Anecdota litteraria ex mss. codicibus eruta

발행: 1773년

분량: 501페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

mutata in caelestes cibos carnalis esca transs.

ret , & quantum pecuniae gravi dextera geminatis excipientium palmis hilaris d tor , & infaticabilis distributor infuderas , tantum illico Angelis intervolantibus gremio Domini gaudentis invectum in trices mos tibi fructus , ac reditus numerandum reponebatur . Neque divitiae tantum , sed di gratiae benedictionum addebantur prae miis vestris, vobis enim ad iustitiam d putabatur conclamatio illa , &'conprecatio Pauperum , qua per vestra munera benedi cobatur Domino, facili enim via ad aurem Dei voces inopum diriguntur, quia oratio Pauperis, sicut scriptum est, nubes pene trat. Poteras, Roma , illas intentatas tibi in Apocalypsi minas non timere , si talia senis

Per ederent munera Senatores tui. Vere

tunc nobilis esset illa nobilitas, quam sacri Patres Abraham , Isaae, & Iacob paternis sinibus exciperent, quam Prophetae, APO stoli, Martyres , idest Caeli Senatus agnin sterct, quam post togam nullo immundo

62쪽

singuine funestam regali promissae ilicis stola Christus indueret, & in libro albo, hoc est libro vitae perennis adscriberet. Vere illae divitiae divites forent, quibus non draconis antiqui cruenta saevitia, sed Dei Salvatoris immense bonitas pasceretur. Si quid bestiis , aut gladiatoribus com parandis male profligatur , & alendis id proprie donaretur , & saluti carnis, melius nobis esset vivere, quam perire , sed & avaritia , & liberalitate perverse Deo pro nobis egentes, Diabolo contra nos prodigi sumus, damnum in lucro , & in damno lucrum

ducimus , vitamque nostram nec egentem redimere curamus , qui pro vita mortem emimus sumptuose . Beata esset nostra conditio , si aeque Deo , ut hominibus dispi,

cere timeremus, vel curaremus placere ,

si tantum praecepta Christi, quantum pinpuli sibila vereremur , & si tanto laus , quae ex Deo est, quantum iste de vulgo plausus emeretur. Beatus, qui non abisti in tale consilium , nec in cathedra pesti' . pom.IL D len-

63쪽

siae coetu , idest Christi theatro, non se ditiosis , sed benedicentibus cuneis , De ipso spectatore , laudaris , Ecclesiae num rarius , non arenae , nec inanis gloriae, sed aeternae laudis ambitor, non gladiatores, nec beluas emis , sed quibus veros gladi tores, hoc est harum tenebrarum principes perimas, agis, & quibus veras bestias, hoc est omnem Diaboli virtutem superes , &presso impune vestigio conculces leonem , & draconem . Beatus es, in quo benedicetur nomen Domini , & qui habes semen in Sion , & domesticos in Hierusalem , qui te vicissim in aeterna tabernacula suscipiant; Non enim timebis illius divitis locum, qui in tartaro, hoc est in inserno inferiore , &exterioribus tenebris merito igne circumdatus , vel extremo contempti in hac vita

pauperis digito rogabat aspergi , cui Pater Abraham vere respondit: memento, fili, quia recepisti bona in vita tua , & Lagarus mala, nunc vero hic consolatur, tu cruci

64쪽

S I η ris . ob hoc illi , censeo, divites hanc vel Poenarum , vel deliciarum vicissitudinem perhorrescant, qui istis sibi tantum , & vi

liis assi uentes, aut opibus abstrusis incubant, nec partem posuere pauperibus , aut male prodigis . Egent merito , & aeterna

egestate plectendi, qui tam viles sibi fuerint caritate luxuriae , ut in his pretiosior fuisse arguatur unius diei mensa , quam to tius sui temporis vita. Hi ergo non commu nicabunt in aeternum caelestia bona pauperum , quoniam ista pauperes bona terrena nescierint. Et horum gravius lingua totae

bitur, qui debilitates modo pauperum vel horrent, vel irrident, fastidiosi lethaliter,& faceti, qui praetereunt, & canibus la henda dimittunt ulcera proximorum , quia omnis natura homini homo proximus. Nonne , quaeso te , isti vetius dicendi canes , qui ne canes quidem in curandis , atque mulcendis hominibus imitati sunt,& de micis saltem a mensa sua cadentibus latiari cupientes statres, hoc est natura ma-D a tre

65쪽

a 'mire germanos , non solum obseratis soribus excludi, sed etiam saevis verberibus expelli iubent; unde credo illum in Evangelio divitem tartari, cum totus, ut clamat miser,

cruciaretur in illa ignei gurgitis flamma, solius tamen linguae refrigerium postulasse , qua sine dubio ideo vehementius cremabatur , quia in LaZarum ante ianuam suam stratum , & canibus relictum saepius superbo avarus Ore peccaverat. Ob hoc & alibi praemonemur ponere ori nostro custodiam, docente sapientia per Salomonem , quia in manu linguae vita , & mors, & alibi: verbis tuis, inquit, iustificaberis, ut verbis tuis condemnaberis. Tibi igitur , Frater in Christo unanime, cui sub hac poena inelus, S cum illa sede communitas, cuius Os benedictione plenum est, cuius divitiae ubera Pauperum sunt, cuius domus Christi est ,

qui non iacere mendicum ante ianuam tuam, epulante te, sustines, sed contra tectis tuis laetus inducis , aut tecum epulaturum,

