De igne dissertationes physicae auctore Paulo Casato Placentino Societatis Iesu. In quibus plura ad ignis naturam spectantia physice explicantur; et physicam philosophandi methodum cum Aristotele consentire ostenditur

발행: 1686년

분량: 417페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

pariter destillatum .hinia nimirum dum ad maturitatem adduci tur uua, alij atque alijtiles subministrantur a radice, quos nomdum suppeditauit, quando illa adhuc acerba est; propterea omphacium mitius est aceto, neque tantum quia pauciores , verum ctiam quia minus acres sales complectitur. Porro acetum destillatum licet magis penetret, est tamen minus acre, quia Sal fixus aceti non ascendit, sed in capite mortuo remanet.

Mauri Dispar acidorum facultas dissimilem salium naturam ostendit: id quod multo magis in coeteris acidis affirmandum est ,

inter quae nulla videtur intercedere cognatio, quemadmodum ii ter omphacium& acetum. Hinc solers quidam Medicus , ut obseruaret , quam varie sales sanguinem immutarenti, ex secta Canis arteria cruorem pluribus vasculis excepit , & primo quidem affudit acetum destillatum, alteri Spiritum vini , toti oleum Salis Tartari, quarto Spiritum Salis Ammoniaci, quinto Iutionem Aluminis. Grassi Medicorum non ignobilium sententia est sanguinem niamis fluxilem & tenuem acidis ad debitam crasim adduci, & modice cogi, sed & pariter acidis resolui sanguinem crassum atque

concretum , cuius partes omnes cohaerent, & in grumos coalescunt. Sic & apud Virgilium lib. a. Georg. Iupiter humidus Austris densat , erant quae rara modo , O quae det io , relaxat . Qui quid vero sit de calidis & humidis halitibus Austri, quibus constat, &quos secum defert, qui corpora quaevis sui untes sese menti vim, & vicem obtinent; in acidis vis illa densandi sanguinem salibus tribuenda videtur quemadmodum enim si panis tritus sit iuri ruditer commistus, eo quod adhuc breuem ignis c lorem passus est, non nisi longiore coctione demum pestis in modum spissatur, quia immissi ignesculi panis particulas multo minutius concidunt, illasque diutius agitatas exquisitius iuri permiscent; ita pariter particulae sanguinem constituentes si liquoriaqueo non fuerint, pro debita sanguinis temperatio implicatae& permistae, quia crassius laesint , ab accedentibus salibus, qui incongruo acido insunt . comminuuntur magis, &diuiduntur ita, 't caloris vitalisctipsorum salium vi agitatae omnes in probatum sanguinem temperentur, cuius scilicet fibrae medioci em tenuitatis di crassitiei habitum obtineant. Hinc facultas eadem salium, qui

ab acidis submuaistrantur , sothit ac relaxat concretas sata is

332쪽

11R Dissertatio Vndecima

partes adeo, Vt per venarum atque arteriarum ductus fluere in Ganare queant. Rio videlicet motu sales volatiles incurrunt in cori stipatas aut coalescentes particulas, easque comminutas. a coeteris set ingendo, sanguinem attenuant. Dand. Propterea in Cardiacis assectionibus, quae ex sanguinis coagulatione oriuntur si enim liquore aliquo, aut vapore , se suis notabiliter concrescat in grumum, Lipothymias & syncopes efficit, cum a corde discuti nequeat, sin autem leuius densetur , palpitationem & tremorem insert, irritato corde ad perturbatum motum, ut illum expellat prosunt Coralia , oculi Cancrorum , Margaritae, Lapis Bezoar, succus citri, quorum sales volatiles impediunt, ne sanguis concrescat Quinimmo & acetum extrins cus illitum valde iuuat cor huiusmodi aegritudinibus laborans ; s Ies enim aceti volatiles in venas penetrant, atque natiua agilitate sanguinem permeantes atque incitantes, a quo deferuntur ad cor ,

dissoluunt grumos. Acetum autem ad nares admotnm eatenus in

lipothymijs Prodesse existimo , quatenus eius sales volatiles ad cerebrum ascendentes fugientibus spiritibus manum inijciunt , eosque quodammodo figunt; spiritus vero huiusmodi salibus

permisti , atque per neruos ad cor delati attenuant atque comminuunt crauiores particulas , quae legitimum cordis motum lim pediebant .

