장음표시 사용
101쪽
dicit . quia receperunt mercedem suam, ne nos vendentes columbas inveniens damnet,
idest acceptam Spiritus Sancti gratiam non propter gratis , ut praeceptum est , sed propter pretium , impositionem quoque manuum , vel Ordinationem cuiusquam , qua Spiritus Sanctus accipitur, etsi non ad quaestum pecuniae, ad vulgi tamen favorem tribuere . Notandum est autem, quia non soli venditores sunt columbarum , & domum Dei domum negotiationis facientes, qui sacros ordines largiendo pretium inquirunt, verum etiam hi, qui gradum , vel gratiam in Ecclesia spiritalem , quam Domino largiente percipiunt , non simplici intenti ne , sed cuiuslibet caussa humanae retrib tionis exercent. Quicumque ergo tales sunt, si nolunt, veniente Domino, de Ecclesia au- serri , auserant ista de suis actibus , ne faciant domum Dei domum negotiationis , unde iustam in suturo sentient vindictam. Sequitur: Recordati sunt vero discipuli eius , quia scriptum est: Zelus domui tuae comedit me.
102쪽
89 Zelo domus Patris Salvator eiecit impios de templo . Zelemus & nos, Fratres carissimi , domum Dei, & quantum possumus, ne quid in ea pravum geratur, resistamus. Si viderimus fratrem , qui ad domum Dei pertinet , superbia tumidum , si detractionibus adsuetum, si ebrietati servientem , si luxuria supplantatum , si iracundia turbidum , si alicuiquam vitio substratum, studeamus, inquantum facultas suppetit, castigare polluta, ac perversi corrigere , & si quid de talibus
emendare nequimus , non sine acerrimo
mentis sustinere dolore , & maxime in ipsa domo orationis , ubi Corpus Domini co secratur, ubi Angelorum sanctorum praesentia semper adesse non dubitatur , ne quid ineptum fiat, nequid, quod nostram frate namve orationem impediat, totis viribus abi gamus. Sequitur: Responderunt ergo Judaei, O dierunt ei: quod signum Uiendis v
bis , quia hoc facis Respondit Jesus , o
dixit eis , solvite templum hoc, ct in triabus diebus excitabo illud. De quo templodice
103쪽
diceret Evangelista, post aperuit, videlicet de templo Corporis sui, quod illi destruebant
in morte, cum eum crucifigebant , sed ipse die tertio a mortuis excitavit. Quia ergo signum quaerebant a Domino , quare solita commercia proiiceret de templo, respcndit, ideo secretissime impios exterminari de templo , quia ipsum templum significaverit templum Corporis sui , in quo nulla fuerit
macula peccati, neque immerito lapideum purgavit sceleribus templum, qui templum Corporis sui, quod verum Dei fuerat templum, ab hominibus morte solutum, Divina suae Maiestatis potentia excitare posset a mone. Quia ergo iam prope est tempus , quo solutionem eiusdem templi venerabilis , quae facta est a perfidis Iudaeis , & excitationem , quam ipse tertia die, sicut promisit, mirabiliter exhibuit, annua solemnitate
celebrare desideramus, mundemus templa corporum, & cordium nostrorum, ut Spiritus Dei habitare dignetur in cordibus nostris . Et iuxta quod Apostolus ammonet, abie-
104쪽
abiectis operibus tenebrarum, induamus nos arma lucis, sicut in die honeste ambulemus, non in commessationibus , & ebrietatibus , non in cubilibus , & impudicitiis, non in contentione, & aemulatione, sed induimini Dominum nostrum Iesum Christum , qui cum Patre, & Spiritu Sancto vivit, & r gnat Deus ante omnia saecula saeculorum.
LECTIO SANCTI EVANGELU . SECUNDUM LUCAM.
IN illo tempore erat Iesus eiiciens da
monium , locutus est mutus , & admi. ratae sunt turbae , & cetera. Homilia III. Beatἰ Bedae Presbteri.
