Septimii Mariae Vecchiotti *tractatus canonicus de matrimonio ex opere cardinalis Ioannis Soglia excerptus et ad usum parochorum et confessariorum accomodatus additis appendicibus de impedimenti civilibus matrimonii de formulis supplicum precum ac de

발행: 1868년

분량: 563페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

De eonditionibus eontraetul Sponsalium adleeus.

Sponsalibus non secus ac caeteris negotiis conditiones possibiles ac honestae adiici posse certi iuris est, veluti promitto nuptias, si tantum dotis

intuleris, si pater aut alius consenserit. Quoniam vero conditiones suspendunt negotia, quibus adiiciuntur, ita sponsalia sub talibus conditionibus inita non aliam obligationem pariunt, quam ut eventus conditionis exspectetur. Cum vero sponsalia de futuro mutuo partium consensu possint dissolvi, profecto sequitur, utraque parte consentiente, etiam ex intervallo, et post datam fidem, sponsalium obligationem de absoluta in conditionatam converti. Impleta vero conditione Sponsalia pura fiunt, et ad nuptias contrahendas obligare incipiunt, quae eadem obligatio Oritur, si ille in cuius gratiam conditio adiecta est, eam vel expresse , vel lactis ipsis remittat. Conditioni appositae renuntiatum censetur, dum, illa adhuc pendente, sponsi iam copulam exercuerunt, cap. PER TUAs 6 de Condit. apposit. Verum si conditiones turpes eaeque substantiae matrimonii repugnantes sponsalibus adiiciantur, sponsalia nulla sunt: conditiones autem turpes, quae Substantiae matrimonii non repugnant, aut quae impossibiles sunt sive natura, sive facto, an in favorem Sponsalium pro non adiectis habeantur, disputatur.

0uoad conditiones impossibiles tum natura , tum sacto, Sanchea L. 5 de mal. disp. 47, licet lateatur adeo concordem esse omnium doctorum sen-

32쪽

27 tepliana, qui opinantur huiusmodi conditiones vitiari, ut nullo pacto ab ea sit recedendum, tamen

non denegat urgentes esse rationes, quae contrariam sententiam sustentant. Ratio praecipua ex eo

desumitur, quod cum in iure nil statutum reperiatur circa has conditiones, idem de sponsalibus ac de caeteris contractibus debet esse iudicium, ac proinde sicut hae conditiones in caeteris contraetibus non vitiantur, sed eos penitus vitiant, et irritos emetunt, Leg. 3 de action. , ita et hoc ipsum in sponsalibus est assirmandum, dummodo tamen conditio concepta sit assirmative, puta, si coelum ascenderis, aut digito tetigeris. Si enim negative

concipiatur, v. gr. , si coelum non ascenderis , Sponsalia, quemadmodun caeteri contractus, non viliantur; sed censentur pure celebrata, ac si ea

conditio non fuisset apposita; L. IupossiBiLis 7 de V. 0. l0 Inst. de inst. stipui. Cum enim amr-

maliva conditio sit impossibilis, proinde eius negativa erit necessaria, vera et praeSenS, quae Statim ineSt. Quoad conditiones turpes, quae non repugnant matrimonii substantiae, non pauci contendunt eas nec vitiari, nec vitiare sponsalia, ita ut licet sponsalia, antequam impleatur conditio, neutiquam

obligent, attamen valent, et obligant, p0stquam impleta suerit, perinde ac si honesta condilio sponsalibus adiecta sit, ac impleta. Contra hanc sententiam, quam Reiffensiuel tuetur lib. 4, decret. t. 5, n. 58, illud argumentum adducitur, quod in iure conditiones turpes, tamquam impossibiles reputantur, L. FILius 13 ff. de V. 0., ideoque idem dicendum de conditionibus turpibus, ac de conditionibus impossibilibus. Verum de iis plura

33쪽

28 dabimus, ubi de conditionibus matrimonio appositis sermo erit. Huc unum obServandum remanet. Sponsalibus dies certus, ut si dicatur ad kalendas ianuarias ducam te, vel incertus adiici potest, ut si dicatur ducam te ad mortem patris tui. Si dies certus vel incertus adiiciatur per modum termini a quo, ita ut matrimonium, quoad suos es- sectus pro contracto habeatur dumtaxat a tempore existentis diei, ipsa dies vim habet conditionis suspensivae, et essicit ut antequam dies advenerit, nulla nascatur obligatio matrimonialis. Si dies certus vel incertus adiiciatur tamquam terminus ad quem, ut existente die matrimonium desinat obligare, dies ipsa vim habet conditionis resolutivae, ideoque sic contractum statim non valet, cum istud per resolutivas conditiones utpote eius substantiae contrarias, penitus vitietur.

