Anecdota litteraria ex mss. codicibus eruta

발행: 1773년

분량: 501페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

2I 8 etiam cohiberent, neque vellent quidpiam pro certo affirmare, tantum in omnibus haesitarent. Nulla igitur laus nostra esse potest, imo erubestere omnino debemus, cum marmora ae priscis quidem fortasse cognita , s iis audacter certo nomine donamus . Nam tametsi de variis antiquarum figurarum rationibus , locis, & sedibus , orna uque ea

rumdem multa ab Auctoribus passim dicam tur , quibus facile fieri coniectura misit difficillimum tamen est de aliorum sensu

praesertim a nobis tam remoto iudicarer

nec is sum , qui putem nihil omnino , quod in iis sit verum , coniici posse , sed audacia peccare nos praedico , qui disiectum , &rude quodammodo marmor, cum naribus, tum ceteris membris comminutum caput

velimus, non dico, diiudicare , sed ne suspicari quidem , cuiusnam fuerit. Inde nos verecunde mehercule tibi obtemperantes, cui nihil denegare prorsus datur , eamdem rem non haesitabundi tractabimus , quam superius temporis brevitate oppugnati non α laus

232쪽

sitis perso ta reliqueramus , ut cum semel tua caussa verecundiae fines transiverimus , bene , & naviter impudentes , te nunc ectae sitame , denuo simus. Id autem commo de , quod iubes, videmur praestare posse , cum nuper institutum sermonem cum e dem vincto Pontio in suo pago perisceri mus , ne sermo hic scilicet cum seperioribus distrepet. Tu interea, Benedicte mi, dum haec agimus inter nos, Romanis spretis do ritiis, animum tuum transseras in Vicum Pontium , ut una esse possimus , eli iucum dissima consuetudine frui.

SECUNDUs DIALOGUs PONTII HABITUS

Interio tores iidem, eui supra Franciscus, , O Xanthus.

CUΜ semma me sitietas cepisset Urbis,

statuissemque ab ea tantisper facesceri, dum ii in Columnenses Pontificii motus con ticesterent, transserendi me in Vicum Pometium sumis cupiditas incessit; nam & ibi summa silubritas aeris praedicabatur, & Xam tbum

233쪽

thum meum me conventurum sperabam , cui tamen non mediocriter succensebam,

quia pollicitus coram saepius, & per litteras Romam protinus se collaturum , & mecum per hiemem totam futurum , frustratus erat exspectationem meam: eo igitur cum protinus accessissem , apud te quum divertissem, praeter spem non adesse Xanthum comperi, sed percunctatus statrem de eo inveni appropinquare adventum suum . Biduo lana ibi fueram, cum eum adesse cognovi, quare nolui officio deesse , verum statim hominem conveni; ille ubi me insperato videt , ut est omnium humanissimus, statim me amplecti tur , rogatque : satin salve λ quod ea tempestate praeter institutum meum in selit, dines concesseram . Enimvero cum didicisset omnia, gavisusque plurimum fuisset, dico non vulgariter conquerenti , quod adeonstitutam diem Romae non assuisset, tonuissimam valetudinem suam caussatus est. Vix excusationem suam acceperam , cum

de te percunctatus pluribus verbis audivi

234쪽

--i et a Iquae sibi maxime voluptati fuerunt, de robus tuis , nec multo post subiecit haec verba Xanthus. Heri post meridiem , Trebit

dum esse iri, erraremque, ut soleo , cum me

studiorum coepit satietas , occurrit mihi mulio D. Benedicti nostri, qui mutua data, acceptaque salute , dixit mihi habere se ab urbe Roma sex capita marmorea mirae pubchritudinis , & vetustatis. Rogavi , ut e rum mihi faceret copiam , ille haud gravaatus stare mulum iubet, diducit gausape , quo tegebantur clitellae , educit Iani caput sane examussim marmore Pario deductum in quo novum quodpiam ostendi, quod haud remere alias offendi, anteriorem scilicet faciem iuvenilem figuram praesererentem, pinsteriorem vero provectiori aetate hominis. Id quamobrem usurparint praeter omnium consuetudinem marmorarii, non facile dispicio , nisi celeritatem temporis , cui praeest Ianus , fortasse voluerint iis ambagibus innuere ; sive quod mihi fit verisimilius, nos oportere in iuventute plurimum sapere , ut

235쪽

dum aetas viget, senectuti viribus desectae viaticum mature praeparemus , ne ludibrio simus , & despectui, nec minus oneri tribulibus , & consanguineis nostris ad senium redacti. Nec tertium gravabor addere, quod meo iudicio haud quaquam ratione caret , suisse scilieet Ianum iam tunc aetate integrum , cum hospicio Saturnum regno profugum comiter acceperit, qui postea nimia concordia in unum coaluerint. Tu de hac tota quaestione quid dicas , exspecto . Franciscus . Ego amplius de ea re deliberandum censeo , quippe maior est multo, quam fronte promittat; sed tu perge, obsecro , & nobis enarra, quae praeterea fudirint capita , nihil enim in praesentia facere gratius potes . Xanthus. Ita faciam . De posito Iano , extulit aliud caput nempe m

lieris, quod nescio, utrum Iolae Euryti filiae Oechaliae regis , an Omphalae reginae Lydiae tribuam , certe Lydiae potius fuisse dis

Xerim , quippe nihil Graecum sapit , sed utramque pellem leoninam induisse, clavam gessis.

