장음표시 사용
21쪽
16tum esse defloratorem duplici ea poena copulative, ut aiunt, mulctari, nec fas esse particulam canonis copulativam in disiungentem ita torquere, ut defloratoris arbitrio relinquatur aut ducendi, aut dolandi, tum quia nulla subest causa eius disiunctionis faciendae, tum quia usus tribunalium ecclesiasticorum est, ut deflorator lum ad dolandam, tum etiam ad ducendam mulierem condemnetur. Vide Thes. S. C. C. Neapol. 17 Dec.
1722, I reten. 18 Dec. 1728, 12 Martii 4729, Melphit. 26 Iun. 1841, et 9 Septemb. 1843,
Uxentiae Spons. 29 Nov. 1862. Contra plerique sentiunt verba eius Canonis non copulative sed disiunctive e SSe sumenda, ut Sen Sus sit, e vir qui seduxerit virginem , dormieritque cum ea dotabit eam, aut habebit uxor em 3 quod in iure novum non est, nam ut habetur L. 53 si . de Verb. signis. Saepe ita comparatum est, ut coniuncta pro disiunctis accipiantur. 9 Quare deflorator aut dolet, aut nubat necesse est, ipse que poterit alterutram poenam eligere, quia 4 in alternali vis debitoris est electio 3 cap. 7 de Reg. Iur. in 6. Haec autem interpretatis nititur lum hodierna consuetudine Tribunalium magis recepta, tum etiam cap. PERVENIT eod. lit., ubi videtur praefati capitis rigori derogatum esse; namque constituitur, ut deflorator virgini stupratae nubat, sin minus c0rp0rali poena assiciatur. In hac vero sententiarum dispari late sorte aequius tutiusque est, ut quaelibet ecclesiastica tribunalia receptam in eis consuetudinem USumque consectentur. Cl. Cosci de Spons . si . ait: e alternativa recepta est in omnibus tribunalibus, tam ecclesiasticis, quam laicalibus nostrae Italiae, et similiter in Germania ... in terris Ele-
22쪽
17ctoratus Saxoniae . . . in Gallia . . . in Hispania. sInterim apud omnes utriusque sententiae patronos haec certa sunt: 1' praedictum caput primum de adult. et stup. praeStituere poenam positivam , quae rei cognitionem et Sententiam condemnatoriam postulat. 2' cessare obligationem ducendi et dolandi, quum puella non erat virgo, aut virgo de- norata fuit sine ulla promissione matrimonii, nam duplex poena et dotis dandae, et matrimonii contrahendi ei tantum irrogatur, qui e seduxerit virginem, dormieritque cum ea; γ 3' eamdem obligationem cessare, quum puella ex verbis aut aliis apertis coniecturis facile potuit sallacem animum promittentis perspicere. Nam caput loquitur de seductione; tum enim Vero non videtur seducta , sed voluntarie fraudi consensisse, quandoquidem dum animadvertit, aut potuit animadvertere promissioni subesse dolum, et tamen sui copiam facit, non id sacit seducta promissione matrimonii , quam fictam esse sussicienter intellexit, sed voluntate sua, veluti si vir promittens nobilitate generis, vel divitiis insigniter ab ea distaret. 0b tantam enim inaequalitatem illud merito praesumitur, quod mulier potius se deceptam sinxerit, quam reapse decepta sit. In huiusmodi autem casibus videtur deflorator ad reparationem damnorum , Si quae mulier passa est, obligari, non quidem ita integre, quemadmodum decipiens teneretur, sed prudentis arbitrio, considerato ex una parte damno , quod illatum est, ex altera Vero seminam sua sponte deceptam esse; de quo conser Zech de Iudic. cri
23쪽
0uarto requiritur, ut promissio Matrimonii sit
mutua, hoc est a viro et muliere vicissim facta et acceptata. Sponsalia enim desiniuntur c mentio et promissio futurarum nuptiarum: a qua de re ubi non est utriusque promissio et acceptatio , non