Grad. Plurima sane satis probabiliter explicantur , α quo imnotuit sanguinis motusinorbem rediens ex corde per arterias, ex his per venas iterum in cor delatus, hinc fit, ut cor afficiat ab his, quae sanguini permiscentur; ideoque aceti, aut alterius liquoris sales volatiles se per cutim in arterias aut in venas inmnuantes sanguini permiscentur, eodemque impetu, quo sanguis in dextrum cordis ventriculum propellitur , ipsi quoque eo des runtur. Sic suspicornon raro contingere , pleuritide laborantes idcirco extingui, quia inflammationis membranae costas succi gentis materia per venam Azygon in Cauam, & per hanc in devirum Cordis ventriculum delata aut nimia copia cor opprimit , aut deleteria qualitate Spiritus profligando illos siue extinguens, siue abigens, eiusdem cordis motum impediti quod si illa sensimita tenues atque serosas particulas resoluatur, demum per Emulgentes , & renes excernitur: sin autem materia purulenta sit, ubi a dextro cordis ventriculo in pulmones expressa fuerit, ab his per

333쪽

,sperain arteriam screatuetjcatur. Neque enim, nisi aegre , cum

vulgo opinari possum semper abscessum disrumpi , atque pure illo pulmones, quasi spongiam, imbui; quippe in depressam dia-phrasmatis partem purulentus liquor deflueret, neque puta nes subire posset; quamuis membranam pulmones cingentemporis multis insignit in admittamus cum Harueio de Generat. Animati exercit. 3. pag. 3. Si igitur per venam arygon demum ad renes materia illa vi appositi medicamenti attenuata defertur , quidni itidem, si purulenta fuerit , sed congrue extenuata , per eandem: Mygon & Cauam ad pulmones deferri possit λMaur. Ne sanguinis circulatio nos a proposito abducat , cauendum est. Hoc unum addo, quandoquidem de ea incidit mentio : Illam quidem primum innotuisse probabile est ex venarum valvulis, quae ab extremis corpolis partibus, & ex minusculis venis in maiores venienti sanguini patent, at non item reditum pem mittunt: ideo etiam compressa vinculo vena turgescit in inseriore parte, non vero qua parte spectat praecordia. Verum & in Diuinis steris vestigium aliquod huiusmodi circuitus deprehenditur apud Ecclesiastes cap. ia; ubi senectae incommodis symbolice aevelut aenigmatice explicatis, mortem ipsam describit: post ocu lorum hebetudinem, aurium surditatem, dentium ad paucos rodactorum otium , addit florebis a Ualus, propter canitiem capitis; impinguabitur locusta , hoc est, iuxta chaldaicam expositionem, inflabuntur crura, quae in locustis sua subtilitate sunt maxime conspicua; dissipabitur capparis, quia in senectute libido

extinguitur: antequam rumpatur funiculus argenteus, spiritibus animalibus per neruos, qui albi sunt & teretes, fluere desinentibus, ct recurrat vitta aurea contrahente se dc flaccescente cerebri membrana, quae , propter multiplices venarum atque artoriarum plexus , aurea dicitur nain & adagium άνδρος γερον7ος άςαφῖς τε λ ινίον, viri senis inlut uuapassa erantum , admonet sinualidum esse & flaccidum senile corpus exhausto succo) er conteratur bdria super fontem , vase sanguineo, hoc est vena Ca-ua , sanguinem exiiecore, quasi ex fonte , non amplius hauriente, er eo flava si per cisternam, abrupta sanguinis

mulatione in corde, qψod cistema dicitur, quia sicut aqua in ci- hemam aliunde derivatur, in ea purgatur, ita sanguinem cor

