Septimii Mariae Vecchiotti *tractatus canonicus de matrimonio ex opere cardinalis Ioannis Soglia excerptus et ad usum parochorum et confessariorum accomodatus additis appendicibus de impedimenti civilibus matrimonii de formulis supplicum precum ac de

발행: 1868년

분량: 563페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

CAPUT I.

6tius et ordinatius ineatur, quemadmodum magnitudo rei omnino postulat. Namque Matrimonia sine praeviis sponsalibus, sine prudenti consideratione et iudicio, sed potius casu, vel impetu quodam effraeni contracta non bene solent prospereque succedere, cum et dissicile sit ut bono peragantur exitu, quae malo sunt inchoata principio, , can. PRINCIPATΓS caus. 1, q. 1. Praeterea, eadem Matrimonia carent debita in Sacramentum reverentia , tum quia sponsi in iis vel motibus cupiditatis , vel angustiis temporis, vix et ne vix quidem possunt ad gratiam suscipiendam se disponere , tum quia Sacramentum ipsum periculo nullitatis obiiciunt, cum spatium non suppetat inquirendi, num adsit sorte impedimentum, quo Matrimonium dirimatur. Quamobrem Tridentina Synodus praecepit, ut Matrimonium antequam contrahatur , tribus sestivis diebus publice in Ecclesia denuntietur, quemadmodum infra dicemus.

De forma seu modo eontrahendi Sponsalia.

Sed uberius explicandum est, quomodo Sponsalia contrahantur. Sponsalia, ut dicebamus, nihil aliud sunt, quam futuri Matrimonii promissio. Igitur oportet, ut per verba promitto, spondeo, fl-dem meam obligo, vel alia aequi pollentia, animus promittentium exprimatur. Quamobrem, si dicatur

voto, cupio, eaepeto te in virum, vel in uetorem accipere , Sponsalia non sunt, cum ea verba, aut

huiusmodi alia simplex propositum , desiderium,

12쪽

DE SPONSALIBUS

7 voluntatem ineundi Matrimonium, non Veram promissionem contineant, et velle contraheτe non est contrahere , uti merito tradit Sotus laudatus a Sancheg de Matrim. lib. 1, disputat. 18. Itemque Sponsalia non erunt, si dicatur: liten ne me in virum, vel in uanorem acciperes' aut huiusmodi aliud, quia talibus verbis interrogamus, animumque alterius exploramus, non Matrimonium pollicemur. Verum si interrogationem sequatur responsio per modum stipulationis, veluti si quisseminam roget: vis me in virum habere' et illa respondeat: volo , spondeo , Sponsalia contracta sunt, namque interrogatione illa et responsione mutuam obligationem induci plane conflat ex natura et vi stipulationis; quod ius exhibent Iurisconsulti de verbo obligationis agentes: exstantque passim apud Comicos talium stipulationum exempla. Sic Lrsiteles apud Plautum in Trinum o stipulatur : et Sponden' ergo tuam natam uxorem mihi Τ - Spondeo. x Si postulanti Matrimonium, semina reponat e Contenta sum, consenti O, vel cupio tecum Matrimonium inire 3 verba haec per

se nudi propositi, vel simplicis desiderii declarationem continent, quae ad sponsalia non susticiunt. Fieri tamen potest, ut, attentis circumstantiis, vim promissionis praeseserant. Vide S. c. c. 24 Nov.

1781.

Sponsalia interdum promittuntur per verba exceptiva, aut negativa, uti promitto non aliam dueturum nisi te, vel praeter te, vel quam te; nunquam te relinquam pro aliae non contraham cum alia matrimonium. Controversia igitur est, an

isthaeo promissio obligationem inducat ' Sancheg de Sponsal. et Matrim. lib. 1, disput. 19, n. 3

