De igne dissertationes physicae auctore Paulo Casato Placentino Societatis Iesu. In quibus plura ad ignis naturam spectantia physice explicantur; et physicam philosophandi methodum cum Aristotele consentire ostenditur

발행: 1686년

분량: 417페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

COSMO SECUNDO

PAVLVS CASATVS

Societatis Iesu Felicitatem. Vb isto sub Gelo, Magne Dux

Serenissime, Μediceisque auspiciis Naturalem Philosephiam nostro hoc saeculo reuixisse, ac demum, apud Italos saltem, Physich loqui didicisse, omnibus compertum est. Nescio autem quo fato non pauci Peripateticae sectae addicti , ne ab Aristotele de2iicere videantur , a Phystica philosophandi methodo ita abhorrent, ut affines sensuum iudicio ratio. nes consectanti vix Philosophi nomen, si Superis Placet, reliquum faciant. Μihi cert. Aristotelisi genium , abstractas ratiocinationes , ubi rem gen ratim speculatur; Physicis argumentis, ubi ad sing. Iaria descendit, mirε temperantis semper placuit , cui vocabula nunquam fecere satis. Propterea , cum' et Ignis

3쪽

Ignis naturam ex quae sub sensum cadunt, examinandam stiscepissem , nihilque ab Aristotelis mente alienum deprehendissem , adeo ut & Ari

stotelicis p riter , & Physiice philosophari liceat ,

operae pretium me facturum arbitratus sum, si paucula quaedam , quae per otium aliquando de Igne commentari licuit. publici iuris fieri paterer , non ut facerta philosophantibus praeseram , sed quibus ab Aristotele, quassi mera vocabula obtruderet, calumniam auerterem. Meam tamen hanc de Igne , quem Calor & Lux commendant, frigidam, multaque institiae fuligine aspersam commentationem , in obsequentissimi animi significatiohem, Tibi si1-stere, Serenissime Princeps, prorsus non auderem, nisi me prouocaret Tua illa summa benignitas, qua me, licόt immerentem , complecti vo luisti , quoties Tuos ad pedes venerastandum accidere permissisti. Patere igitur, pro Tua singulari humanitate, hanc obscuri auctoris de Igne diuerentis lucubratiunculam Tuo ex Nomine Lucem mutuari; neque se Tuis oculis indignam arbitrabitur , quam

renissimo Tuo digneris patrocinio.

4쪽

r Ad Lectorem.

PAuci simis te volo, Amice Lector. Cur Dissertationes scri

pseriar'Collocutiones, quaeris Τ Multa paucis complecti volui, atque apparatus, tape superfluos, ad propositam quaest sonem negligere. Sed potissimum quia initis vohil definite pronunciare. Sua libi maneat culque lententia ;neminem peto; non in partes disce B ; neminem mihi asseclam de posco. Animi caula scribenti placuit familiarjs Collocutionis libertate vii , atque, rei estis leuerioris scriptionis compedibus, per aperio, Pitysicarum quaestionum ad Ignem spectantium campos Philos trando vagari. lAt plura de Igne disputare potuisses; videlicet An igneae sint viventium animae, humanam si demas, quae materiae expers est: Anflammula in corde vigeat ; An inter ignes vitam ducere valeant animantes ; An ignea sint cum Sole & ccetera sydera, praesertim fixa :potuisses perpetuos e montibus erumpentes Vulcanos, sulminum,

coeterorumque ignitorum Meteororum naturam, ac vires considerare, ut plenius uberiusque Ignis natura innotesceret. Potuissem utique,&voluissem; ideoque non pauca in Aduersariis congesseram. Sed alieni iuris homini non licuit, quas alj js muneribus debebat, lucubrationibus horas impendere, neque plures, quam subci sitias . Otium vero, ct annos,& valetudinem, hac devexa aetate, adhuc spe rare si velim, prorsus imprudens fuero. Quare paucula haec in nomnullorum fortasse utilitatem prodire patior. Plura addere, si quando tempus tulerit, nil vetat: utinam nihil inepte dictum, quod demere expediat.

Cur autem tres egregios Viros dissertatores inducere ausus sue rim, njl est , quod dicam : volui scilicet amicissimorum capitum nomina in grati animi significationem, quoad per me licet, Perennitati consecrare , atque exsplendidis nominibus lucem aliquam mutuare. Nec te pluribus moror. Vale. ADMONIT IUNCULA.ΡRodiere nuperrime Lugduni, quos scripseram, Mechanicorum Libri Octo ,

in quibus ex uno eodemque principio Vectis, coeterariimque Facultatum vires Physice explicare, ac Geometricὰ demonstrare conatus sum,omnium Machinarum fundamenta statuens. Cuius autem oscitantiae tribuendum si, ne

scio, quod perperam in ipsa libri facie atque inscriptione 1blius Vinis facta sit

mentio, omnino contra totius illius scriptionis scopum, adeb ut verbis illis neque legitimus sensus constet. Absens non potui tempori adesse, ut tam foede lapsum Typothetam subleuarem: ideo te monitum nunc volo, Lector benevole, ne mihi tribuas titulum scriptioni minime cohaerentem .