334쪽

etro Dissertatio ridet a.

recipit ex vena Caua, & puriorem exprimit per Ugnam aritiam; ct reuertatur puluis in terram suam ; ex ovibus postremis verbis sermonem esse de morte periphasi hac delaipia, manii astum est. Sed iam ad propositum, a quo aliquantulum declinare visi sumus, leuertamur. Illud certe, quod breui huic declinationi a proposito causam dedit, videlicet alium aliquorum vola lilium cum non omnes indiscriminatim utiles esse censeantur) eLficacitas in cardiacis assectionibus sanguinem concrescentem resoluendo, suadet non eandem esse quibuscunque salibus naturam, ut saepius inculcaui: si etenim st cie non differrent sales diuersorum corporum, quemadmodum aliqui autumant timentes, ne nimi multa principia statuant; ad auertendam hanc principiorum , aqua abhorrent multitudinem, etiam spiritus omnes unica species

complecteretur. Quod si Spiritus est notio ad plures differentias pertinens nisi Spiritus Vini, nitri, Salis communis, Vitrioli, &similium, eiusdem plane speciei existimemus nil vetat Salem statuere genus, quod plures partes subiectas habeat. At, inquiunt,

vinum, lac, mulsum, herbarum succi, pultes, alijque liquores, cum vario sapore, quandiu particulae ri te compactae manent, gustum moueant, si eorum sales sui iuris fiant, di supra alias partiaculas componentes euehantur, spiritibus & sulphureis particulis siue depressis, siue maXima eX parte abeuntibus vel quia diu semitantur, vel quia concutiuntur, Vel quia immodico adris seruore agitantur) omnium sapor in acorem vertitur: immo & solidiora corpora, quae sale abundant, cuiusmodi sunt ligna ponderosa,&pleraque sessilia, si satis valido igne Urgeantur, stagma acidum extillant: communis igitur est salibus omnibus indoles , quippe

qui statim ac suae potestyi is fiunt , natiuum acorem exerunt. V riim licet omnibus acor conueniat, ne ari cerae non potest diab leni esse acorem , quem vinum a Icens contrahit', ab a re lactis: praeterquamquod , etiamsi in acido sapore conuenirent, satis esset ad naturam diuersam asserendam, si in aliis proprietatibus non consentiant: sic entam neque omnia dulcia ad eandem speciem reseruntur.

nd. Audiui & ego aliquos contentiose propugnantes unicam esse Salium naturam: sed, lateor, non poteram illis acquiescere.

id enim Sales alii Fixi, qui non nisi vehementissimo calorem liquorem acrem soluuntur, alij Volatiles, quos mediocris calor is

