장음표시 사용
11쪽
n quam putrefieri , adeoque erroneum ea quod de Θ-nocho nugantur. 22. Probantur praeedentia. 23. Dos venarum. 2 . Vel ruit natura , vel Seholariam doctrina. et s. Paradigma ex varietate eruoris. 26. Ridicula tabula cruoris emi . 27. Osrgumentum a Peste eantra usium Seholarum. 28. Iterum a Pleuratide. as. calores or turbulentia eruaris non testantur ejus vitia. 3o. Lurida Scholarum deceptιο .. 3I. Humores in Dbribus supponere putriris, ridieulum. 32. Contra desinitionem febrium praeedentis ea. pitis , aliquot allegantur absurda. 3 3. Frivola exeuotisper Diariam. 34. Impugnatur iterum praecedens febrium donnitio. Scholarum. inconstantia. 36. cruorem non pu-rrere in venis. 37 . Corruptio unde. 38. Cruorem hemο'Aoi. tam non esse putridum. 3s. Temedium mirabile eontra hemorrhoides , per annulum. Itemquepro aliis morbis.
Editabantur Scholae quod non raro calor per exercitia emoresceret, febrientium calori non absimilis, qui clim tamen febrilis non esset, calorem quidem febribus necessarium censuerunt: honindifferenter quemlibet, sed illum qui e putredine suscitaretur. Jam non amplius de calore anxiae, ut neque e gradu, aut intemperie eius : sed potius de causa continente illius. Neque enim susscere visiis est calor graduatus praeter naturam pro febri, nis1 S is emergat e putredine. Quae certe particu
la , torpide omissa est in praefata febrium defini
tione . Ergo iam febris essentia , non amplius est nudus calor, nec hic distinguet febres ex diversitate caloris licet species inde resultet unde essentia sed humorum putridorum , vel saltem putrescentium varietatibus. Belle sane inceptum, sic est apositis terminis vagari, ut cum antea non respice rent n isi calorem, qui superaret consiletam naturae
temperiem, deinde exigant calorem, S subjectum putredinis , quem volunt accensiim in materia peccante putrida : non autem amplius primum in corde . At cum caloris , non nisi unica sit species in gradu, momenta vero ejusdem plurima: sintque
species febrium plurimae, nec possit multitudo fe -
12쪽
brium specifica prodire ex unica specie caloris praeter naturam. Ergo in esse caloris aliud spectatur praeter gradum eiusdem. Non ergo calor constituet essentiam febrilem t sed istud aliud, ratione cujus prorumpit febrium diversitas. Si ergo putredo diversorum , sit causa essiciens diversitatis febrium, tam erit calor causatum putredinis , quam ipsam et febris: adeoque cum actio causalitatis putridi, aliud quid involvat praeter calorem ipsum, non pos terit febris esse calor. Iam Scholae confuse, plurima utrobiqtie astruunt, ut si ipsas non juvet unum , iuvet saltem aliud . Ita ut quamvis praefa-- tam definitionem scrvent mordicus, eamque adorent : sensim tamen ab intemperie nuda caloris
deflectunt, ad humorum putredinem. Nec sistunt in his nugis, quin insuper ad remedia calida refugiant, oblitae suarum thesium. Idque sive attentent purgationes, sive demum ad propria febrium spe-6 cifica sese converterint. Quid namque in mede do est modo solennius, quam pro febri dedisse a posemata ex lupulo, asparago, &c. eademque sac- charo condidiste 8 Quid enim aromate rosis i cluso est ardentius, sive saporem spectes, sive applicationem , sine quo tamen ipsa rosia merum est cadaver 8 Quid enim ubique crebrius occurrit, quam sellaris aut vitrioli corrosivum multipliciter suadente lucro adulteratum ) julapiis febri libus immiscuisse 3 Rhabarbaro denique & scammoneatis, sontes quos fingunt humores elicuis37 Ergo ante omnia ex professo examinandum, an febrilis calor suum debeat ortum putredini. am obrem imprimis docui palam , cal'rem febrilem nullatenus pendere causa iter ex materia peccante.