5쪽

INDEX

DISSERTATIONUM

DISSERTATIO PRIMA.

De Ignis nobilitare.

DISSERTATIO IL

DISSERTATIO III.

De Ignis Aest. DISSERTATIO IV. An musione noua substantia

DISSERTATIO R

DISSERTATIO UL

De his , qua Artute calida di

cuntur

DISSERTATIO VIL

β modo Ignis accendatur.

DISSERTATIO VIII

DISSERTATIO IX.

De Ignis extis Itone

DISSERTATIO X.

De cineribus.

DISSERTATIO XI. De aquis fortibus. DISSERTATIO XI L.

De Lee Ignis

DISSERTATIO XIII.

De coluribus per Ignem mutatis..

6쪽

CAROLUS DE NOVELLE

Praepositussieneralis Societatis Iesu.

CVm librum , cui titulus , De Igne Dissertationes p

sicae , auctore Piaulo Cassato nostra Societatis Saceria dote aliquot, eiusdem Societatis Theologi recognouerint

in Lucem edi posse probauerint, facultatem facimus , mirupis mandetur , si ijs ad quos spectat , ita iideisur . In auorum fidem has Litteras manu v tra subscriptas,dissigillo nostro munitas dedimus. Roma I8.Octobris 1684.

Carolus de Noyelle.

7쪽

NOI REFORMATORI

Dello Studio is Pado . . i

HAuendouedulo per de delΡadre Inqui renet Libro intitolato, DE IGNE, DIS SERTATIONES PHYSICAE, Authore

P. Paulo Casato Placentino Societatis Iesu, non v'esier cosa alcuna contra la Santa Fede Cattblica, e parimente per attestato dei Segretario nostri,' niente contra Prencipi, e buoni constumi, con-

Gio: Battista Nicolossi Secreti

8쪽

DIssERVATIONES PHYSICAE

R PAULO CASA TO

Placentino societatis I E s V .

Rat aestas summa,tempestas liccaisu que prohibitis de caelo pluuiis exinanitae sto, rant Veneti)scisternae sere omnes,quas inpla teis , & compitis tenuiorum hominum necessitatibus publica parauit munificentia . Cum igitur apud nos quatuor essent huiusmodi aquarum conceptacula, duo quidem nostris v - 1ibus reserilaui,reliqua viciniae permisi. Quare tantae multitudinis factus est concursus ab ipso diei exordio usque ad vesperam, ut diebus non adeo multis exhausta fuerit ingens cisterna aliquot annos sere intacta , quam primum ndstrae minius atrium satis amplum complectitur . Singulis autem hebdomadis , bis saltem, pro tua eximia humanitate, me conuenire, ut familiaris collocutionis suauitate commune bonarum artium studium mutuo fouerent omnes enim,ut ait Cicero,ducimur,& trahimur ad cognititionis & scientiae cupiditatem soliti crant tres Illustiissimi Viri, quos & ingenitae nobilitatis splendor egregius,& quaesitae eruditionis lux non vulgaris commendat , Marcus Antonius Maurocentis, Hieronymus Gradonicus,Gaspar Dandulus Iunior. Quibus concurrentium hominum frequentiam vix credibilcm admirantibus, Saepe iacent, inquit Dandulus , pretia praediorum, simaximeobpublicam necessitatem oneribus Nemantur,adeo Vincrumnquam, ijs carere lucro ducatur: at aquae iactura nulla merccde Videtur posse

se compensani luisenimaqua se prohiberi es quolibet auri ponde

9쪽

di Dissertatio Prima .

re oblato,toleranter patiatur Z Vtique Pindarus in Olympi js ode 3.

sub fin.aquae primas concessit, eamque prestantissimam dicens cum auro inter possessiones maxime venerabili comparauit

perinde reuasi aqua elementorum obtineret principatum,quem auro metalla reliqua detulerunt. Nos certe nunc aduechim ex Medo, eo aquam in domesticas cisternas infundendam aureo nummo ninstrate in singulas cymbas aquae plenas erogato, mercari cogimur.