13쪽

existimat eas promissiones nec esse Matrimonium, nec sponsalia, sed promissiones conditionatas, vi quarum promittens tum demum illam, cui Sic promisit, in uxorem ducere tenetur, si Matrimonium inire voluerit, non tamen adstringitur ad nuptias contrahendas, et caelebs manere potest. Nam promissiones negativae eo sensu accipi vulgo solent, veluti si dicatur: nulli domum meam vendam nisi tibi, nec domus venditur, nec obligatio ad eam vendendam ex iis verbis p Iane oritur, sed tantum obligatio conditionata tibi vendendi, si promittens Vendere voluerit, Arg. L. SI STERILis 21, k b, i s. de action. empl. Baec sententia recepta et probata est a S. C. C. in una Ventim. spons. 1 Iunii 1709, in qua ex Sponsalium sγngrapha per virum et mulierem subscripta, et his verbis exaratar et Ego infrascriptus dico et promitto non aliam ducturum, nisi Benedictam instascriptam, quemadmodum ipsa promittit et iurat, s declaravit, et non constare de Sponsalibus absolutis , et promittenteS non esse cogendos ad contrahendum. 3 In eumdem modum decrevit S. C. in Mediol. 14

Aprilis, et 13 Iul. 4725.

At vero si verbis negativis assirmatio seu promissio adiecta sit, puta non aliam, sed te ducam, Sponsalia erunt, quod satis perspicuum est. Generatim autem, quoties verba Sunt dubia, pro regula sit, verba dubia in foro quidem conscientiae obligare iuxta contrahentium intentionem , quia

Vis omnis et potestas verborum ad pariendam obligationem ex interno consensu manat, in foro autem externo standum non esse contrahentium intentioni , nam Ecclesia non iudicat de internis ,εed potius sensui, quem verba Secundum loci con-

14쪽

DE SPONSALIBUR

9suetudinem , et communem acceptionem habere solent. Quod si post diligens examen de verbis, aut signis externis non satis constei, plerisque canonistis videtur iudicium pro libertate serendum esse; cum sponsalia multis nominibus dissolvi possint, et iura sint promptiora ad liberandum quam ad obligandum, lib. 47 de 0. et A. : atque eti3m nemo ad celebrandum matrimonium cogendus est, propterea quod matrimonia coacta solent funestos. et tristes habere exitus, cap. l7, hoc tit. Haec autem ad sponsalia pertinent; nam de matrimonio aliter sentiendum est, quoniam, ut ait Saneheg de Matrim. , lib. 1, disputat. 18 . in dubionum sit matrimonium, nec ne, in matrimonii favorem sententiam serendam, quia matrimonii lavor multus est, ut constat ex cap. LX LITTERIS de probation. , ubi deciditur, exsistentibus probationibus paribus, iudicem absolvere debere, praeterquam in liberali causa, ubi Glossa verb. In liberali, ait, ut in matrimonio I ei cap. sin. de sent. et re iudic. decidit texius, duobus iudicibus ordinariis diversas sententias proserentibus, praeserri semper sententiam in favorem rei, nisi in causa favorabili matrimonio. 3 In quam sententiam plures doctores nominat, deinde sequitur : et idem dicit Beroius , quando opinio favet causae piae, et opinionem sa-Ventem matrimonio, vel causae piae praeferendam esse docet etiam Navarrus , et probatur ex cap. LIcget Ex udADAM in sine de test. et attest. 3

15쪽

De necessaria in sponsalibus deIlberatione.

Promissio Matrimonii ut valeat, quinque postulat qualitates, quas breviter exponemus. Primo debet esse deliberata, hoc est sacta cum plena et integra advertentia, ut scilicet promittens et quid agat, et ad quid se obstringat advertat. Si enim ex qualibet promissione non oritur obligatio, nisi adsit plenus consensus promittentis, consensus enim huiusmodi sine pIena deliberatione nec eSSe, nec intelligi potest, consequitur in sponsalibus , quae adeo gravem obligationem pariunt, plenam deliberationem requiri. At vero quantam esse advertentiam oporteat, ut deliberatio plena sit, dispulant Canon istae: et nihilominus dicendum est, ait Sancheg l. 1 de Matrim. disp. 8, n. 3, eam deliberationem sum gere et exigi, quae in materia lethalis culpae sussicit, ut consensus sit mortalis :unde si quis ira , aut alio passionis motu subito percitus sponsalia contrahat, si tanta est passio , ut rationis iudicium ob enebrarit, et deliberationem ad peccatum mortale requisitam impedierit, adeo ut si illo subito motu hominem interimeret,

non esset mortale, tunc sponsalia non erunt valida ob desectum deliberationis; si autem non ita impedierit deliberationem , quin homicidium illud tunc admissum esset culpa lethalis, sponsalia erunt valida. 3 Ex qua sententia, quae magis inter Doctores recepta et probata est, duo praeSertim consequuntur: et 1. invalida , nulliusque eL sectus esse sponsalia ab amentibus , furiosis , e-