335쪽

stri

i m Aquis Fortibus. 32 Icorpore separat 3 An, quia avolantes Spiritus hos secum rapiunt At in eodem corpore misto etiam illis salibus cohaerebant spiritus, illos tamen secum auferre nequiuerunt. Alii igitur prae alijs faci- sitis moueri suapte natura possint. Si varias chrystallorum figuras, inquas soluti siles conformantur, obi ias, illico opponunt non omnino Diplicia elementa esse, neque sales huiusmodi prolsus esse destitutos spiritibus , quibus tribui possit pro vario eorum excursu varia conformatio ; ideo sal marinus, nisi aqua in multum vaporem resoluatur, aeme in cubos etarmatur, cum vix Spirituum aliquid habere videatur ; alumen vero solutum paulo plures spiritus continens concrescit in chrystallos octoedras; sed sal nitri abundans spiritibus sese in gyrum contorquentibus assurgit in chrystallos conicas. Verum, non vocato in controuersiam hoc Spirituum motu, ubinam demum simplices sales ab omnibus spiritibus&sulphure seiunctos inueniemus, ut omnino similem e rum inuicem comparatorum naturam pronunciemus Z Siqui sales sulphure atque spiritibus careant, certe sunt sales fixi, seu Alk,li, ex herbarum combustarum cineribus parati; his vero quam dispar est agendi essicacitas, quae neque spiritibus, neque sulphuri adscribatur Z ignis siquidem adurentis vehementia, vix superest in cineribus illis ex herbarum combustarum tenui substantia relictis aliquod leue sulphuris atque Spirituum vestigium, quibus probabiliter tribui possit tanta in agendo dissimilitudo. Maur. Id vero potissimhm euincere videntur Aquae Fortes,quidipe quae non eadem corrodendi & dissoluendi facultate pr ditae sunt harum autem ericacitatem a salibus oriri nemo negat:aqua scilicet separationis, qua argentum soluitur intacto manente auro, quod illi iungitur , nequit aurum ipsum soluere; quod propterea exigit Aquam Regiam, ut vocant, quae soluto auro intactum resim quit argentum.

Grad. Non eadem est omnibus artificibus huiusmodi aquaeso tis argentum soluentis compositio. Aliqui iubent Vitrioli Roma- . ni libram unam, Salis Ammoniaci libras quinque, Salis Nitri umcias quatuor, Cinnal us uncias tres teri, misceri, & sec dum Artem destillari. Alijs apud Aldrouandum de mineralibus lib. I. pag. I satis esse videtur, si librae Atramenti Sut j , libra Salis addatur cum tribus aquς fontanae partibus; aut si I brae quatuor Atramenti Sutorij, dc duae Hatinita librae, cum selibra Numi

336쪽

Dissertatio Iridecima

nis,& aquq Antanae sesquilibra misceantur. Fallopius Salis peti,

uncias octo,Vitrioli uncias quatuor, Sulphuris unciam unam terit, atque destillat, manantem aquam ad usum seruat, in qua inisctum argentum auro mistum resoluitur in aquam subsidente auro, quod deinde separatur ab aqua argento grauida. Cardanus prae

seribit accipiendam Halinitri partem unam, liquidi Alumini quia

Rochae vocant, partes tres, arenae mediam: haec siccata diligem ter, & purgata, igni destillanda committantur in vitreis vasis , Colligenda est, quae prius effluit aqua, cum demum crocea vide tur: tum auctis ignibus alia succedit, quae plerunque priore eracipitur. Aquar extractae partem modicam accipe, cui argenti purusini obolum, hoc est grana duodecim immitte, atque vasculum calidis cineribus impositum usque dimitte , dum dissolutum se rit argentum. In imo vasculo instar tenuis calcis subsident s ulla, quibus sublatis, reliqua purior aqua affundatur toti aquae , ex qua modica hec pars detracta fuerat, quae similes tenues 'cul in fundum vasis abi Riet: quibus pariter sublatis , purissimam

aquam habebis ad argentum , ac coetera metalla , praeter aurum, dissoluenda efficacem. Beguinus lib. a. cap. 3. Uc.Chym. Communem Aquam Fortem eliciendam docet ex Vitrios exsiccati ibbris duabus, & Salis petrae repurgati libra una: simul terantur,dc misceantur, latque in Retorta optimo luto munita, igne per gradus adminis fato , destillentur, apposito amplo Recipiente , in quo ubi Spiritus albi & nebulosi dissipantur, finis adest. Tum sensim restigestere permittatur; & ad purgandam aquam ex Rec piente exemptam, accipiatur eius quarta pars, vel saltem uncia una atque altera, cui inijciatur puri argenti drachma Vna , desuper prunis in cucurbita alta soluatur; Mutio reliquis tribi spa tibus affindatur, & instar Iactis tota aqua albescet: ubi restia it, quod purum est, in vitro probe munito seruetur. Maur. Omnes tamen, quos recensuisti, praeter danum ,