Subridens, di festiua comitate condiens grauitatem Gradonicus ait:Equidem a litibus abhorrens, & amicitias expetens, colensque, pro Aqua stare deberem; quandoquidem Empedocles Plutarcho teste lib.de Primo Frigido I litemperniciosam; Aquam vero

Amicitiam vehementem appellauis . Cum vero quae nostram hanc urbem circumuallant aquae, tantum inuehant diuitiarum, quantum vix ex reconditis auri argentique venis effoderetur , illas, quamuis sale resertas, non solum cum auro conserendas , ut vult

Pindarus,sed plane aureas facile quis dixerit: Attamen nescio quo impulsu mihi videor ad Ignem Aqua: p ponendum procliuior ;Nam & luminis suauitas allicit, & caloris vis confidentiam fouet; quin Promethei monitum timeam, quo Satyrum ignem primo sibi visum amplecti volentem, & osculari, absterruit, Barbam, caper ,tuam deflebis protinus Tansentem adurit ignis. ut est apud Plutarchum lib.de cap. ex nost. viilit. Ego sane , si pugnandum esset,pro focis potius, quam pro puteis, decertarem, ut ignem in altissimo dipnitatis gradu supia caetera elementa colloca rem eque deesset Philosophi suctragium aduersus Poetam; Pinduro enim opponerem eumdem Plutarchum , qui Igni primas dare non dubitauit in eo libro,cui titulum secit, Aqua-net an ignis tutilis ι . Quod si quis fortassi Lemnios Vulcanum ut praecipuuminum colentes teste Laetantio lib. I.Diu. Instit. cap. Is.,& Solino cap. aa . derideat;arguendus certe non videtur Cicero, a quo Vulcanum inter Maiorum Gentium Deos cum Apolline, Ioue, Neptuno, Marten Mercurio recenseri memini ; cum eae sint,quae ab Igne pro ueniunt utilitates, ut hic inter prima mundanorum corporum elementa nulli de nobilitate concedat . . .

Tum vero Dandulas . Satis scio persas multo cultu lanem si

10쪽

De ignis nobilitate . 3

crum , quasi Numen in locis,quae Procopius πυρία vocat, venerari solitos: Perseus siquidem, ut Chronicon Alexandrinum habet, aliquando sulmine attonitus ignem accendit, diligenterque seruatum in Persidem cum Ignis religione intulit: quam etiam tum vigere apud regionis illius incolas testatus est S. Io.Chrysost. hom. .ad pop. Immo& Turcas Persarum successores nolira Ignem colere author est Simocatta lib.7. cap. 8. Et sane iuuat hic Ethnicorum hominum insaniam secum pugnantem animaduertere: Nam, si quidem adhibenda est Aristoteli fides scribenti lib.de admir.audit.nu. 3 3. in Psi tacinae gentis ac Persidis confinio, ignis sincera flammm ardet; qua de ea a Persarum Rex adbuno culinas molitus es. Proh quale,quantumque munus,quo iungeretur,Deo suo detulerunt i Quem tamen in culinae sordes coniecerant ,ut praecipuum Deum tam religiose colebant , ut cremare corpora ducerent nefas, ne se cadaueris contagione Deorum maximus contaminaret,ut resere Alex. ab Alex. lib. 6.genial.dier. cap. 2 6. Contra vero animorum squalorem deterge

dum igni obijciebant Chalaei; quorum animos tam alte imbuerat impia superstitio,vt filios consecraturi per ignem traducerent, qua si eos suo numini traderent expiandos . Cuius sceleris arguitur Achra lib. .Reg cap. I6.3 qui filium suum consecrauit transferens per igne ecundism idola Gentium e contra quam praeceptum suciat Deuter. IS. Io. Nec inueniatur in te, qui luset filium suum aut μ' liam ucens per ignem. Qaam pariter superstitione m apud Romanos Pastores flammam transilientes, ad morbos a pecore pellendos ,

uiguisse in Palilijs docet Ouidius lib. . Fastorum.

Moxque per ardentes stipulae crepitantis aceruoS Traiicias celeri strenua membra pede . cuius moris causam reddens canit,

Omnia pumat edax ignis, vitiumque me ili

Excoquit; idcirco cum Duce purgat oues. Verlim nihil aeque reformidat ignis atque aquam: adeo ut non tam

tragice, quam vere dixerit aesciaylus, Compesce aquam ignissu μι- cium: quis enim ignoret ignem aqua extingui 3 4id Numini huic tam splendide mendaci contigerit, lepidum est, pwt apud Rurinum lib. 2.hist.cap. 26.legimus. Ignem Deum suum circumserebant Chaldgi , ut cum caeterarum Prouinciarum Dijs ea conditione con nigeret,ut,qui vicisset,ab omnibus haberetur Deus. Iamque trium-

SEARCH

MENU NAVIGATION