236쪽

gessisse , relictis fusis , & pala Herculi, vel

pueri norunt. Quo satis contemplato capiate , tertium sustulit ex opere albario Marsae Satyri sigillum geminas tibias una inflans , quarum auctor fuit. F. Vide , quid dicas , plerique enim sunt, eidemque Auctores optimi , qui contendant, Pallada primam tibias hasce mortalibus monstrasse , quas cum imssasset in stagno tumidiores buccas contem Plata , tale propterea commentum detestata abiecerit eas , quas postea Satyrus inventas asciverit sibi, & se auctorem professus non dubitaverit in certamen modulandi Apollis nem provocare, nec detrectasse Phoebum huiusmodi certamen . Musis igitur praesemtibus , eisdem iudicibus Deum vicisse, S tyrum suae temeritatis excoriatione poenas

dedisse , qui postea in sentem sui nominis conversus fuerit. X Huius rei non eram nescius, sed dicentem praeoccupasti : fuit etiam Romae Marsiae statuae insignis species , nempe , ut opinor , in Clivo Capitolino , ubi rei vadimonia sistebant, nec ce

237쪽

dit specie eiusdem Satyri signum, & fortasse idem est , quod nuper vidimus in Aedibus Camilli Capranicae Civis Romani : diceres Marsiam alte sublatum ligatis manibus , &pedibus deglubentem in saxo sentire. F. Et

nos vidimus : quamobrem alterum saxum

expedi nobis. X. Mos tibi geratur; ubi satis Marsiam sumus contemplati, reddidimus ι at ille Olympiadis caput Alexandri Magni matris obtulit , cuius pulchritudinem obstupuimus, nec fabulas esse opinati fuimus, quibus antiquitas , Auctores tradunt, eam cum Iove clam consuesse solitam , ex quo Alexandrum pepererit , certe tradunt, filium ad eam familiariter scribentem se Iovis filium subscripsisse , cui restagata relcripserit m ter , ne se amplius in invidiam Iunonis deducat , cum eius pellicem se faciat hoc commento . Nec me praeterit, Philippum M cedonem Alexandri patrem ad Olympiada ventitantem, modo si scribentibus haec credimus, invenisse serpentem laepius ea , ut videbatur, imprudente coniugis lectum O,

servam

238쪽

servantem, propterea non ausum regem pro

pius accedere, deincepsque post natum filium minus regina usum fuisse, quae verita pellicatum Amyntam subornaverit, ac veluti in regem armaverit, non inscio, ut ferunt,

Aristotele Philosophorum tunc temporiS par tes sibi vindicante . Sane haec Olympias ex Cacidarum nobilissima gente orta fratrem habuit Pyrrhum Epirotarum rege summum Imperatorem , qui cum Romanis diutius bellum gessit, postremo dum Argos Graeciae urbem oppugnat, saxo caput ictus occubuit , obiit autem filio superstes , iam

natu grandior, quae omnia quamvis te opibme memoria tenere compertum haberem , volui tamen dixisse , tentans , num excidissent mihi. Proinde tu , si quid imprudens praetermisi , suggeras . F. Garris modo, nihil enim, quod sciam , nisi sertasse desu rit , suspicionem fuisse, Amyntam istum Propter corporis pulchritudinem Olympiadi Prius conciliatum suisse , quam tantum fac, nus aggrederetur. x Sit sane , sed per Qi. Iomu P gam.

239쪽

gam. Ubi mulio caput Olympiadis composuit, extulit Agrippinam eius, quae Gemmanici uxor C. Caesarem Caligulam faecem totius humani generis dictum genuit, seror alterius Agrippinae, quae C. Domitium Ne. ronem monstrum hominis peperit, filia autem fuit Marei Agrippae ter Consulis ex Iulia Augusti filia , sed maritum Germani- eum Caesarem unice dilexit, quem numinquam sine se, post mortem etiam passa est

esse ad omnes expeditiones, quas marito capessere necesse erat , cum eo prosecta,

mulier omni laude digna , castitate in primis , quam Livia Drusilla semper suspectam habuit, utpote privigna nata . Sed vereor, ne tibi tam molestior sim , & putidiusculus

videar, qui harum rerum veterano talia reis

ponam . F. Nihil minus, perge qua coepisti. X Dimissa Agrippina , Praeficam sustulit,

cuius omen aversatus statim recondi iussi; postea caput pulcherrimum nobis mulieris apposuit, quod ex ornatus genere vetusto Corneliae matris Tib., & C. Gracchorum , T. Sem

240쪽

T. Sempronii Gracchi uxoris suisse, in suspicionem venimus , quae quidem Cornelia adeo, ut optime nosti, a marito dilecta fuit, ut eius vitam suae praetulerit; quonam pacto id comprobatum fuerit, dicerem, ni te scire arbitrarer . F. Novi, nempe de serpentibus illis masculo, & femina dicis .ix Rem tenes : ceterum Plinius lib.vii Nat. Hist. hanc ortam concreto genitali testatur, praesagium naturae Reipublicae opitulantis, nam Tribuni Plebis ex ea nati pene Rempublicam merunt. Cumta igitur a Medicis, a P.Sc,pione Asticano patre , Graccho , cum quis prius gravissimas inimicitias exercuerat , n Ptum datur, ex quo cum plures filios sese Pisset, marito , ac veluti parente orbata, vidua , quoad vixit, permansit erudiens Glios ; sapientissima quippe semper ab omni-hus habita fuit, eleganti specie , & miramorum suavitate ; periit autem natu iam grandis paullo ante mortem Tib. Gracchi

filii. F. Quibus omnibus satis perspectis, illi Plurimas gratias egi, qui me tanti spectac

SEARCH

MENU NAVIGATION