Vitriolum adhibent, cui videtur insidere vis quaedam praecipua dissoluendi; eius quippe sal facillime adhaeret metallis, illorumquesties apprehendens dum agitatur, compagemissis luit ι ipsi for te plumbum excipias ; glebas enim illas ,ex quibus Vitri qm, hic in laesia, eruere moris is, aqua soluunt, rumin rdibus4 pHtim in vati plumbeis coquunt;nam succi illi in conς escentis

acrimonia non corrodit plumbeam materiam: Esto minis

337쪽

De Aquis Fortibus. 323.

mis huius Venetae urbis fundamentis, quorum quadrata 'am ii in serrear virgae plumbo serruminatae connectebant, depr* dae turpiumbum longo annorum spatio maceratum vi marini salis abiisse in Argentum vivum: quemadmodum & Fallopius ex lami- nis plumbeis sale communi interiecto in vase vitreo sub terra con- ditis, post nouem dies argentum vivum colligi posse θmat. Cer te Aldrouandus lib. 3. cap. 6. testatur se dono accepisse Chalcan thum Hunsvicum, cui in aquadissoluto si iniiceretur serrum emi sim abibat in rubiginem, ex qua deinde cuprum eliciebatur. Cro- cus Martis abraditur ex superficie serri, postquam abierit in vapo- rem Aqua Fortis destillata ex Vitrioli calce, . & aequali Sale com- muni, cum tribus argillae partibus. Et ad soluendumserrum, ex.

quadrante Vitrioli albi, septunce Vitrioli Hungarici, triente salis, &semuncia Alaminis paratur aqua fortis. Quam lacile vero Chal- ' canthi aut Aluminis particulae silinae adhaereant ferro, hinc appa- ret, quod serrum aquis Chalcantho aut Alumine .imbutis im- mersum aeris colorem induit: immo ex Atlante Sinico pag. Ia 7. in XI Prouincia Fotienis monte Κin, hoc est aureo, quia ibi sunt aurifodinae, Diaparuasuntsugna, quisiussi crudum ferrum merga tur utatur in cuprum et idcirco procliue est opinari stagna illa abundare Chalcantho, siue hoc subieeta terra serat, & aqua ditabuat, siue ex terrae venis profluens humor in ipsis montis visceribus vitriolicos spiritus & lales assumpserit. . Dand. Quoniam cupri&Atlantis Sinici mentio incidit , nonvbdetur hic illud dissimulandum, quod mihi memoria suggerit --quenti experimento Authoris comprobatum, nec a nostia disputatione alimum .esIn X Prouincia Cheriang pag. II 3. Nascitur pre totam hanc regionem Κiahing) in sagnantibus aquis fructus

Aura rotundus, 'ei Sinae vocant , cuius magnitudo αδaneam

nucem haud multum excedit: pellis subtili6sima pulli eoAris nu-

risum Hii, cuius intus eandidissima earoesi plena succi , gratique saporis , durior est quam pomorum vulgarium, ac parumper arida . Si mul cum hoc fruisu cupream monetam oriori immise- , ris dentibus eadem facilitate, qua fructum , comminues, ac in pulpam comesibium rediges, mira Naturae vi, mihique alias ipse e erimento fae comperia. Succus. igitur ille subacidus in cupri porcisse inseruans eius duritiem emollit, ut dentibus mandi, &eactenuari possit: id quod valde Uine est di lution quando per

338쪽

3et4 Dissertatis ridecima

Aquam sortem di lutum cuprum affasione aquar tepidae cum particula ferri vel argenti praecipitatur ad fundum vasis; messitudo siquidem , ac teneritas , aliquarum saltem partium disiunctionem in1cat, qua fit, ut corpus ipsum facile flecti queat: neque alia

ter videtur contingere, quando artifices, ut metalla ad mollitiem adducant , inspergunt argentum sublimatum , boracem,& Euphorbium in puluerem contritum a hec enim sua acria monia penetrant , & partes aliquas disiungunt ; quamuis non omnes particulas minute concidant , quemadmodum Aqua

Fortis.

