Anecdota litteraria ex mss. codicibus eruta

발행: 1773년

분량: 501페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

78 me contingit, & divisit illis substantiam , quam substantiam hic Evangelicus Pater dividit filio spirituali, nisi prudentiam , & imrellectum , vel etiam libertatem arbitrii , quae verae , & perpetuae sunt opes bene. utenti ea Θ Dividit enim Deus Pater hanc filiis substantiam quia in prima nativitate aequaliter cunctis ratio nascentibus datur , sed in subsequenti conversatione unusqui que plus , aut minus hanc habere substantiam invenitur, dum hanc in semetipsis per

malam voluntatem negligentes deserunt, diligentes autem custodiunt naturale rationis

bonum . Alius enim memor, & intelligens Domini Creatoris esse ea , quae ab eo sumpserat, ita ut sunt, Dei Patris esse credens, quasi paterna custodit. Alius autem a se-mςtipso haec esse , & sua existimans, sicut propriae possessionis licentia dispensandis abintitur , & cito profligata facultate privatur, unde sequitur: Et non pos multos dies com gregatis omnibus , adolescentior filius peregre profectus es in regionem longinquam s

92쪽

quam , ct ibi disjaυit sub antiam Dam

visendo luxuriose . Qui addit longe non locum mutando, sed adversionem mentis expressit, quia quanto plus quisque in pravo Opere deliquit, tanto a Dei gratia longius recedit. Et ita, qui obliviscitur Deum Cre, torem suum, hic vere peregrinari a Deo dicitur , quia mala conversatio in saeculari do siderio non solum peregrinum , sed & alienum Deo hominem facit, sicut & hi , qui peregrinos se faciunt, non cum concupiscentiis carnis , & desideriis huius mundi a caelesti regno exsulantur. Hac ergo peregrina tione per magnam ignorantiam peregrinos

nos fuisse sciens Beatus Apostolus dicit: Vos , qui longe aliquando fulsis a Deo pe

incredulitatem, O malam conversationemusram, nunc facti estis prope in sanguine

Chrisi ab aeternae mortis erepti interitu. Nolite vos iterum terrenis inhaerendo desideriis elongari a Domino, cum adhuc estis prope verae fidei consessionem , perseverate in bonorum operum exhortatione, in volun

tate

93쪽

ipse portionem hereditatis suae , idest gaudia vitae aeternae daturus est omnibus i vocantibus eum in veritate, idest, qui in voluntate eius se custodire contendunt. Se

quitur: Et postquam omnia dissipaυit, facta es fames υalida in regione illa , ct ipse

coepit egere . Et abiit, O adhaesit unicivium regionis illius , ct misit illum in villam suam , ut pasceret porcos , ct cupiebat implere ventrem suum de siliquis, quas porci manducabant, ct nemo illi dabat . Postquam ergo quis pro peccatis suis obliviscitur domini sui praeceptis, & eius voluntati non famulatur, spiritualibus destituitur opibus , idest prudentia, & intellectu

Omnes ornatuS animae consumit. Porcos

pascere dicitur, hoc est sordidas, & immu das in anima sua enutrire cogitationes, escas inutiles desiderare, quae nihil corpori pros, ciunt , idest carnales concupiscentias adimplere , quod est seductio, & corruptio vitae, quae virtutem animae nullam praestant, sed totis

94쪽

8 itotis penitus animam bonis privant, eam que perimunt , quibus daemonia semper animas fidelium decipere, atque seducere festinant. Talis igitur merito egere dicitur, quia omnium bonorum operum fructu,& meritis est destitutus , de quo subditur et In se autem reversus dixit, furgam , ibo ad patrem meum, O dicam ei, Pater, peccavi in caelum , ct coram te, iam non sum dignus vocari situs tuus , fac me, Aut unum de mercenariis tuis. Quis ergo iste filius , qui in longinquam regi

nem peccando a Deo elongatus, tandem poenitentia motus , redit confitendo ad patrem , nisi Christianus , qui se libidine , ac luxuria perdiderat, & elongavit a Deo, prinbrosis se actibus , ac tota Aeditate polluerat,& porcos pavit, idest daemoniorum se ma cipavit servitio, qui cum se instinctu, & m, sericordia Dei recognoscit omni bono dest, tutum , & undique inopia boni operis o sessum , revertitur ad indulgentiam patris,& se coram Angelis Dei in caelo , & San- . . Com.IL F ctis

95쪽

82ctis Dei peccasse, & se reum esse confitetur , imploratur misericordiam , & indulgentiam recipiet peccatorum Θ Nos ergo, fratres carissimi, convertamur ad Dominum Deum nostrum, & agamus praeteritorum poenitentiam peccatorum . Nulla enim debemus

desperatione deterreri, cum specialiter hanc parabolam in persona poenitentis videamus aptari. Ipso Domino manifestius declaram te , & dicente: Dico vobis , sic erit gaudium in caelis coram Angelis Dei super Duo peccatore poenitentiam agente . Dedit ergo Dominus poenitentibus viam egressi nis , & eos , qui a malis suis se ad pristina bona convertunt, destinavit in sorte iustorum . Igitur , carissimi, si quis inter nos gravium scelerum cogitatione maculatus sit, si quis sordidarum voluntatum sit peste pollutus , expandat misericordi Deo suae insequitatis arcanum , aperiat internae praevaricationis opericulum . Nota quidem sunt Deo cuncta , quae gerimus , quae etsi non dixerit lingua , non potest celare conscie tia:

96쪽

tia : Patet quippe ei, omne, quod clausurn est , & oculis eius apertum est, quicquid in

cogitationibus nostris obstrusum videtur . Ergo cum omnia noverit, non quaerit pro

ignorantia confessionem, sed pro misericordia desiderat confiteri, & non invenire. Haec igitur agnoscentes, dilectissimi, unus quisque serenum per ossicia confessionis instrutuat, caussamque suam semetipso accusante componat, dictet in se sub brevitate sententiam, ut Christi iudicis possit vitare iracun-d am ; quisquis enim illum cupit habere misericordem , exerceat in se ipse censuram . Totum autem , quod timemus , fiat venia'

bile, si in vobis inventa fuerit haec plenit do iustitiae. Ecce Dominus consessionis nostrae munus exspectat, & cum sit nota divinis oculis hominum conscientia, vult po nitenti ea, in qua est, lacrimis sacrificium confessionis ofkrre . Poenitentia , inquam, est , quae sub uno actu ossicia diversa complectitur. Hinc enim publicat confitentem,

hinc reatum non denegat, unde crimen CX-F a culat.

97쪽

cusat. Hinc obiicit propria peccata peccam ei , inde indulgentiam exhibet confitenti. O magnificum bonitatis divinae thesaurum lo singulare clementissimi Iudicis institutum lCum apud saeculi Iudicem confessus statim dirigitur ad poenam , apud Dominum confitens mox pergit ad veniam , cui honor ,& gloria in saecula saeculorum. Amen.

LECTIO SANCTI EVANGELII SECUNDUM MATTHAEUM.

IN illo tempore t Prope erat Pascha Iudaeorum, & ascendit Hierosolymam Iesus,& invenit in templum vendentes Oves, & b ves, & columbas, & nummularios sedentes,& cum secisset quasi flagellum de funiculis, omnes eiecit de templo , & reliqua. Homilia II. Beati Bedae Presbteri .PRaesentem Sancti Evangelii lectionem , Fratres carissimi, sollicita intentionea oportet considerare , quia appropinquante.

Pascha

98쪽

Pascha Iudaeorum , Domnus ascendit Hi rosolymam , nobis profecto dat exemplum, quanta animi vigilantia Dominicis debeamus subiici imperiis , cum ipse Dei Filius eadem, quae ex divinitatis auctoritate statuit, decreta custodivit. Ne enim putarent homines absque crebris orationum , bonorumque actuum sacrificiis vel supplicia evad re , vel ad gaudia aeterna posse pertingere , ipse ad orandum , ad adorandum in Hier silem , ad imolandumque Dei Filius ascendit , qui veniens Hierosolymam , quid ibi gesserit, audiamus : Et invenit in templo vendentes boves , ct oves , ct columbas ,

O nummularios sedentes , ct eum feci ex qua agellum de funiculis, omnes ejecit datemplo. Inter omnia signa, quae fecit Iesus, hoc videtur esse maximum, quod unus homo,& ipse in illo tempore contemptibilis , & in tantum vilis apud Iudaeos , ut postea cruci figerent , principibus eorum cernentibus , lucra sua destrui audiebat, potuitque unius flagelli verbere tantam eiicere multitud

99쪽

nem, & talia facere, quae infinitus non potuisset iacere exercitus. Igneus enim fulgor radiabat ex oculis eius, & divinitatis eius maiestas lucebat in facie, & ideo manum ei non audebant iniicere principes. Vbdebantur enim licite vendi in templo, quae ad hoc emebantur, ut in codem templo OL ferrerentur Domino , sed nolens ipse Dominus aliquid in domo sua terrenae negotiationis fieri , eiecit omnia, ipsisque factores repulit. Quid ergo putamus, fratres mei, facere Dominum, si rixantes, si otiosis sebulis vacantes, veI aliquolibet scelere reperiret occupatos, qui hostias, quae sibi immolabantur , ementes in templo vidit , &eliminare festinavit Θ Haec omnia propter

illos dicta , & facta sunt, qui ingrediuntur

Ecclesiam non solum intentione orandi negligenter, verum etiam ea, pro quibus Ora re debuerunt, augent, cum vitiis , odiiS, detractionibusque alios insecuntur, addemtes videlicet peccata peccatis , nec timen tes ex eo districti iudicis examinatione

damna

cDisitiges by Cooste

100쪽

damnari . Unde multum tremenda sunt haec , dilectissimi , digno expavescenda timore , sedulaque praecavendum industria , ne veniens Dominus, quando minime cogitamus , perversum quid in nobis, unde me-rito flagellari, ac de Ecclesia elici debeamus, finveniat; & maxime in Ecclesia, quae sp cialiter domus est orationis, timendum satis

est, ne nos aliud in ea , quam ipse diligit, agentes inveniat, & ipse se nobis, qualem

non volumus, districtus redditor ostendat, ne nos in templo suo nummularios , idest terrenis rebus, & concupiscentiis huius mundi servientes,& desideriis irretitos inveniat, ne inter Sanctos positos aliquid ibidem propter vanam mundi gloriam operari, ne ficte bona , & mala aperte facientes reperiens damnet, ne vendentes boves, idest ver bum praedicationis, quod impendimus, non divino amore , sed aeterni quaestus intuitu audientibus impertire, ne vendentes OVes, ut supra diximus, humanae laudis appetitu opera exercere , de quibus alibi Dominus

F dicit,

SEARCH

MENU NAVIGATION