Inter pacta, quae contractui sponsalium adiici solent, illud frequentissimum est, quod respicit habitationem in certo loco. 0mnes, Si unum vel

alterum exceperis, convenire videntur doctores ,

eiusmodi pactum, imo et poenam illi firmando adiectam obligare, si habitationem in certo loco non perpetuam, sed temporariam contineat; at in oppositas abeunt sententias, Si perpetua in certo loco habitatio in pactum deducatur. Verum in hoc etiam casu huiusmodi pactum validum esse et obligatorium ex eo argumento videtur suaderi, quod sponsalia, et ipsum quoque matrimonium,

34쪽

DE SPONRALIBUS

29 contrahi possunt quibusvis pactis, quae a iure

non sint reprobata, et naturae sive sponsalium, sive matrimonii non sint contraria. Profecto pactum, quod ad perpetuam adstringit habitationem

in certo loco, non est iure reprobatum , nec naturae aut sponsalium, aut matrimonii ullo modo contrarium. Et re quidem vera non reprobatur iure naturae, seu divino, quia per huiusmodi pactum libertas non adimitur, sed aliquo dumtaxat mod0, et spontaneo propriae voluntatis consensu restringitur. Non reprobatur iure civili; hoc enim iure cautum reperitur, quod quis fundo alieno adscribi et iure curiali constitui potest, ita ut nec lando alieno adstrictus toto suae vitae tempore ab eodem lando, sine licentia domini, queat recedere. nec sine licentia praesidis deserere curium possit ille, qui inter curiales suerit adscriptus, L. 0-RIGINARIUS 44, et L. cod. de Agricolis et censitis; L. 4, 18, 20 cod. de Decurionibus. Non denique reprobatur iure canonico, siquidem ne vestigium quidem huius reprobatae pactionis in toto iure canonico reperitur. 0uod vero hoc pactum perpetuae habitationis in certo loco naturae sponsalium aut matrimonii nullo modo sit contrarium, ita res clara est atque explorata, ut vel minimam dissicultatis umbram nequeat admittere. Hac retenta sententia. illud non inutiliter inquiritur, an uxor a loco convento recedere et maritum alio se conserentem sequi obligetur Τ 0bligationem hanc in muliere quidam agnoscunt ea ratione, quod omne pactum legi divinae cedere

debeat. Haec autem uxorem ad sequendum maritum certo certius adstringit. Praeterea illud addunt, quod mulier, inspecto etiam iure civili,

35쪽

CAPUT I.

30 domicilium mariti sui sequatur. Nobis tamen melius sentire videntur illi, qui in hoc pacto

sic distinguendum arbitrantur. Vel enim maritus a loco convento contra fidem datam discedit iniuste, nulla scilicet interveniente legitima causa , atque in his circumstantiis virum ita decedentem sequi non tenetur uxor , imo ille ab ista vindicari aut recuperandae possessionis remediis repeti ac compelli potest, ut ad ipsam uxorem revertatur: vel maritus a loco convento discedit iuste, quia nova et quidem legitima causa emerserit recedendi; puta si aeris intemperies valetudinem eius in discrimen adducat, vel ob capitales inimicitias non possit tuto eo in loco commorari, atque in his aliisque circumstantiis uxor sequi virum debet, perinde ac si pactum non suisset appositum. Vir enim, discessu suo, uxori iniuriam non intulit, eamque iure suo non spoliavit, secus quando iniuste a loco convento discessit, quod dictum eSt. Id locum habet etiam, licet pactum iuramento fir-

malum esset: cum enim iuramentum sit accessorium pacto, induit conditionem ipsius pacti, cui adiicitur. Pactum vero hoc implicitam continet

conditionem, nisi nova iusta recedendi causa Supervenerit. Quod profertur a primae sententiae patronis, facile solvitur, quia lex divina ac humana tunc solum obtinet, cum Vel nullum pactum habitationis fuit appositum, vel eo apposito vir iusta ac legitima causa superveniente recedat.

