장음표시 사용
211쪽
gilanta Nam Cariae ipsi tam proximi sunt,
ut pene voces ex Caria exaudiantur , Hulicarnassi vero promontoriis , quasi laterum Obiectu , clauduntur , ut undique hostes in fronte , in lateribus , a tergo sint, periculumque in proximo sit, longe, ac de procul sit auxilium . Annus iam octingentesimus est, Pater Beatissime, ex quo Turcae de suis nivibus, & montibus in Asiam cum saevissima procella descenderunt, diripuerunt, in servitutem habuerunt : quo fit, ut Rhodiorum calamitates , periculaque a Turcis prOAimis , quae maxima, & acerbissima semperfuerunt, fuerint etiam quam diutissima per
hoc omne tempus . Maiores nostri cum his
bellarunt, bellum , quasi hereditatem posteris suis per manus tradiderunt, quamquam ab hoste numerosissimo, truci, proximo superfuimus , non nostri meriti, sed Dei misericordiae est. Urget siquidem hostis , tu met , irascitur, instendit, quod in eius oculis , ac tanto circum suo imperio parvam
Insulam paullo plus centum m. Pasis. in ambitu
212쪽
bitu continentem a paucis militibus tot iam saecula videt deseniam , ac propugnatam , atque quamquam ille interdum plures , ac
maximos exercitus compararit , maria classibus constraverit, omnibus tormentorum, ac telorum generibus, apparatuque omni
bellico oppugnaverit stat tamen Rhodos inconcussa, victrix tot hostium, servatrix tot animarum, & quum Ierohlymae Christo ceciderint, Rhodii adhuc nomen, ac militiam suam tuentur. Itaque non iam ego huius Insulae pristas , & priscis memoratas laudes repetam, quod triquetra in Siciliae sermam, tribus olim, mox quatuor urbibus distincta, ac munita fuerit, ut pluribus circa se Insulis imperaverit, ut mari diu dominata sit, P
ratas sustulerit, aurum in ea fuerit, serrum,& aes prima operata fuerit, amica Romanis, parens philosophorum , Oratorum, Poeta' rum, & omnis generis ingeniorum; non hic tabulas Protogenis , non aliorum quamplurium statuas, & picturas ; non illum ex aere colossum Lxx. cubitorum , intes Orbis mi-
213쪽
racula numeratum , cuius sane tanta moles, ac magnitudo fuit , ut eum confractum n
ningenti haud minusCameli avexerint. Haec,& complura eius Insulae vetera haud magnifaciam: novam, & Christianam Rhodum eXpendam , nec tam quod Soli olim sacra , vel per nubilos dies Solem semper viderit, quamquam nigris, ac turbidis tot circa se regionibus, & Mahumetano errore foed tis , verum Solem Christum agnoverit, coluerit , & a circumstantibus venenis illaesa , vitam , quae Christus est , servaverit. Nam posteaquam nostrorum maiorum peccatis,
iegnitieque natale Christi selum , ac sepulcrum Urbani Secundi Pont. Max. cura Bolionum praecipue fratrum vi, ac virtute receptum rursus perdidimus, illam militiam,& reliquias Ierosolymitani praesidii ex Syria
eiectas , ac dispersas Rhodus recepit, recopias sevit, florentesque , ac pollentes terra, marique ad Christi gloriam in dies tuetur 3 ut si non omnino Deum nostris culpis avertimus, sperandum aliquando sit, has parvas
214쪽
reliquias in Christi trophaeum, & Maho meti excidium consurrecturas, quod, te Principe, di optamus fieri, & futurum confidimus ;& si gloriari oportet in Christo, multo interea laudabilior haec Rhodiorum professo, optabiliusque periculum, quam armis inter se confici, ferrum in nos ipses verti , pati
excursiones piraticas, ludibria hostium, caedes , rapinas , tot Christianarum Provinci rum miserrimam servitutem , a nostris n
pauculam quidem iniuriam inultam sinere, de gleba interdum I & possessuncula decertare . Contra Rhodos, ut & Christianam decet Insulam, nihil nisi pium cogitat, ser rum contra Christianos et hebes est , bellum ei omne impium est , nisi quod contra Turcas , & pro Christo suscipitur ; qua quidem pietate, & Dei misericordia promo
ruit, ut non timeat leones circa se rugien tes , & super aspides ambulet , draconesque conculcet, non intacta solum a morsibus ,
sed victrix etiam , & triumphatrix. Scilicet
Deus pro illa pugnat , quia pure diligit
215쪽
Deum, nec timet minas Pharaonis, aut quid faciat ei homo . Hac etiam sacrosancta Sede non solum orante Deum pro salute Rhodi rum , sed auxilia quoque , & classem interdum transmittente , ceterorumque Christi norum opem advocante, Rhodii facile agnoverunt , se suam salutem, ac victorias omnes Deo, Deique Vicariis Romanis Pontificibus debere referre acceptas . Et quamquam nihil interea malorum fuerit , quod non
