Anecdota litteraria ex mss. codicibus eruta

발행: 1773년

분량: 501페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

mum urbem munere Dei sortitus accipere,

quia & ille, qui incesta, & impia civitate solus , & pius fuerat, & pudicus, ipsam superans sanctitate pietatem , non dubitavit, quantum in ipso fuit, pudicitia filiarum redimere hospitum castitatem. Iob vero ille, igne exinanitum argentum, se semper oculum caecorum , & pedem claudorum fuisse testatur , horumque operum in ipso tent tionis suae certamine mercedem reposcit, spoliatur opibus patrimonii, non animi, sed invulnerabilis corde nec labiis peccat, nu datus ambitione substantiae , sed armatus Virtute patientiae , orbatus prole, non cor dis lumine filios mentis suae , hoc est imilitiae opera complectitur clamans : nudus exivi de utero matris meae , nudus oportet in terram revertar , nihil intulimus in hunc mundum , verum nec auferre possumus.

Sed quia spiritales opes non amiserat, temporales quoque divitias pro patientiae

triumpho recepit , di ditatus est triplo, quia

72쪽

quia pro tus , & purgatus erat septuplo Labores enim , ut seriptum est , fructuum suorum manducaverat in operibus piis et borando . Idcirco fructus laborum suorum manducavit in hoc etiam saeculo praemia laborum recipiendo. Cum his divitibus tibi sors est, qui eumdem Deum diviti

Tum tuarum caussam esse meministi, libet avaritiae , quia servus iustitiae iniquo mamona iuste uteris , nec captivus , sed vere dominus es pecuniae tuae , quia possideris a Christo , cui captiva est ipsa captivitas . Gloriare igitur in Domino, quia non caro,& sanguis tibi, sed ipse , qui lumen est

verum , & sapientia Dei Christus , prudentiam huius providentiae revelavit , quia intelligis in omni egeno , & paupere Christum cibari , potari, & contegi, visitari iscundum illos Patres, quos ob hoc mer tum , quod supra dictum est, in die mala liberabit Dontinus . Ipse te Dominus co servet , & vivifieet, & beatum faciat, &ferat opem nunc tibi supra lectum doloris tui: I

73쪽

tui: Convertat planctum tuum in gaudium sinctum tibi, conscindat saccum tristitiae tuae , & reddat tibi laetitiam salutaris tui, confirmante spiritu principali, firmet in ora tionibus , & eleemosynis, ut arcum aereum, brachia tua, perficiat pedes tuos , tam quam cervi, ut ad fugiendum Diabolum , & consequendum velox sis, & fixis gemino utriusque testamenti ungue vestigiis in via Domini firmiter sistas, ereptis manu Domini pedibus tuis a lapsu. , & oculisa fietu, ut cum benedicta coniuge in aete num tua placeas Domino in regione vivo rum . Fiet enim tibi secundum fidem tuam,

quia fidelis Dominus in verbis suis, memor erit in aeternum huius sacrificii tui, & h locaustum tuum pingue fiet, teque ipsum vivam sibi hostiam in odorem suavitatis

accipiet remunerator vestri foenoris in illa die, qua locupletior creditoribus debitum suum cuique depositum multiplicata reddet usura ; nec longe retribuendi dies, albentibus iam propinqua est regionibus.

74쪽

Interim recipiendas opes festina tibi meditatione, promittens multo uberius animum ruum venturi fide , quam meo , vel cuiusquam sermone solaveris ; non enim modica animis credentium voluptas est prinmissa fidelibus bona dulci cogitatione prae sumere , & in Paradiso iam animis deambulare. Si agricolam iuvat spem messis in segete mirari, dum a messe fructum laboris exspectat , faciliusque seret moram

temporum , avaritia votorum si pascat oculos , dum sperat eventus , quanto maiorem nos capere possumus voluptatem, licet peccatores , attamen fideles servuli , quibus sparsi seminis non apud dubiam terraesidem , sed apud incommutabilem veritatem ratio mandata est , quia hoc sper, mus , quod veritas ipsa promisit. Non enim ab humanis opinionibus , nec a fabulosis Poetarum somniis, aut Philosophorumphantasmatibus post hominem futura collis

gimus , sed ab ipso fonte veritatis haurimus fidem rerum . Quis autem potuit di-

- vina

75쪽

6 2 vina magis, quam Deus ipse operum, & sta tutorum suorum conscius noscere Non traduces in corpora aliena animas, ut sint monstra post hominem , neque omninosne corpore permansuras , aut in corpore metiemur occiduas . Blandiantur sibi mendaciis Poetarum , qui non habent verita tis Prophetas. Censeantur opinionibus erra