Virtutes quidem Domini nostri Iesii
Christi factas esse in plebe Iudaeorum audivimus , & credimus , sed miracula , quae nunc legebantur, requiramus . Erat, inquit Evangelista , Iesus eiiciens daemonium
105쪽
nium, O illud erat mutum, O cum eiecisset daemonium, locutus es mutus, ct admiratae sunt turbae. Homo iste mutus, & co cus incredulos significat, omnesque malivolos , qui mandata Domini, nec operibus facta, nolunt ad imitandum videre, nec aurecordis ad intelligendum audire , qui vinculo infidelitatis , & invidiae in lingua ligati, ut ipsa audita Dei mandata aliis invident dicere , & adnuntiare contemnunt, sive qui idola muta, & surda colunt, coeci , & muti sunt, dicente Psalmista : Similes illis flant, qui faciunt ea, ct omnes, qui considunt in eis . Tria igitur signa simul in uno homine isto facta sunt, coecus inluminatur , & mutus loquitur , & possessus a daemone liberatur , quod & tunc quidem carnaliter sectum est , sed & quotidie in sancta Ecclesia geritur , cum per sanctos praedicatores quis ab infidelitate convertitur ad fidem , ut expulse , & abrenuntiato diabolo cui ante servivit, ad fidei lumen rcdit, & ad agniti nem superni Creatoris venit, ac deinde
106쪽
Iaudem Dei iugiter ex seipso proferre non desinit, & aliis verbum veritatis , quantum valet, atque aeternae salutis gaudia annu tiare contendit. Quidam autem dixerunt, in Beelzebub principe daemoniorum eiicit daemones . Pharilaei, & omnes simul increduli , & perversi opera Dei calumniabantur . Quibus ipse Dominus alibi ait : Vae vobis, qui clauditis regnum caelorum , necies intratis, nec alios per invidiam introire permittitis . Sequitur : Et alii temptantes signum de caelo quaerebant. Ipse autem, ut vidit cogitationes eorum , dixit: omne re
gnum in se ipso divisum deflabitur, O d
mus supra domum cadit . Cogitationes hoaminum nemo novit, ni olus Deus. Ideo ergo , quia Iudaei credere noluerunt in D minum Iesum , nos ergo eum ex fide dii,
gamus , & timeamus , quia per ipsum secta sunt omnia , & ipse cogitationes , & corda Omnium novit, & ipse reddet unicuique s cundum opera sua . Ideoque non ad dicta Iudaeorum, sed cogitationibus eorum respondit
107쪽
dit, ut vel sic compellerentur potenti eius , quia dixerunt intra se , eum in Beelzebub , idest in potestate principis daem niorum , non in potestate Dei eiicere da monia . Ostendit enim regnum suum indi viduum esse, qui ubique regnat, cuius re gni non erit finis . Et ideo se in hunc mundum venisse, ut diaboli regnum destrueret ,& portas regni caelestis omnibus credent, bus , & per opera iustitiae intrare volenti bus aperiret, & his , qui in eo spem suam figerent , aeternae salutis gaudia patefaceret. Eos autem , qui in diabolo spem potius, quam in eius misericordia ponerent, divi ses esse a Beatorum consortio , & ab aeternae vitae gaudio expulsos innotuit. Grave
igitur scelus est opera Dei diabolicas crede. re virtutes . Ideoque , dilectissimi, nolito diabolo acquiescere seductori, sed potius Dei inhaerentes voluntati ponite in eo spem vestram , & ipse vos diriget in omni bono . In omnibus igitur angustiis, & tribulationibus vestris, in omnibus pressuris ,
108쪽
quaecumque evenerint in hoc mundo, a D mino Deo Omnipotente quaerite miserico
diam , & indulgentiam. Quaerite eius misericordiam fide recta , caritate sincerais eum diligite, credentes, quicquid tribulatimnis acciderit, vel angustiae, hoc pho peccatis nostris maxime accidisse . Confitemini peccata vestra Deo , & Sacerdotibus eius, di sanctis viris in Ecclesia, & agite poenitentiam de omnibus , quae egistis, illicitis, eleemosynis abluite a vobis serdes animarum vestrarum , vociferate ad Dominum 3
puro corde, fide sincera, & caritate persecta, ponite spem vestram semper in miserico dia eius , credentes , quia , quicquid ab eo fide recta, & sincera petitis, accipietis. Ipse statim paratus est sua misericordia in mensa omnibus se invocantibus, in veritate indulgentiam , & refrigerium praestare sempite num. Nolite vanis daemoniorum seduci e roribus , toto corde diaboli machinamenta despicite. Si enim semel, aut bis, aut sertet , quatcrve nequitias , quas diabolus in
109쪽
vos temptando conatur immittere, toto animo , & tota fide contemnitis , & in eadem cautela semper vigilare contenditis, ita ipsum diabolum Deus a vestra infestatione digna bitur repellere , ut numquam vos possit sua calliditate decipere. Nolite ergo seduci, fratres , nolite alibi auxilium quaerere, nisi ad Christum Dominum nostrum . Nolite ab eo recedere, & a vanis , & inutilibus praecantatoribus, & a diabolicis auguriis quaerere remedia ; quia quando aliqua ne cessitate, vel angustia, aut etiam tribulati ne , vel infirmitate corporis a Domino flagellamur , ad requiem , & ad remedium sempiternum vocamus. Et quomodo ad
illum pervenire volumus , si ab illo flagella
patienter, atque humiliter non sustinemus Quapropter iusseramus patienter eruditi nem Patris caelestis , ut ad patriam pervenire mereamur regni aeterni. Haec, d, lectissimi, ideo dicimus, ut ne quis ex v bis cum aegrotatur, ves alia quacumque
pressura , vel tribulatione patitur, aliunde, nisi
110쪽
nisi a Domino, auxilia quaerat, vel desideret remedia , quia ipse solus, & verus est
medicus animarum nostrarum . Ideo ad illius toto corde , & tota mente tendam
misericordiam, de illius semper in quibuslibet angustiis adiutorio praesumamus. Quia percutit , & medetur ipse vulneribus; inficit ,& ipse sanitatem infert sempiternam , cui est honor , & gloria per immortalia saecula saeculorum. Amen. Gm. II. G FUNE-