passi fini , ut ad ultimum fidem Christo
Praestarent, ea tamen SedisApostolicae in eos merita fuerunt, ut cladium eos suarum non poeniteat, quin potius ob id iucundissima recte , ac pie factorum memoria recreentur. Tu ipse, Pater Beatissime , ut reliquos ante te Pontifices taceam , quid pro Rhodiorum salute, utilitate, gloria non egisti Primum omnium, vix ad Pontificatum evectus, omnia eis privilegia per omnes ante te Pontifices, Imperatores, Reges , Respublicas concessa,
non confirmasti solum , sed auxisti, curam eius Insulae , ac totius Ierosolymitanae Militiae
216쪽
litiae peculiarem suscepisti, Equites Rhodios
antea in suis Sacerdotiis diutius morari sol, tos Rhodum frequentes coegisti. Iam eum, qui summa auctoritate apud te, & Principes Christianos esset, quique ex ordine Ier selymitano antea fuisset, clarissimum virum, ac Praesulem fratrem patruelem tuum , pa triae suae columen , huius Senatus splend rem, Rhodiis petentibus, patronum tribuisti, ut per eum ad te omnia Rhodiorum referremtur , atque a te impetrarentur . Postea vero in illis Asiae , Syriae , atque Aegypti motis bus , Sullanoque hinc , inde Turcarum ΤΡranno validissimis inter se exercitibus com currentibus, ac Sullano devicto, Syriaque,& Aegypto in Τurcarum potestatem red diis , tu tuae Rhodo timens , omnibus curis posthabitis, classem quantam , & quam validam potuisti, Rhodum misisti, neque te aut occultae nostrorum discordiae , aut suspecta multorum ingenia ab ea cura retraxerunt, quin ageres, quod te decebat, & Christiano. rum caput membris tuis succurreres. Mox
217쪽
vero idem tu , aliud Rhodiis , haud scio an minus, beneficium praestitisti, dum Turcarum succelsibus auditis, tuaeque plebi metuens, Christianos Principes inter se odiis diffidentes, & in apertum bellum , ut appa
rebat, erupturos, tu tua auctoritate, ac monitis ad inducias quinquennales compulisti , atque ad sanctissimam contra Turcas CXpe ditionem litteris , nunciis , precibus etiam invitasti ; quae sane Principum concordia per te conciliata novit Rhodos , atque oriens , quantum non modo nostris metum dempserit, sed hostibus etiam intulerit; non enim illi tam suis viribus , quam nostris discordiis confidebant. Sed neque praeteritis beneficiis contentus , maiora adhuc medita ris : Assidue enim, quod scimus, animo volvis , quo pacto , compositis Christianorunis rebus, ad bellum pium , sanctum , dignumque & Apostolico nomine , tuas , tuorum que vires traducas , & quod sub Urbano ΙΙ. incoeptum , sub Paschali II. consectum , sub Clemente III. repetitum , & a reliquis Pom tificibus
218쪽
tificibus saepe tentatum , nunquam absoluintum, tu repetas, conficias, atque absolvas,
ut Rhodii ac Christiani illius Orbis ceteria caedium , rapinarum , cruciatuum , miserrimaeque servitutis continuo , proximoque metu liberentur . Quare magnitudo beneficiorum nos cogit, ut Sanctitati Tuae gratias agamus, magnitudo periculorum , ut preces obtendamus, potentia , ac saevitia hostium , ut timeamus , tua prudentia, ac
Pietas, ut speremus. Supplex igitur, atque omni cordis affectu , humilitateque hic legatus nomine sui Principis , ac totius ordinis Ierosolymitani tum agit gratias Sanctitati Tuae de beneficiis eius maximis, quam potest maximas, tum eam enixe per Christi nomen , ac numen precatur , ut hanc piis. mam curam curare non desinat, & quod iamdiu animo concepit, parturiat, expleat, atque ad optatum finem perducat. Sed neque rogandus es , qui ad id pronii simus es , neque monendus es , qui sapientissimus es , neque conisuendus, qui es constantissimus. Solum
219쪽
Solum itaque Iesum Christum Servatorem nostrum, Praecursoremque eius Iohannem Baptistam Rhodiorum proprium , ac tutelare numen rogabimus, supplicesque, & prostrati obsecrabimus, ut Deus suam plebem mi seratus, tuam mentem ceteris Christianis Principibus immittat, ut velint iidem plurimum , qui plurimum possunt, debentquαι pro hac caussa velle permultum , quo tu, Deo auspice , omnium Christianorum animos , sicut a discordiis ad inducias traxisti, ita ab induetis ad pacem , a pace ad sanctum , piumque bellum traducas, atque hoc tandem videamus , historiaeque testentur, ut quod tam diu concupivimus, Patresque nostri speraverunt, LEONIs X. Pont. Opt. Max. temporibus, atque auspiciis vincat Leo de Trib Iuda , Rhodii a perpetuo Turcarum metu liberentur , fiatque, quod promisit Dominus, tandem unum Ovile , & unus