ticis Philosophorum , qui non illuminantur testimoniis Apostolorum , & se desperatio ne solentur, qui spem non habent; dicentes umbrae: transitus est tempus nostrum , & non est reversio finis nostri , quoniam consignatus est , & nemo revertetur; qui excaecati nequitia , & infidelitate sua non possunt dicere: credo videre bona Domini in terra viventium . Nos vero tam egenis remediis non indigemus , quibus ipse veritas Dei Verbum Deus, resurrecti nem carnis in vitam aeternam & spopondit, & probavit resurgens ; ipse enim Dei Filius, per quem omnia , & ex quo nihil, ipse testatus est : Ego sum resurrectio , qui

76쪽

- , 63 credit in me, etsi mortuus fuerit, vivet, &omnis, qui vivit, & credit in me, non m rietur in aeternum , quod ne verbo solum

assereret, sanxit exemplo, suumque ipsum, in quo omnis susceptio , hominem resuscitatum a mortuis ostendit discipulis, in semetipso fidem carnis assignans , cum dixit Thomae : inser digitum tuum huc ,& vide manus meas, & infer manum tuam huc , & mitte in latus meum , & noli esse incredulus, sed fidelis , quia spiritus carnem , & ossa non habet, sicut me habemtem videtis . Haec igitur testimonia , haec documenta, hanc lucem fidei habentes, qua occasione poterimus de resurrectione dubia rare , quam & de Verbo Dei audivimus,& Apostolorum oculis vidimus , manibusque palpavimus , quique ita per Christum Deo iuncti, & insiti sumus , ut Dei arrhabonem teneamus in terra nostra Spiritum Sanctum , quem dedit nobis, & nostri pignus habeamus in Deo carnem Christi,

quia intervallum istud immensum , quo

77쪽

inter utraque communi interventu suo, velut quodam , ut sic dixerim, ponte continuat, ut eius tramite terrena caelestibus conseram tur , cum hoc corruptibile nostrum incorruptio superna perfuderit, & mortale nostrum , ut scriptum est, immortalitas hauserit , mortemque devictam victrix in Chri sto , & a Christo nobis vita sorbuerit; quod ut assequamur, non de veritate tanti boni , sed de nostri captu meriti dubitare posumus : sed agamus , quae Christus iussit, ut adipiscamur, quae Christus spopondit. Veritas illius nobis adest , illi fides nostra non desit, omnibus vita , omnibus via, omni bus ianua est , nemini clausit sua regna , quibus & vim permittit inferri. Pergo quo curris , & apprehendas, in quo aB-prehensus es : enitere per angustam viam , ut pervenias in amplam possessionem hereditatis aeternae . Habes iam in Christo

magnum tui pignus, & ambitiosum suffimgium coniugem , quae tantum tibi gratiae iu

78쪽

in caelestibus parat , quantum tu illi a te ris opulentiae suggeris , non illam , ut dixi luctibus cassis honorans, sed vivis muneribus accumulans , quibus illa nunc gaudet , iamque illi huius operis tui usus infructu est, cuius adhuc tibi munus in semiane est. Iam honoratur tuis illa meritis , iam pascitur tuis panibus, & assiuit tuis opibus in vestitu deaurato, circumamicta varietate, pretioso lumine , non eget alionae manus digito refrigerari, propriis ipse digitorum suorum roribus, idest dexterae

tuae operibus infusa , non aeque ampla dote nubentem locupletaveras , ut nunc ditificas quiescentem . Quantam enim tunc

partem tuorum munerum cepit, cum eo

solo, quod poterat induere, frueretur, nunc quantumcumque contuleris , totum simul hominum sensu voluptate dives animo possidebit . Beata , cui tam numerosa apud

Christum sussragia sunt , & cuius caput

tam multiplex ambit illustrium corona gemmarum , nec alienis intexta floribus, sed Tom. H. E dome-

79쪽

domesticis corusca luminibus. Vere illa pretiosa Domino anima , quae de tribus pretium margaritis capit, est enim coniuX fidei, soror virginitatis , filia persectionis , cui Paulla mater, soror Eustochia , tu ma ritus . Opto te valere.

80쪽

VEN. BEDAE PRESBYTERI

EX COD. ΜS. SAECULI XIII

Bibliothecae Congregationis Casinensis

Florentiae

A D. PETRO ALOYSIO GALLETTIO ROMANO ABBATE FONTIS VIVI

IN AGRO PARMENSI.

SEARCH

MENU NAVIGATION