Anecdota litteraria ex mss. codicibus eruta

발행: 1773년

분량: 501페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

lasse diutius iis nugis, quam par erat . F Immo , ut scias , quomodo res se se habeat, prius noster ostenderat herus mihi, dum Romae eram , sed dissimulavi, ut te pluribus dicentem tenerem, quod quoniam prae

stitisti exacte , tibi plurimum debemus; sed

nunc spaciatum eam , si libet, & alias res agamus . X Fiat, quamvis coenandi iam tempus immineat. F. Sane quidem , pro pterea ne longius abeamus : sed ne sit huiusmodi deambulatio oneri potius , quam voluptati, indicabo tibi malitiam meam . Quae capita non minus memoriter , quam belle recensuisti mihi, Romae per otium videram , sed propterea eam, rem tibi celavi , ut esset prolixior oratio tua . Dispeream qui pe, ni te cum disserentem audio, omnes mihi Curios , Hortensios, Caesares , aut si quid emunctius est , Varrones , & Tullios audire videar r nec me hercule immerito, nihil enim tuae.meo iudicio. addi potest, aut

demi orationi, ita verbis Persecta, numeris

242쪽

absbluta ad aures meas devolvitur; sed vereor pluribus te laudare , ne tibi assentandi gratia videar id agere, quod magis a me alienum volo, quam quod maxime. De iis igitur hactenus; nunc ut reponam , quod attulisti mihi, nisi memoria defecerit, addam, quae denuo capita noster herus ex amicorum munificentia nactus fuerit, in quibus, siquid defecerit, succenturiatus ut sis, rogo, nam video noctuas in praesentia me Athenas . X. En, tu ne hic eras , mi Francisee Ergo inter bonos sic agitur Θ Sic a te capsemur Ut quae maxime contemplatus fueris , neges te vidisse , qui me garrientem diutius audias ὸ Sine modo , ego enim ,

qua poena plectendus sit ob admissum tale,

postea videro ; nam quod orationem meam satis ieiune prolatam tantopere laudas , ambce tu quidem facis , sed huiusmodi non

agnosco esse eam , nec probo ; quo fit, ut xi te, tuumque amorem in me alias per dictum haberem , mihi verba dari per te crinderem , sed quaenam sint haec tandem ma-

243쪽

iorum fragmenta, victissim pluribus explica: alio enim pacto multum depreeari non pintes . R Ne sim in culpa apud te diutius,eXpediam , quod quaeris, quamlibet multis. Primum omnium Cariatidis columellae stagmentum ex non sincero porphyrite vid,

mus oculis captum , simis naribus, capite depresso, ut facile in eo servitutem agnoscas: huiusmodi autem columnarum unde pro cesserit origo , nemo , quod sciam , priscinrum apud Latinos auctor praeter unum Vitruvium declarat, quem quoniam . prae mamnibus habere te semper scio, in hoc argumento haud latius evagabitur Oratio mea .X Immo perge, quaeso, & hanc mihi CDriatidum fabulam pluribus explica, nec enim

C. Vitruvium manibus , ut tu reris , usque adeo contrivi , ut memoria, quae in eo sunt, omnia examussim teneam. F. Nihil mihi facilius, modo si labor is meus tibi non ini cundus fuerit, nec verecundabor aliqua de meo addere , quo sit magis auribus tuis ac cepta nugatoria nunc Oratio mea. X. Perge

244쪽

a 3Imodo , ac mitte has ineptias. F. Caria igitur Peloponnesi quondam civitas non dubitavit, ingruentibus in Graeciam Xeris Duce , & Rege, Persis adhaerescere , sed cum primum Leonida Spartanorum Rege , postea Themistocle Duce, pugna navali Medorum res adeo concisae, & attritae forent,

ut Rex ille , qui potuit Abydo ponte Sesto

coniungere, Neptunoque compedes minita retur , kapha vix hostes aufugere , Graeci bellum Cariatibus intulerunt, quorum ci vitate post secundum praelium vi in potesta tem redacta, virorum internecione, tecto Tum incendio , totius Urbis eversione suas iniurias ulti sunt , nec hoc satis, matronas ,& puellas inimicorum in servitutem abege runt , & ludibrio habentes matronales habitus deponere has inter serviendum non

sunt passi, quae postea quum fato functae

fuissent , ut memoria nihilominus Cariatium perfidiae , Graecorum victoriae perdis raret, servili facie , caecutientibus oculis

eκ marmore vultus earum duxerunt, &c

245쪽

3 3 alumnarum instar in aedificiis publicis eas collocarunt. Habes Cariatium perfidiam

non minori coni unctam poenae : nunc accipe pauca de Fortunae Fortis signo , seu capite potius : ea est facies autem , ut hominem referat , an potius seminam, non facile inruentibus iudicare sit in promptu , cujus superficies amiculi nova specie caelati haud dissimili tegitur , incompta coma in dextrum humerum reiecta , hirta , incomptaque iacet. Sed Stoici, qui fato omnia regi contendunt, nullam dant fortunam , cum quibus summa est Epicureorum digladiatio, omnia fortuito fieri asserentium. Poastremo nosti adagium illud : sapientem sibi

fortunam parare ; sed nunc cum populo crassa , ut aiunt, Minerva agamus. Antii, quod nunc Neptuni Castellum scimus esse , nec minus Praeneste Fortunae numen prae sens habebat, unde & Praenestinae senes , o nos ibidem reliquias templi magnifico aedificati, eidem dedicati, tum simulacra duo Fortunae, trunca ramenta quaedam