16쪽

DE SPONsALIBUS

11briis, mente aptis celebrata, sive ipsi inter se, sive cum aliis ratione utentibus contraxerint, carent

enim rationis usu, et proinde, quae ad peccandum in primis requiritur , lacullate deliberandi. Verumtamen si ad sanam mentem redierint, vel lucida habuerint rationis intervalla, valebunt eo tempore sponsalia, quae contraxerint. Deinde consequitur II sponsalia a ratione utentibus contracta,

nisi aliud obstiterit, rata esse, etiamsi aut ira, aut aliqua perturbatione incitati in iverint. Namque in iis animi motibus semper quidem , aut Saepius agunt sine consilio et prudentia, non tamen sine advertentia et deliberatione, cum probe intelligant quod agunt; unde meriti et demeriti capaces

sunt, modo tamen animi motus et perturbatio tanta non sit, ut usum rationis adimat. Quamquam vis et metus, etiam gravis, advertentiam rationis et libertatem, atque adeo deliberationem non perimat, eam tamen vitiat, et idcirco facile assentior iis qui putant sponsalia vi, seu metu iniusto inita, nec iure naturali, nec canonico consistere ac nullum proinde essectum, nullamque

obligationem parere, siquidem in promissionibus

coactis, licet consensus adsit, nulli las contractus,

inspeeto iure naturali. profluit ex parte cogentis, qui ex lati promissione nullum consequi ius potest. Qui enim vim intulit, aut metum incussit, ius seu titulum acceptandi, quod datur vel promiti,tur, conSequeretur propter vim aut metum , quo promittentem iniuria assecit, sicque ex proprio delicto lucrum reportaret, quod iniquum est. Hac de causa promissio facta latroni de pecunia solvenda, vel facta foeneratori de solvendis usuris, naturali iure non valent, et ideo foenerator et

17쪽

latro promissam pecuniam nequeunt recipere, receptamque restituere tenentur , non quod consensus simpliciter voluntarius in promittente desuerit , sed quod latroni ac foeneratori desuit ius seu titulus eam pecuniam accipiendi retinendique. Promittens etiam non tenetur reddere, quod facturum, vel daturum promisit, nisi forte iuraverit se soluturum, idque ob vinculum Beligionis, cuius relaxatio peti sine alterius iniuria potest. Consonatius Canonicum; namque Alexander III can. DEBITOREs de Iureiurando: e Debitores ad solvendas usuras , in quibus se obligaverint, cogi non debent. Si vero de ipsarum solutione iuraverint, cogendi sunt domino reddere iuramentum .. Et cum usurae solutae suerint, creditores ad eas restituendas sunt ecclesiastica severitate . si necesse fuerit, compellendi. 3At ubi vis metusque gravis et iniustus iniectus a quodam sit, non colludente eo, cui nuptiae promittuntur, si non iure naturali, at certe iure canonico sponsalia irrita sunt. aut saltem irritari possunt. Pontifex enim generatim edicit: et quae metu et vi fiunt, debent in irritum revocari a cap. 2 de iis quae vi metusque causa si unt; et rursus: quae vi metusve causa fiunt, carere debent roboris firmitate γ cap. 4 eod. tit. Denique deliberationem in sponsalibus tollit error circa personam, vel qualitatem eius substantialem ; error enim aufert cognitionem obiecti, sine qua esse nequit deliberalio, aut ullus voluntatis consensus. Caeterum de vi, metu, et errore ,

plura dabimus, ubi matrimonii impedimenta ex

18쪽

DE SPONSALIBUS

De eerta persona in gponsaIlbus designanda.

Dein in Sponsalibus requiritur, ut promissio sit certa et determinata: Sponsalia enim sunt via ad matrimonium, et quaedam 'ipsius inchoatio. Igitur consistere nequeunt, nisi cum una, eaque certa et determinata persona contrahantur, Secus enim matrimonium non inchoareni, quod individuam unius viri et mulieris societatem continet. Illud etiam accedit, quod a sponsalibus in determinatis impedimentum publicae honestatis non oritur, uti Bonifacius ylis declaravit cap. unie. de Sponsal. in 6: hoc autem manifeste probat huiusmodi sponsalia n0n consistere ; namque Satis exploratum ex omnibus ratis sponsalibus illud impedimentum proficisci. Ex quibus sponte fluit non contrahi vera sp0nsalia, si quis tribus puellis, ex. g. tribus Sororibus, spondeat sese unam ex eis in uxorem ducturum , et illae promissionem acceptent et repromittant. Sed quaeres, an ulla ex his promissionibus obligatio enascatur' Nullam plane gigni existimat Selim ter Iuris pr. Can. Civ. lib. 4, ii 3 Ct. 1, c9 p. 4.

