut nos vobiscum celebrauimus Pascha, Venite & vos nOhiscum suscipite E quibus chm hoc im-

Petrauit, coeperunt unum sapere & no-hiscum celebrare diem./ Probauerunt

enim totam fidei regulam sic nos sicut se tenere, sic illos sicut nos credere. XXX. Τticesima haeresis Alogiorum. Pro pterea sic vocantur, quia verbum Dei esse filium accipere nolunt: in tantum ut Euangelium sancti Ioannis dicant ipsus non esse. nec Apocalypsim accipiunt eiusdem Ioannis. Quid multa

omnia nobiscum sapiunt, Verbum Des

44쪽

DE HAEREsIBVs. filium Dei penitus quasi blasphemiam Execrantur. Hos Philo Episcopus saepe

superauit.

Tricesima prima haeresis Adamianorum, qui ex Adam nomen acceperunt, Cuius imitantur in paradiso nuditatem. qualis fuit ante peccatum. Vnde & nuptias aversantur , quia nee prius quam dimisitis esset de paradiso , cognouit V-xorem. Credunt ergo quod nuptiae futurae non fuissent, si nemo peccasset.N di itaque mares feminaeque conueniunt, nudi lectiones audiunt, nudi Orant, nudi eelebrant sacramenta. Et ex hoc paradisum suam arbitrantur Ecclesiam.

Hos sanctus presbyter Polycarpus detexit, obtinuit, eliminauit. XXXII. Tricesima Sc sit cunda haeresis Helceseorum. Hos quidam Helchi nomine pseudopropheta decepit r ex cuius gener. duas mulieres tanquam Deas ab eis per hibetur adoratas. Cetera Hebioneis similia tenere in Epiphanio adseruntur Hos Papias presbyter Achaiae obtinuit.

XXXIII.

Tricesimum S: tertium locum haereis

45쪽

sis tenent Theodotiani, a quodam Τheodoto . instituti, hominem tantummodis Christum Dei filium adserentes. quod dicitur idem Theodotus propterea docuisse , quia in persecutione lapsus isto modo se casus sui deuitare putabat opprobrium , si non Deum negasse , sed hominem videretur. Hos obtinuit Craton Episcopus Syrorum.

Τricesimam quartam haeresem Melchisedechiani inuenerunt. Melchisedech,sacerdotem Dei excelsi,non hominem fuisse, sed virtutem Dei esse arbitrantur, illum locum sequentes Apostoli ad Hebraeos , quo ait sine patre , sine matre , sine genealogia. His occurrit Dionysius Hierosolymorum Episcopus, dices hunc & patrem habuisse, & matrem,& hoc ideo dixisse Apostolum, quia Mgenealogia ipsius, & materna, paternave prosapia, non haberetur in eo ordine, in quo lex Hebraeorum adscripta est,eum Deo utique placueritaeneratio Hebraeorum. XXo. Tricesima quinta haeresis sunt Barde- sanitae , a quodam Bardesene peruersi.

Qui Bardesan dicitur perfectus fuisse ca

46쪽

DE HAERESIBVS. IItholicus, sed postea in id per valentini

discipulum incurrisse, ut malam diceret 'Carnis humanae Creaturam , animae bonam. Hunc in Cappadocia damna et Theocritus Episcopus , docens Deum bonum utraque fecisse , Vtraque copuditasse , & earnis humanae non naturam sed praeuaricationem esse culpandam.

Haeresis tricesima &sexta Noetianorum est , qui dicunt Christum eundem ipsum esse patrem & Spiritum sanctum. non per substantiam, sicut nos, sed per personam , Ut putatiue dicatur Spiritus

sanctus , non veraciter. Hic damnatus est a Tranquillo Episcopo Chalcedoniorum Syriae. Ostendit enim Patrem verum, Filium verum, Spiritum Tantium verum: Vnum quidem Deum per unam substantiam , sed tres per distinctionem personas credi debere confirmans.

In trices mam At septimam haeresim valesij incurrunt. qui infelices & seip- .sos castrant,& hospites suos. Hoc mo- .do dieunt illud impleri, qui se cograue Miti propter regnum celorum. Alia quo is que haeretica docere dicuntur,&tuipiat

47쪽

34 LIBER PRIMVs sed quae illa sint, nec ipse Epiphanius

commemorat , nec uspiam potui repe--. Hi a Synodo sunt damnati Achaiae XXXV H. Tricesima octaua haeresis est Catharo. riim, qui seipsos isto nomine quasi propter munditiam superbissime appella,

runt. Secundas nuptias non admittunt. Poenitentiam denegant, Nouatum sectantes haereticum: unde etiam Nouatia

ni appellantur. Contra hunc beatus Xystus Martyr & Episcopus, & venerabilis Cyprianus Martyr Christi , tunc Carthaginiensis Pontifex , scripsit contra Nouatum librum de lapsis, quod possint per

poenitentiam recuperare gratiam, quam labendo perdiderant : quod Nouatus adserebat fieri omnino non posse.