sunt Sponsalia. Igitur promissio unius nihil em-cit, nisi alter vicissim rati habeat et spondeat; et promissio poterit a promittente revocari , antequam alter acceptaverit et repromiserit, namque contractus non est, quamdiu contrahentes in idem placitum non consenserint. Quaeritur autem , an promissionis acceptatio vim habeat repromissionis, ita ut acceptans quamvis expresse non repromittat, virtualiter tamen repromittere seseque obligare intelligatur Τ Negativa sententia plerisque placet, et optimo quidem iure: si quidem sponsalia
non sunt gratuita et liberalis promissio, sed contractus onerosus, facio ut facias. Igitur natura sua implicitam conditionem habent mutuae obligationis et repromissionis, adeoque acceptatio sponsalitiae promissionis suapte natura acceptationem conditionis seu repromissionis suturi matrimonii desiderat, dum praesertim suturae nuptiae promittuntur n0n gratis, et per modum liberalis promis-Sionis, Sed re Spective per modum contractus ultro citroque obligatorii, velut si promittens dicat et promitto tibi, si tu repromittas, a vel aliis verbis, aut apertis indiciis animum suum prodat contrahendi Vera sponsalia, quibus uterque obstringatur. Unde
24쪽
19 si quis promissionem huiusmodi acceptaret sine animo repromittendi, et se vicissim obligandi, tunc promissio et acceptatio nihil operantur, et neuter obstrictus manet; non promittens, quia eius promissio non fuit liberalis, nec absoluta, sed conditionata, adeoque conditione non impleta, seu altero non repromittente nulla oritur obligatio: non acceptans, quia ipsi defuit voluntas se obligandi :actus enim agentium n0n operantur ultra intentionem eorum, L. NON OMNIS, 1I. de reb. cred.
Sed aliter sentiendum est, quando promissio fiat gratis et liberaliter; tunc enim acceptatio promittentem ligat, etiamsi acceptans nec repromittat, nec obligetur. Promissio autem liberalis et gratuita
est, cum in alterius arbitrium et lavorem unice conseratur. Tunc si quidem acceptatio non habet vim et effectum repromissionis, sed solus promittens, non vi sponsalium, quae claudicare non poS- sunt , sed vi promissionis acceptatae obstrictus manet, donec puella intra congruum vel praesinitum tempus animum suum aperuerit. 4 laque si puella repromittat, Spon Salia tunc erunt; si repromittere renuat, promittens a vinculo promissionis
ε Resert autem multum , uti ad rem observat Sancheg lib. 1 , de Sponsal. disput. 5, n. 8, an promissio haec obliget vi sponsalium , an vi simplicis promissionis, cum priori casu oriatur impedimentum publicae honestatis, posteriori autem
minime. Dicis autem , prosequitur idem Auctorcit. loco, num. 15, quando censebitur per modum c0ntractus, et quando gratis promittere ' , Respondet autem e promittentis intentioni standum esse; quod si de ea minime constet ex coniecturiS
25쪽
20 desumptis, ex antecedentibus deprehendetur. Stenim de Matrimonio inter eos contrahendo tractabatur, manifestum est promissionem non esse gratuitam : si autem de hoc nullatenus sermo erat, sed ob aliquod beneficium acceptum, quasi se gratum exhibens, promisit, censetur ex gratitudine ac benevolentia promisisse , et non per modum contractus respectivi : in dubio autem censetur
iuxta sponsalium naturam, quae est ut sit contractus mutuus et respectivuS, promittere; quare altero non repromittente, minime tenebitur. 3
De externa manifestatione promissionis.