36쪽

l 11.

Nunc breviter de arrhis dicendum est. Arrharum nomine veniunt res, quas unus ex SponSis, vel uterque alteri tradit in contractorum sponsalium tesseram, et in pignus matrimonii ineundi. Plane cuius generis , quantitatis , aut pretii res sint, nihil refert, quum legibus permittentibus arrhas nulla praescripta sit rei qualitas aut quantitas. Sequuto matrimonio, arrha restituenda illi est qui tradidit, quemadmodum pignora in contractibus reddenda sunt, statim ac res praestita , aut promissio impleta est. Item restituenda arrhasi matrimonium absque ulla contrahentium culpa, puta alterius morte, celebrari non potuerit: e arrhis sponsalium nomine datis, Si interea SponSus, vel sponsa decesserit, quae data sunt, iubemus restitui, a ita L. 3 cod. de Sponsal. et Arrh. Concinunt etiam Doctores Omnes, arrham non amittere, qui ex iusta causa resilit a sponsalibus, veluti si religionem ingrediatur: non enim mulctandus est poena qui nihil deliquit, nec ulli iniuriam

facit, dum utitur iure suo . Denique perspicuum est arrhas reddi oportere, dum sponsalia mutuo consensu dissolvuntur. At vero si ob culpam unius ex contrahentibus, altero rationabiliter invito, matrimonium non sequatur , tunc violator si dei et suas arrhas perdit, et acceptas reddere tenetur. Quod si nullas ipse tradiderat, non solum acceptas restituere, sed aliud tantumdem ex proprio patrimonio , Seu earum aestimationem adiicere

37쪽

32 cogitur; nullam si quidem pateretur poenam , si illud tantum, quod acceperat, restitueret. Quinimo si contrahentes de duplo, aut triplo, aut quadruplo reddendo pactionem fecerint, pacta semvanda sunt, sed pactum de restituendis arrhis ultra quadruplum nullas vires habebit, cum in contrahendis nuptiis libera potestas esse debeat, utiloquitur citata Lex 3 cod. de Sposai. et arrh.

Haec tamen aliquas subeunt limitationes, quarum prima est, consuetudines locorum, aut provinciarum retinendas esse, si quae adversus ius commune invaluerint. Sane plures canonum interpretes testantur moribus multarum gentium receptum esse , ut arrhae, sequuto matrimonio, non reddantur. Altera est, minorem annis viginti quinque, etiamsi citra legitimam causam a sponsalibus recesserit, tantummodo ad id, quod accepit, reddendum leneri, hoc est ad acceptas arrhas restituendas , suas autem, si quas dederit, non amittere. Tertia est, parenteS, qui sponsalia nomine filiorum contracta, datis vel acceptis ara his, confirmarunt, eximi a poena perdendae arrhae,

vel alienae in duplum restituendae, si silii datam ab ipsis parentibus iidem praestare nolint, dummodo parentes nullam eius infidelitatis causam dederint, Sed curaverint, ut sponsalia, sicuti par erat, implerentur. Nam huiusmodi promissiones alieni lacti, iuxta ius commune, et magis receptam Doctorum sententiam, resolvuntur in obligationem faciendi, curandique, quoad eius seri poterit, ut promissio compleatur, L. final. II. ad L. Rhodiam

de Iactu , Sancheet de Matrim. lib. 4, disput. 25 et 26.

38쪽

De poena sponsa thus adlaeta.

Arrhis valde assinis est poena conventionalis , seu pactio sponsalibus adiecta, qua contrahentes sese invipem obstringunt ad poenam, seu certam pecuniam solvendam , si promissis non steterint. In hoc iamen disserunt, quod arrha actualiter traditur, et poena promittitur, quodque communiter arrha in exigua quantitate, poena autem in maiori constituitur, cum quisque sit ad promittendum pronior quam ad tradendum. Iam vero si poena sive gravis sive levis ita sponsalibus apponatur, ut ab eo etiam qui ex iusta causa resilit, solvenda sit, nemini dubium est, quin naturae et indoli matrimonii per se repugnet, cum matrimonia Iibera sint oportet. Sic Gregorius IX in cap. GEMMA de Sponsal. et Matrim. cum libera matrimonia esse debeant, et ideo talis stipulatio propter poenae interpositionem sit merito improbanda, mandamus, si ita est, eumdem B. ut ab extorsione praedictae poenae desistat, ecclesiastica censura compellas. 3 Ea poenae appositio iure