Maur. In di lutione tamen, quae fit ab Aqua sortii, ita via dentur iniecti metalli particulae a se inuicem seiungi, ut ipsinsaque particulis aliqua ratione uniantur: quemadmodum enim , ubi salis communis uncia , in aquae communis unci;s tribus & db

midia , soluta fuerit, si plus salis in eandem aquam inijciatur , non soluitur, sed fundum petit: ita pariter si in unica aquae sortis uncia dissoluatur uncia Mercuris, quicquid praeterea addideris Me curii , non soluitur: id qnod etiam coeteris metallis contingit :quandoquidem non ita se habet, ut aqua turbida & limo inquin ta , cui alios atque alios terreni pulueris pugillos adiicere potes &immiscere, quae si quiescat, demum deposito limo spolite sua pe spicua euadit, quia aquear particulae terrenos puluisculos, saltem crassores, non apprehendunt; esto illis aliquid non conspicuum adhaeserit, quod non nisi diuturnitate temporis subsideat, cum inta fit des catior . At sales, quibus reserta est aqua sortis , sibivniunt sales metalli iniecti, aliquando quidem ita, ut corrumpant metalli illius temperationem , aliquando vero manente ipsa me talli natura: nam sepius scparantur metalla, vehiti aurum & a gentum , ut singula seorsim habeantur; habenturautem, quando praecipitantur, & ab aqua sorti separantur, potissimi inieeto guttatim oleo Tartari per deliquium parato 'guttatim, inquam, nam si nimis liberaliter infundatur, tanta excitatur aquae ebullitio, ut vasis labra excedens effundatur aqua; & pereat solutum in illam talium, quod esset per praecilitationem colligenesint. Grad. Qiunam vero facultate id p stat Oleum Tartari Z hoc

nihil est aliud, quam Sal Tartari in loco frigido deliumido diit lutus in liquorem. An Sal i ste liquidus infusus in aquam sorten metallo inuidam ita adhaeret metalli Particulis, ut iste, hoc addi

339쪽

De Aquis Fortibus . 32s

taseento Euiores sectae descendanti An vero Sal Tartari ita a prehendit Sales, quibus Aqua sortis constat, ut hi dimittant me talli paniculas, quae sua grauitate fundum petant ZMauri Sales se vicissim apprehendere, & potissimhm fixos vos tilibus iungi, communis sert opinio. Quodcunque acidum si cum Sale Tartari destilletur per balneum Maris, qui vapor per alembio cum defluit , plane insipidus, & omni sapore priuatus deprehenditur : Ses vero Tartari si denuo ad libram examinetur, pondere a ctus inuenitur; non nisi quia, eXpirante humoreaqueo , reliqui sales volatiles, quibus acidus liquor abundabat, iuncti sunt salibus fixis Tartari. Ex quo quasi pertransennam praetereuntes strictim confirmabimus id , quod alias dicebamus , sales nimirum volatiles dici, non quia leues sint, sed quia vim caloris non serant , & facile separentur: idcirco quando Sales fixi vehementi calore abeunt in liquorem acrem, dicuntur acquirere volatilit tem: sed Sal Tartari per deliquium liquescens adhuc fixi nomen retinet. Praeterea guttae Olei Tartari in Aquam Fortem instillatae tumultum cient, & ebullitionem; qua cessante, nouus subinde excitatur tumultus, si aliae guti instillentur: & demum nulla fit ebullitio, etiamsi oleum Tartari infundatur. Hinc licet arguere,