Quinto tandem requiritur, ut promissio suturi Matrimonii sit externa, videlicet ut voce, aut Scripto, aut aliis externis Signis proferatur, cum intentio mente retenta nihil in humanis contractibus operetur, L. CUM IN PLUREs 60, ῆ. Locator ss. Locati. Itaque contrahendis sponsulibus impares sunt visu, auditu, et loquela destituti, qui nempe simul muti, surdi, et caeci sunt: isti neque verbis , neque signis possunt iura et obligationes sponsalium edoceri, neque valent aut proprium
consensum exterius significare , aut alterius consensum sussicienter percipere et acceptare. Contra autem mutus vel surdus tantum, aut etiam mutus
simul et surdus valide contrahit sponsalia vel Matrimonium, cum quod verbis non potest, signis valeat declarare, ut inquit Pontifex cap. CUM APUD 23, hoc tit. Disputatur autem, num silentium ad oblatas sibi nuptias sum cienter exprimat conSen-
26쪽
21 sum, locumque hic habeat regula Iuris Q, in 6, qui tacet consentire videtur' Sit ex. gr. puella, cui a viro paris conditionis osserantur nuptiae, atque etiam promittantur ; ipsa vero, quamvis interius
consentiat, exterius iamen nec verbis, nee signis ullis animum suum aperiat, sed tantum sileat. Iam vero communior sententia est, solam taciturnitatem adminiculis aliis destitutam satis non esse ad inducendam sponsalium obligationem; silentium enim per se in contractibus ineundis nihil emeere posse videtur, dum contrahentium animum nec Probat, nec manifestat, sed quid medium est inter expressionem consensus et dissensus, iuxta regu lam Iuris 44, in 6, qui tacet non fatetur, Sed neque negare videtur. Itaque prior regula qui tacet consentire videtur ex magis recepta interpretatione locum habet in actibus favorabilibus, qui nullum onus et gravamen asserunt tacenti; nam quisque praesumitur velle, quod sibi bonum est atque utile, non autem in illis, quae onus adnexum habent, aut damnum asserre possunt, ut in sponSalibus aliisque contractibus onerosis, L. 8, issi de Procurat. e invitum accipere debemus non eum tantum qui contradicit, verum eum quoque, qui consensisse non probatur. 3 Sunt autem duo casus in quibus tacens habetur pro consentiente et contrahente. I. Si tacens aliquo facto indicium praebeat, ex quo animus contrahendi prodatur. II. Si filius taceat, dum ipsius nomine sponsalia a parentibus contrahuntur. Et quod primum spectat, tria potissimum sunt indicia seu signa , quibus conSenSUS tacentis in sponsalibus explicatur. Primum est subarrhatio, hoc est immissio annuli eiusque receptio , ubi tamen ex parte immittentis annulum
27쪽
22 praecesserint verba consensum in suturas nuptias exprimentia: tunc enim altera pars, etiamsi taceat, consentire censetur sacto ipso, dum annulum recipit. Secundum est arrharum et donorum acceptatio , quando nempe, habito inter amicos tractatu de Matrimonio contrahendo, sponsus misit arrhas vel localia, aut annulum, aut etiam pecuniam nomine doni sponsalitii, ot mulier haud ignara praecedentis tractatus acceptavit. Illis enim muneribus datis vicissim et acceptis veluti confirmatur , ratumque habetur quod ab amicis ea de re gestum fuit. Tertium est porrectio manuum , porrectio enim dexterae indicium est datae si dei. Num vero sponsalia sint, dum semina non ultro porrigit dexteram , sed a viro osserenti nuptias apprehen-Sam non retrahit, vide Pontium de Matrim. lib. 2, cap. 11. Interim Canon istae communiter monent, quoties oporteat animum contrahentis ex signis et
indiciis colligere , consuetudinem loci in primis
Quod attinet ad secundum, hoc est ad sponsalia, quae parentes pro siliis praesentibus et tacentibus ineunt, praestat hoc loco in medium proferre decisionem Boni lacii VIII in cap. unico de Desponsat . impub. in 6, ubi haec habentur: e Porro ex
Sponsalibus , quae parentes pro siliis puberibus, vel impuberibus plerumque contrahunt, ipsi filii,
si expresse consenserint, vel tacite si praesentes fuerint, neque contradixerint, obligantur. 3 Itaque
dum silii praesentes sunt, atque intelligunt ipsorum nomine a parentibus sponderi nuptias, vel si absentes fuerint, postmodum ea de re certiores ab ipsis parentibus facti tacuerint, neque verbis aut signis ullis contra dixerint, censentur parentum
28쪽
23sacta approbare, rata et grata habuisse. Ex silentio namque consensus iure merito praesumitur: in casu , si parentum suorum factum sibi displiceret,
mentem suam aperire tenerentur, ne parentum dicta, aut acta contemnere viderentur, eosque in
periculum aliquod adducerent, aut aliorum odiis exponerent. Porro decisio Bonifacit VIII. locum sibi vindicat tam respectu filiorum, quam siliarum; Sive puberes, sive impuberes, sive emancipati sint. Sive non; loquitur enim generatim et absolute sine Sexus, aut conditionis distinctione pro siliis puberibus et impuberibus. Itemque ea potestas Valide contrahendi pro filiis attribuenda est non solum patri, sed etiam matri, tum quia in cit. cap. Bonifacit VIII. de parentibus sermo est, qUO Vocabulo uterque parens designatur, tum quia decisio
Pontificis nititur tam reverentia, quae parentibuS naturali iure debetur, quam paterno 3m0re , qu0 parentes recte saliis consulere praesumuntur: quae quidem rationes in matribus quoque militant. Nonnulli Doctores putant ea iuris dispositione contineri etiam tutores, curatores, et alios qui parentum loco sunt, ut videlicet tutor pro pupillo, curator Pro minore praesente et non contradicente valide sponsalia contrahant. At sententia mullo
probabilior contendit, illud esse praecipuum et speciale in parentibus , quod filios possint sine
eorum mandato, aut expressa rati habitione ad suturas nuptias obligare , tum quia citatum caput Bonifacit VIII. de solis parentibus verba facit, tum quia tutoribus aliisque non eadem reverentia debetur ac parentibus, tum demum quia alius est amor et providentia parentum erga filios, ac tutorum et curatorum.
