장음표시 사용
2쪽
6쪽
dat Ia apperia e his. DE IMPEDIMENTIS CIVILIBUS MATRIMONII DE FORMULiS SUPPLICUM PRECUM AC DE CAETERIS SACRAMENTIA
7쪽
PROPRIETAS LITTERARIA Diuili od by Cooste
8쪽
Totus hic tractatus de Matrimonio agit, quo quidem nullum arctius vinculum aut sanctius inter homines esse potest. Nam ex Apostolo Sacramentum hoc magnum est, quo non solum coniunctio Christi et Ecclesiae significatur, sed coniugibus etiam ex ipsius Christi meritis atque institutione gratia consertur , per quam naturalis amor perficitur, et indissolubilis unio confirmatur. Ita sit honorabile in omnibus coniugium et lorus immaculatus, siliorum educationi prospicitur, et dulcissimi propinquitatis nexus in humana Societate colliguntur. Ex quibus satis intelligitur in hoc Sacramento tractando et exponendo omne studium nostrum ponendum esse. Sunt autem in eo quam plurima et ad fidem, et ad mores, et ad ius Canonicum forumque ecclesiasticum pertinentia. Et ea quidem quae ad fidem et mores pertinent, vix attingemus, haec enim iure suo a Theologis,
et etiam a Scriptoribus Iuris publici Ecclesiastici
9쪽
traduntur et propugnantur. Nos reliquis ad ius Canonicum privatum et ad iudicia forensia pertinentibus operam dabimus, atque agemus: I. de Sponsalibus: II, de Matrimonii ipsius natura; III. de Impedimentis ; IV. denique de proprietatibus et
essectibus Matrimonii. Unam quamque autem disputationem in capita et quaestiones distribuemus, ut eorum nihil praetermittamus, quae in hoc amplissimo argumento graviora sunt, et cognitu utiliora. Triplicem addimus appendicem: in prima est sermo de impedimentis civilibus Matrimonii, in secunda formulae pro dispensationibus obtinendis subnectuntur , in tertia de caeteris Sacramentis agitur.
10쪽
De nomino et natura Sponsalium.
Sponsalia a spondendo seu sponte promittendo nomen habent. et Nam mos fuit veteribus stipulari et spondere sibi uxores futuras, unde sponsi sponsaeque appellatio nata est .s L. 2 et 3 1I. de Sponsal. Itaque sponsalia definiuntur e suturarum nuptiarum promissio 3 can. 3, cauS. 30, quaeSt. 5, sive, ut habet Iurisconsultus lib. 1, st. eod. , amentio et promissio suturarum nuptiarum. y At Sponsalium nomen latiori sensu accipiunt Canon istae, eoque intelligunt etiam Matrimonium ratum, sive consensum in praesens Matrimonium , quam loquendi rationem ex usu Scripturarum prosectam esse non ambigimus . . Recordare consuetudinis Scripturarum, quod sponsi viri, et sponsae Vocentur uxores v inquit HieronΤmus in Matth. cap. 1. Vide IIuberum observ. Iur. l. 2, c. 8. Hinc, Vitandae ambiguitatis gratia, Sponsalia aut de praesenti, aut de suturo esse dicuntur, et ita quidem ut nomen Sponsalium de praesenti ad significandum Matrimonium ratum, nomen autem SponSalium de suturo ad solas dignoscendas suturi Matrimonii promissiones usurpetur. Sponsalia de suturo nuptiis praemitti debent, non quidem ut valeat Matrimonium, sed ut cau-