diuersos sales, cum proximi fiunt, agitari tandiu, dum sibi inuicem cohaereant; ubi vero coaluerint omnes inter se, ex nouo sa- sis additamento nullas turbas excitari, clim non inueniat particulas salinas, quibuscum vniri valeat. His tamen adde Aquam sortem comminem, ubi semel dissoluerit iniectum metallum, factam fuisse essestam, neque valere denuo metallum soluere, nisi affusa recenti materiae, noua destillatione, iterum imbuatur salibus. Igitur Aquae sortis sales, qui metalli particulas apprehenderant, licet cum Tartari Salibus vesantur, non dimittunt metablum ; alioquin maneret aqua suis imbuta salibus. Quid autem a tifices toties metalli calcem simplici aqua abluunt, nisi ut acrimoniam ab adiectis salibus inditam deponat Z Neque dixerit quispiam, idcirco tantum aquam post metalli praecipitationem non valere iterum soluere metallum, quia eius Sales salibus Tartari coniuncti nequeant apprehendere salinas metalli particulas , non autem quia sint exhaustae eius vires. Haec etenim si vera essent ,

iniecti Sales Tartari non iungerentur particulis metalli: id verb Cerauno-Chryso, seu Auro filminante, manifestae salsitatis

340쪽

316 Dissertatio Vndecima

redargui videtur. Iam nostis Aquam Regiam, seu Philosophicam

auri metallorum regis solutivam, admittere Salem Ammoniacum, siue ex mente Harimanes in notis ad Crollium pag. 37. quatuor uncijstum Chalcanthi, tum Nitri, tum Aluminis addatur uncia una Salis Ammoniaci, & omnia commista ex Alembico per ar nam destillentur: siue iuxta pneceptum Beguini lib. 2. cap. I.aequa- les partes Nitri repurgati, & Salis Ammoniaci, utriusque scilicet

uncias duas, permisceas , atque ex cineribus per amplam rio

tam destilles in magnum vas Recipiens. Haec aqua exsoluto auro flavescit, eiusque uncia una Drachmam unam auri purissimi dissoluit. Vt solutum aurum praecipitetur, postquam per noctem in arena facta fuerit digestio , mane infunditur guttatim oleum Tartari per deliquium soluti, vel saltem Tart*ribal in aqua communi solutus: Neque aurum totum abstractum est, quandiu aquae color flauedinem aliquam retinet; sed totum fuisse repercussum indicat aquae color albus . Haec auri calx caute exsiccatae urum fulminans. Vertim si perrexeris infundendo oleum Tartari, postquam alba facta fuit aqua, adeo ut instar atramenti nigrocat , certus quidem eris uniuersum aurum descendisse, sed fulminandi potestate spoliabitur. Vniuntur igitur Tartari sales cum ipso a m , cui adimunt fulmineam facultatem. Quapropter perpensisciminibus rationum momentis, illud mihi stituendum videtur , quod salas quidem facile se vicissim apprehendant, complicatis inuicem eorum particulis; sed non continuo etiam illud consequens est, quod se complectentes dimittant metalli particulas, quas apprehenderant; nisi forte quemadmodum contingit , clina Oleum Tartari non sensim, sed consertim affunditur superiniecti salini liquoris particulae tanta vi alias exagitent, ut a metallo abstrahant, aut affusa simplex aqua ita sibi uniat salinas partic las menstrui soluentis, ut metallicae particulae dimittantur. Itaque mihi vero simillimum videtur, iniecto oleo Tartati per deli quium parato, huius sales fixos uniri salibus Aquae Regiae, & ipsi auro: ex quibus coniunctis fit moles magis compacta in specie grauior ipsa aqua Regia, ac proinde in vasis fundum descendit,prout guttatim instillatum oleum Tartari apprehendit auri particulas . Quod si auro in aqua Regia soluto admisceatur succus limonum, antequam praecipitetur, ex allusione olei Tntati non omnes auri particulae pacipitantur, sed aliquae cum seluente manent , quor

SEARCH

MENU NAVIGATION