XXXIX.

Tricesima & nona haeresis Angelicorum est. Hi Angelicos se vocari volue rust Dicunt enim Angelos debere adorari & excoli animo , NI ipsis preces effundi, vipsi quem sciunt posse plus a se, ipsi faciant votis hominum petitionibus subuenire. Hos Epiphanius lavi omnino defecisse testatur victos a Theophilo Apameo Episcopo.

48쪽

X L. Quadragesimo loco apparuerunt Apostolici qui se hoc nomine adroganter appellari voluerunt, eo quod in suam com

munionem non recipiunt utentes Coniu

gibus & res proprias possidentes, quales habet catholica, & monachos, & cleriCos plurimos. Ideo ergo isti haeretici sunt, quia se ab Ecclesia separantes, nullam spem eos putant habere qui utuntur his rebus, quibus ipsi carent. His in eo restimonio occurrit Ecclesia, in quo dicit Apostolus , Etiamsi corpus meum . , non solum abstinentiis macerem, sed et : ς' i

iam tradam eum igni ut ardeat, caritatem autem non habeam, nihil mihi prodest. XL I. In quadragesimam & primam haere- im Sabelliani a Sabellio incurrerunt. ipsum sibi Patrem, ipsum sibi Filium, ipsum sibi sanctum Spiritum confitentes. Hi sunt qui & Praxeani dicuntur , qui

habuerunt inter initia Praxeam quendam doctorem. Dicuntur & Hermogeniani, quia Hermogenem habuerunt id Sabelli, contubernio. His Occurrit Dositheus Episcopus Seleuciae, docens euru tam Trinitatem negare, dum se aesti-

49쪽

s6 LIBER P Ret Mus

mat unitatem defendere. Pater enim ingenitus, Filius genitus, spiritus sanctus procedens ex Patre, coaequalis per omnia Patri&Filio. Deitas enim sic recipit, unitatem substantiae , vi distinctionem

versonae non perdat.

X LII.

Quadragesimam SI secundam haerC- sim Otigeniani inchoaverunt, a quodam Origene, non illo qui fere omnibus notus est, sed alio Syro quodam sceleratissimo: de quo dicit Epiphanius, quod tam

turpia docuerit, ut nec debeant per scripturam ad nostros posteros destinari. . XLIII. Quadragesimam & tertiam haeresim alij Origeniani continub subsecuti sunt, ut dicit Epiphanius. qui mortuorum resurrectionem negant: Christi autem creaturam e sse sanctum Spiritum dicunt: paradisum autem , & caelos , allegorice dicta firmantes. Hi duo Origenes praua quaeque scripserunt. Haeretici& peruersi doctores nostro Origeni catholico tractatori miscuerunt ut adimpleretur quod1ν. dicitur a Domino in Evangeliis, Nonne bonum semen seminasti in agro tuo unde ergo hac ααania ui reson ens ait,

50쪽

inimicus homo haec fecit. Ideo enim Ortia senem legentes inuenimus catholicum , contra haereses dimicantem &vincentem. identidem legentes Origenem in uenimus haereticum & aduersa fidei ad- , struentem. Litterae verba tradunt & sensus. si possent & facies loquentium demonstrare , errorem nullus poterat de persona doctoris incurrere. Nam & illud cauedum est, quod Ampullianus quidam haeresiarches Bithynius, qui docebat post Origenem Ecclesiam Dei. Hic incurrit talem haeresem , ut diceret omnes criminosos cum diabolo & daemoniis eo usque in gehenna decoqui, Vsquequo puri redditi possint inde mundi & immaculati egrcdi, ad hoc quod antea fuerant alieni a culpa suo iterum creatori re stitui. Hic dum argueretur ab uniuersa

li Ecclesia, coepit proferre libros Origenis, quos ipse vitia uerat, & dicere, Ecce quia Origenes ita sensit. S praecipue inquatuor periarchon libris. Sed qui sani sensus est, & habet splendidos oculos, sic videt addita in Origenis opusculis m, la ista atque cognoscit , sicut si in stragulo coccineo pannos albos, aut cuiusque alterius coloris cernat adsutos. Quod it/

SEARCH

MENU NAVIGATION