aut etiam ieiunante, saturandum. Tibi felix a pec

66쪽

a peccatis egestas, & beatae virtutes in opibus sunt. Tu & inter illos pauperes iure numeraberis , quorum est regnum Cael

rum , & inter illos divites, quorum possessio civitas firma est : quia spiritu Dei dives es,& tuo pauper, tales enim diuites cum pauperibus suis diligit Deus , & sacris litteris

celebrat, paginarumque perennium aucto ritate nobilitat. Hoc enim ipsum considerare te volo, eorum divitum , quorum vel crimina , vel supplicia in Scripturis signata sunt, nomina significata non esse , quia sine dubio indigni erant, ut sermone divino nominarentur , quos aut vitae oblitteravit impietas , aut avaritia delevit, ideo praedixerat Dominus in Propheta de ipsis r nec memor ero nominum eorum per labia mea, hcc est per immortalium duo testamenta verborum , quae oris divini labia bene dicuntur , quia & cohaerent sibi, &uno Dei verbo aperiuntur , & per ipsa nos Deus osculatur ab osculo oris sui. Haec ergo

labia pollui noluit nominibus impiorum D a divi-

67쪽

divina iustitia , & idcirco neque illius divitis nomen exstat, cuius vanitas , & avaritia signatur, cui, consumpta iam vita de vitae apparatibus cogitante, dictum est: stulte, hac nocte expostulatur anima tua , quae parasti, cuius erunt Θ Neque huius e tartaro divitis nomen insigne est, quod non casu praetermissum, edito pauperis nomine, intelligimus.

Illius quoque divitis , qui gloriatus in lege

completa conditionem adipiscendae persectionis divitiarum suarum amore aversaruSest , coecitatem legimus , vocabulum non habemus. Erat enim, inquit, multas habens possessiones, & idcirco secuta est illa sententia , quae regnum Caelorum omni diviti pene clauserat, nisi Deus , ut solus bonus , Omnipotentia sua excepisset hoc donum , ut divites pauperum voluntate ditaret. Hi ergo divites invisi Deo , & oblitterati memoria , qui terrenis caduca praeverterint, quique maluerint terrae, quam Deo credcre, escam tineis, praedam furibus congerentes, ut scriptum est , cui thesaurizant ignorantes, quia

68쪽

nolunt intelligere, cui debeant thesauros suos, digni, qui nesciant, quo succesbredimittant, quia nesciunt, quo largitore possideant. Quid enim habes, o homo , quod non acceperis s

& quod accepisti quid gloriaris , quasi non

acceperis, & de suis Deo donis superbis ξTalium, mi prater, divitum nomina in Evangelio non stribuntur , quia nec in libro vitae habentur. Denique ut scias, non divitias, sed homines pro earum usibus esse culpabiles , vel acceptos Deo , lege, Sanctos Patres Abraham , & Iob Deo de opibus suis amicos factos; nam in Evangelio, quo ille ta tareus contemptor Larari dives praetermissus est, illum ab Arimathea Ioseph divitem nominari videmus , beatus enim est, qui specialiter intellexit super egenum , & pau perem pio Christi corporis obsequio muneratus , nec iudicem pro iniuria Dominici corporis interpellare vetitus , & pio sumptu pretiosi velaminis , & sepulcri novi dives in Domini sepultura . His te pagina sancta nominibus adscribet, & in talium divitum

69쪽

sorte numeraberis, quorum Opes aequabant

animo ; non enim sibi habentes habebant, sed nemo quidquam dicebat suum , & humani nihil a se alienum putabant, ut illa quondam princeps fidei multitudo , cui

unum cor , & una anima , & omnia communia erant . Et vide rationem; facile iudicabis parricidiali crimine contemni pauperes nostro arbitrio , quos nullo videmus a nobis Dei opere discretos. Quomodo enimcxcludimus a nostris modicis habitationibus , quos Deus una nobiscum istius mundi conclusit domo ξ Quomodo dedignamur te renae possessionis usti facere participes, quos& inviti divinae originis unitate consorteS habemus Hoc tenens Abraham amicus Deo factus, hoc observans Loth evasit a Sodomis , hoc sectatus Iob de Diabolo triumpha - .vit. Aperiamus & nos domicilia nostra fratribus, vel timentes periculum supradictorum exemplo Patrum , ne forte quasi hominem excludentes , & Angelum repellamus , vel sperantes mereri & Angelos hospi- ι

70쪽

tes, dum omnis advenae transitum prompta humanitate suscipimus. Pater enim Abraham,

dum peregrinos suscipit , excepit Dominum cum Angelis Christum , & in hospitali ta- . bernaculo illum, quem in Evangelio coram in semetipso salvato exhibet, & idem vidit . Sodomitas hospitum damnavit iniuria , &Loth eo potissimum liberari meruit affectu, quo hospites praetulit filiabus. Non ille impius , sed perfecte pius , non enim filias viles

habebat, qui inde mercedem meruit, quod pietati domesticae praetulerit iustitiam caritatis , hoc est timorem Dei, cuius ubique praecepto , & spiritui recipiendis hospitibus serviebat, ac perinde iam tunc persectum fidei mens illa complevit , quo dicitur n bis : cinnis, qui reliquerit fratres , & sorores , aut matrem , aut filios, vel filias propter nomen meum , centuplum accipiet , & vitam aeternam possidebit. Huius mentis persectio, vel i stius persectionis mens iam ab origine saeculi iustum Loth ab illo pentapolitano incendio liberavit, meruitque

SEARCH

MENU NAVIGATION