Sed c0mmunior sententia est ex eo mutuam Obligali 0nem oriri, non vi sponsalium , quae nulla Sunt, sed ratione mutuae promissionis. 0uam ob rem lenetur promittens unam ex tribus eligere quam maluerit, nam ipsius est electio, ex cap. 70de Reg. iur. in 6 et in alternali vis debitoris est electio , et susscit alterutrum adimpleri et vicissim electa tenetur in suturas nuptias consenti-

19쪽

14re; quo sacto statim sponsalia , quae prius incerii tudinis vitio nulla erant, redduntur certa et valida , et impedimentum publicae honestatis pariunt.

De animo se obligandi.

Tertio requiritur, ut promissio sit vera , non simulata, quia simulatae nuptiae nullius momenti sunt, ut loquitur L. SIMULATAE 30 ss. de ritu nuptiar. Non enim verba, seu sonitus verborum, sed internus consensus, et animus sese cum essectu Obligandi obligationem inducunt, cap. TuA, 26 de Sponsal. et Matrim. Enimvero obligatio quaelibet a lege non dimanans , oriatur oportet ex privata hominis voluntate , qui libere velit obligationem ipsam suscipere: ex quo sit ut, deficiente animo suscipiendae obligationis, obligatio non exoriatur, estque in iure certum et exploratum et actus agentium nhn operari ultra intentionem eorumdem. 30bligatio autem in sponsalibus non a lege sed a voluntate libera promittentis proficiscitur. Nulla igitur erit obligatio ineundi matrimonii, quando in promittente defuit animus et voluntas sese obligandi. Vide P. Ioseph PauWeis de Sponsal. c. 2,S 381. Simulator autem peccat graviter, quod in re gravi mentitur et alterum decipit, ac insuper ratione fraudis et iniuriae illatae tenetur ad fictionem tollendam, seu ad consensum ex animo praestandum, aut saltem ad damna compensanda, si quae pars decepta passa fuerit. Verum haec in foro conscientiae. Nam quod

20쪽

DE SPONSAMBUA

15 pertinet ad forum eSternum, ubi constet de promissione, praesumitur promittentem ex animo se

obligandi promisisse, adeoque nisi probet se locutum esse per iocum, qui ex verbis aut circumstantiis perspici potest, omnino cogitur promissis stare, fidemque praestare; tum quia ex L. LABBEoss. de Supelleci. leg. et nemo existimandus est dixisse, quod non mente cogitaverit; a et leg. 13, cod. de num. Pec.; tum quia lacile quis posset vim sponsalium eludere, propriam fictionem allegando : Daus autem et dolus nemini debet patrocinari.

0bvia quaestio hic est, quanam obligatione teneatur qui sub ficta promissione matrimonii virginem defloraverit ' In hac quaestione non omnes sentiunt unum atque idem. Plures assirmant defloratorem obstringi ad dotandam et simul ducendam defloratam, non quidem vi fictae promissionis, quae nullam obligationem inducit, uti hactenus dictum est; neque ratione damni et iniuriae illatae, qua de iniuria et damno illato deceptor poterit satisfacere per dotis constitutionem , aut

aliam compensationem; nec demum ratione contractus innominali et facio ut facias, a quatenus virgo sui corporis copiam fecit, ut alter vicissim suturas nuptias promitteret, quia pacta turpia, seu ob turpem causam inita, nullius momenti sunt, L. 26ss. de verb. oblig., quae ita enuntiatur: e Generaliter novimus turpes speculationes nullius esse momenti; sed eam obligationem oriri volunt ex Lege, seu cap. 1 de Adulter. et stup., ubi itasHncitum est: et Si quis seduxerit virginem dormieritque cum ea , dotabit eam et habebit uxorem. 3 Ex hoc autem capite autumant Satis aperu

SEARCH

MENU NAVIGATION