246쪽

ex auro adhuc servantia, quo illita fuerant, non sine maximo stupore consideravimus. Ceterum Romae quoque religiosissime colebatur non solum apud Ponam Collinam , ubi trina erant templa eiusdem, lacusque is ad tres Foriunas appellabatur, sed Fortis quoque Foriunae aedes erant trans Tiberim,

cuius diem festum celebrabant, qui sine albqua arte , aut industria de die in diem viavebant ; Eamdem de amne Mesim Graeci ut aiunt Persae dicebant. Sed ut ad alias

transeamus , vidimus etiam Terentiam M. T. Ciceronis uxorem naevo circa frontem insignem : dicerem profecto eam ad centesimum supra vigesimum annum aetatis

suae pervenisse, ni te ex Plinio nostro didicisse scirem ; adderem etiam post Actem Pharsalicam male secum Cicerone profugo tamdiu gessisse , nisi cognoscerem liquido ligna me in silvam ferre. Quod vero habuerit Fabiam virginem Vestalem , cum qua L. Sergius Catilina clanculum rem habuerit , sororem, eamque accusatam incestus,

patro

247쪽

patrono Cicerone, absolutam dicit C. Sallustitis, M. etiam Cicero ad Atticum scribens innuit. Nam ridiculum mihi videtur tibi e redigere in memoriam non solum, quod res. I lam , & M. Ciceronem Tullio genuerit, verum etiam quod repudiata a Cicerone Saulustio nupserit, post quem M. Messalae nihilominus matrimonio , quamvis decrepita, se coniunxerit. Aderat etiam Hercules, quem eae Iove, & Alcmena delusa ortum ferunt, cuius XII. seruntur expeditiones meumorandae . Sed Cicero , Diodorus etiam Siculus plures fuisse Hercules asserunt, quo rum egregia facinora in unum Boeotium Graeci gloriae ieiuni contulerint . Nunc δε-lus relinquitur Britannicus, quem ex Statilia Messalina , & C. Claudio Caesare ortum s runt, optimae indolis iuvenem, quem prima iuventa veneno sublatum serunt, ut tamen generosi prius nomen optimis moribus usu paverit. Unde Iuvenalis rosenditque tuum , generose Britanni

ce , ventrem .

248쪽

Sed nos, quod piaculo proximum suisset,

pene taciti statuam praetermisimus , quam specie, & sua novitate ceteris pulchrioribus praetulimus , ea est Domitiani Flavii pacificatoria , sedens in hemicyclo, dextra manu protensa ab aure , toga praetexta a dextro latere in sinistrum genu reiecta , ceterum sinistrum est latus totum eadem toga ab humero ad imos pedes velatum , ut omne tammen pectus, & dextrum brachium cum scupula sit omnino ab omnibus vestibus liberum . Quaeris sertasse, ut nunc tibi pluribus eam laudem , sed non est mehercule huius otii, nam dies citius me defecerit, quam vel minimam eius pulchritudinis , & venu statis partem explicaverim . Quamobrem breviter in praesentia tecum agam , & in pauca colligam, quae dici possunt: marmor est Parium, Mentor artifex , quem mar morariis suae aetatis nullis prorsus cessisse , satis constans scriptorum fama est ; species , cui in eo genere nihil addi posse videatur ;unde non immerito nunc herus noster , ut

eam '

249쪽

eam in integrum restituat ut est ad id dii, gentissimus aliquam impensim iacit, quippe

desunt pedes , totumque dextrum brachium cum naso . Illud est autem , quod summo pere mirati sumus; artifex ille , ne vider tur cum suo magno malo calvitiem Domitiani statuae , ut erat, calvum fingendo exprobrasse, nollet tamen a veritate discedere, capillum finxit ad cutem adeo, ut vix tactu

deprehendi possit oculis conspicuis . Unde statuarius quidam, qui primas in arte sua sibi vendicat, nobis risus secit, cum voluit asserere capillamentum huiusmodi sibi non placere, nec esse antiquum, sed de eo hacte nus. In sinistrae manus digito minimo est annulus ille sibi carissimus, quo libellos

obsignare consueverat, &, Omnia ne alti gere coner, sceptrum eadem inclinatum re, tinet manu, vetustatis, seu barbarorum incruria truncatum. X Mira narras, mi Francisce: statuam quam mihi ante oculos pene comstituisti l sed quod sit Mentoris manu secta, vetat ratio temporis , quippe is aute calvum

tuum

250쪽

-o a 37 tuum Augustum per multa saecula floruit. F Ita est, ut dicis, mi Xanthe, sed cum dixi Myronis ah volui Mentorem dicere , nam ille faber aerarius, cuius bucula praedicatur

esse, iuxta eius artem volui dicere conformatum signum , serme igitur novo modo i

quentem. Quid quod magnitudinem statuae pene oblitus sum dicere Θ X Illud , sive

utrumque potius parum retulit, sed dic magnitudinem , quando instituisti. F Ea est , ut stans ad sexrum pedem possit pervenire . x Tu vero quid affers de nostro Domitiano Nam ego ut tute scis Graecis totum otium terens auctoribus , eisdemque sacris omnia , quae de eo tradantur , prorsus sum oblitus . F. Videbis, posteaquam pauca praefatus fuero : statua haec igitur ex Villa Flaviorum effossa ab octavo sub terram pede a quodam Sellulario Romano Germani Ambrosii opera eius, qui hero nostro plurimum debet,

duodecim nummis aureis in potestatem Benedicti nostri pervenit eo nomine, atque

.fama, ut paucis diebus post Flamen quidam

SEARCH

MENU NAVIGATION