etiam civili velita satis aperte videtur , L. TITIAss. de V. 0., et L. LIBERA Lod . de inulti. Stipulat. Hinc S. Thomas in 4 distinet. 27, qua est. 2 a. 3, ad c haec habet: c Quandoque autem apponitur conditio pecuniae per modum poenae , et tunc quia matrimonia debent esse libera, talis conditio non stat, nec potest exigi poena ab eo qui non vult matrimonium complere. x Et S. Antoninus 3 part. Sum m. Theolog. tit. 1 cap. 18, ait:

39쪽

34ε Licet sponsalia possint contrahi sub conditione promissae pecuniae, n0n tamen potest pecunia amitti per modum poenae, et si promissa fuerit, non tenet promissio, nec peti potest. 3 Nihilominus canonistae recentiores hinc inde pugnant, an idem ius obtineat, si poena saltem modica ila sue rit sponsalibus adiecta, ut solvi ab eo debeat, qui iniuste et perfide recessit. Aliqui enim contendunt, hanc quoque appositionem poenae mal lam esse atque irritam, tum quia per citatas leges canonicas et civiles omnis poena in sponsalibus generatim et indistinctim reprobatur, nullo facto discrimine, an poena modica Sit, an magna, tum quia poena sponsalibus adiecta semper ossicit libertati matrimonii; proclive enim est, ut matrimonium non amore potius, sed metu poenae convalescat, et ob eam causam infelicem exitum sortiatur. Alii contra sentiunt adiectam in eum poenam, qui sponsalium fidem iniuste et perside violaverit, nullo iure improbari, irritamque decerni, non iure civili, quod adductae leges per novellam Constitutionem 18 Leonis Imperatoris emendatae sunt vel antiquatae; non iure canonico, quod citatum cap. GEMMA plane loquatur de sponsalibus, quae ob desectum aetatis a puella septennio minori contracta nullo modo valebant, vel saltem huius indolis erant ac naturae, ut puella pubertatem adepta iuste potuerit ab iisdem resilire, unde immerito poena adiecta suerat; non iure divino, quia in SS.I L. nusquam cavetur, ne poena contractui sponsalitio roborando adiiciatur: non denique iure naturali, quatenus huiusmodi poena ad actum per se honestum impellit, scilicet ad iidem praestandam, nec ullo pacto contrahentium libertas lae-

40쪽

DE EPONRALIBUS

35ditur, nam qui iustam non habet causam resiliendi a sponsalibus, iam libertate caret, atque ipse ut stet promissis, cum leges iubeant, tum etiam per censuras ecclesiasticas compelli pol est. Urgent etiam a pari late cum conventione, Seu pacto de arrhis, quae in duplum aut quadruplum ab eo, qui iniuste resilierit, iure civili ac canonico restitui debent. Illud denique addunt, quod iniuste resiliens a sponsalibus, si compelli potest ad fidem servandam per excommunicationis poenam, quae omnium, quas Ecclesia habet, gravissima est, non videtur posse in dubium revocari, quod in eodem casu ad poenam persolvendam adigatur. Frustra autem obiicitur, quod ratio dubitandi, quam Pontifex subiicit in cap. GEMMA , adeo generalis sit, ut quaelibet poena , sive magna sive modica, sive in eum, qui legitime, sive in eum, qui iniuste resilit, constituta, improbari plane videatur. Nam ratio illa decidendi ad casum, de quo agebatur, referri debet; casus porro respiciebat puellam iuste resilientem.

De personis ad ineunda Sponsalia idoneis.

Sponsalia rite contrahunt qui natura, vel lege non prohibentur. Velantur autem natura ipsa a- mentes, furiosi, aliique rationis usu carentes, itemque destituti sensibus ad percipiendum, vel consensum exprimendum , quemadmodum supra diximus; pueri septem annis minores, ex sententia Iurisconsultorum , quam Pontifices sequuti sunt, quia rationis usu non pollent, et ea proinde

SEARCH

MENU NAVIGATION