29쪽
De Sponsalibus per epistoIam aut Proeuratorem intus.
Sponsalia contrahi possunt tam inter praesentes, quam inter absentes, per litteras, per intersuntium, aut per procuratorem: itemque pure in diem, vel sub conditione, adiectis etiam pactis, uti perdendae arrhae, si una pars sine iusta causa resilierit. Iam vero per litteras , aut internuntium , vel procuratorem sponsalia celebrari posse statuitur in L. final. ff. hoc tit., ubi diserte Ulpianus ait: a In Sponsalibus constituendis parvi refert per se et coram, per internuntium, vel per epistolam an per alium hoc factum est. 3 Iure etiam Canonico, et praesertim cap. ult. de Procurat . in 6, proba tum est, ut vicaria alterius opera consensus innuptias edi possit. Itaque operae pretium est, ut in primis explicemus, quemadmodum per epistOIam vel procuratorem sponsalia valide contrahantur. Iam Vero sponsalia rite per epistolam ineuntur, dum quis litteris datis suturas nuptias alteri promittit, et vicissim persona quae litteras accipit, vel rescribendo, vel coram aliis ad eam rem convocatis animum suum declarando, promissionem acceptat et repromittit, idque promittenti significatur. De caetero consensus Simul tu neus ad sponsalium validitatem non postulatur, Sed Satis est, ut, quemadmodum in reliquis contractibus obtinet, qui prior consentit, in voluntate perseveret, donec altera pars in idem placitum consentiat. Internun-
30쪽
25tius autem vel procurator ut rite contrahat, instructus sit oportet speciali mandato ad contrahendum, et quidem non indesinite cum qualibet per-Sona, Sed cum certa et determinata, ore vel litteriseidem procuratori designata. Constat ex L. gen. 34 ff. de ritu nupt., ubi et generali mandato quaerendi mariti 11llaesamilias non fieri nuptias rationis est: itaque personam eius patri demonstrari qui matrimonio consentit, ut nuptiae contrahantur, necesse est. 3 Huic legi consentit glossa in cap. sin. de Procurator. in 6. Item glossa in Can. NEc ILLΠD 30, q. 5 affirmat matrimonium non posse inter absentes contrahi, nisi se invicem, si non sa-cie, at saltem sama, vel alia ratione noverint, cum in eam personam, quae prorsus ignoratur consentire haud possimus, unde tritum sermone proverbium ignoti nulla eupido. Praeterea internuntius, aut procurator per se ipsum exsequi mandatum debet, nec vices suas alteri committere potest,
nisi facultas substituendi specialiter in ipso mandato contineatur, quia ob negotii gravitatem personae industria censetur electa. Denique obse mandum est nullius momenti sponsalia esse , si quo tempore internuntius vel procurator contrahit, mandatum revocatum sit, quamvis revocatio lateat procuratorem et alterum sponsum. Hoc enim ex
cap. sinat. de Procurat . in 6 speciale est in sponsalibus et matrimonio; nam in caeteris contractibus revocatio mandati actum non infirmat, nisi procurator , vel is cuius interest, de revocatione certior factus sit; cuius sane discriminis ratio est, quod in iis quidem ius possit supplere consenSum, non autem in sponsalibus et matrimonio.