Deinde didici, quod ibi a febris maligna, in hoc λcaeteris discrepet , quod sua materia peccans ad
iunctam habeat putredinem incipientem, Quaesidein
13쪽
dein in sui fastigium perreptarit, donee putredo
sit in facto esse, intusque manserit, necessariam mox mortem adferat. Sin vero in fieri esse, foras
propulsetur ut in Variolis, erysipelate&e. ) plorumque sanatur. Eo quod motum ad extra, plerumque comitetur sanitas. Hine namque febres oci eunt sub finem iudores spontaneos. Estque Crisis, quae per sudores terminatur, longe saluberri ma. dc per consequens etiam remedia sudorifera. Confugerunt autem ad putredinem, ut reperirent ii causam , unde primum frigus, mox dem calorem stabi lirent. Assumunt ideo fimum equinum , actu frigidum, sponte incalescere, propter putredinem. At quam stolide utrobique, credulo mundo imponunti Nam vaccinus, ex iisdem alimentis, melius putruit & digestus est . quam equinus, tamen non incalescit. Fimus etiam equi, qui gramine pascitur, aut Viciis, non incalescit, prout dum granis vescitur, non minus tamen ille quam hic, putruit. Nescivise ergo, quod calor sequatur mansa grana, I anon autem naturam putredinis. Ergo insulse traducunt calorem febrilem, ad humores in febri putridos, ab calore fimi nondum putrentis. Nescivere ergo Scholae, quod quo fimus equinus, propinquior est incipienti putredini, tanto magis o betur omni calore. Idemque nec unquam proinde putrebit, si spargatur. At solum dum in cumulum
contrahitur madidus, non secus ac foenum & sores, si comprimuntur madida, accenduntur ante ....putredinem . NesciVere, inquam,fimum incalescere per proprios spiritus salium compressorum . Denique etsi fimus calescat in fieri esse putredinis, ces sat tamen omnis calor , ante inceptam putrefa-inionem i n facto esse. Adeoque calor simi, non quadrat materiae febrili , si multo ante latitet pu-
tr ida ut ajunt; in receptaculis, & quidem in quar
14쪽
I3 tana continuo ,& diui issime. Imo nec est gradus caloris fimi adaequatus, ut a putrido centro dispergatur usque in plantas pedum: quin prius corporis centrum exurat, ubi putridus is humor restagnaret. Est ergo exemplum fimi plane impertinens febribus , eoque magis , quod non docent frigus, tempore prius, calore. Minimo in natura, nu-spiam putrefactio causat calorem, multoque mi - 14 nus in vitalibus. Nam in putrefiente, est necessarium frigus, si vita spoliatur, quae nobis fons caloris est. Etenim diebus intercalaribus Intermittentium , non querimur de aestu, aut nos molestat frigus : quando tamen supponunt humores putrefieri. Itaque si ea lor & frigus causaliter succedant
in putrefacto , sitque in febrium accessu frigus
semper ante calorem, frigus est magis nativum p trido , quam calor . . Idcirco enim a duratione friagoias in febri metimur morbi diuturnitatem, non autem a calore. Tandem ostendi omnem calorem
febrilem , esse prorsus ab Archeo, ideoque cessare ante mortem : quando attamen frigus de putredo invalescunt magis . Implicat etiam, quod calor febrilis esset a putrido, & primum siuccenderetur in ipso corde, unde putredo exulat. Denique non accenditur calor in fimo a putredine sui, Nam si quotidie nova equi urina irroretur, ne quidem in i 6 annum incalescet. Certum est autem, quod urina
non praeservet a putredine, quam verius augeret. Verius enim calores e thermis, vel calce desiumpsissent: sed horum calorum causas magis ignorabant : quapropter facilius aestimarunt, unius fimi equini putredinem accusasse. Nec erat cur potius a calore, quam a frigore, aliisque symptomatibus febrilem essentiam mutuarent, cum sint paria ac socia febrium accidentia. Itaque semper studu
runt debellare accidentia producti et quia radices
15쪽
ignorarunt. Sed cum jam constet res materiales, esse ipsam materiam, quo modo sanabunt , quiduntaxat ad calores , totum sanandi cardinem
Vertunt 8 Saltem eeeidit fimi equini similitudo, & caloris febrilis, putredini adscripta. Nam fimus,
dum tantillum putrere incipit, calorem exuit. Ae quamdiu calere potest , artifices salem petrae exincliciunt: sin autem incaluerit, ut sibi inutilem, rusticis relinquunt. At Scholae, humorum putre- Isdinem accusant: & quidem unius ac ejusdem humoris , tam pro frigore, quam pro calore , & utroque intenso. Atque per consequens , unum di idem , duo opposita immediate ex se efficeret. Ergo necesse esset, alterutrum horum, ut sit per se, alterum vero per accidens. Si itaque frigus, est proles putredinis per se, non potest ullatenus essentialiter includere calorem : sed tantum per accidens. Sin autem calor est filius putredinis per se, nec utique febris tum inciperet a frigore. Sat lucet attamen ex praefatis,quod Scholae putent, putredinem , febrium essentiam: calorem Vero atque frigus , accidentia comitantia putredinem.
Qivire Galenus ait: Cum sanguis putrescit, fit bilis. Quem textum si admiserint, ista bilis erit putrida a Pin sui ortu , vel non. Si putrida, faceret Tertianam: non autem Synochum vel causium putridam. Sciant igitur Scholae, cruorem in venis putrefieri nunquam , quin simul ipsam et vena putreat, ut in Gangrena , & Wiortificationibus. Adeoque petunt principium, qui cruorem emittunt, ne putreat invenis. Item qui Synochum e cruore putrido Venarum oriri asserunt. Itemque qui cruorem dum putrescit, in bilem verti ajunt. Quae sic probo. Venae a Rsium cruorem, etiam in cadavere, retinent fluidum consensu totius Anatomiae, cruor autem extraVe
natus, mox in grumum concrescit. Est autem B cruoris
16쪽
cruoris coagulatio , corruptionis dumtaxat initium , &via separationis integri. Ergo si vena custodiat cruorem , a corruptione in cadavcre: multo id magis in vivis. Argumento a minori ad maius. Putrent quidem excrementa peregrina invenis : tam propriae nimirum, quam alienae digestionis retenta sui de digestionibus alibi in at nunquam sanguis. Quippe qui juxta Sacra, est sedes, & thesaurus vitae. Si ipsa ergo Vita , nequeat a corruptione praeservare suam sedem & thesaurum quantisper est in venis , quando ergo servabit eum p &quomodo unquam erit immunis a corruptela 3 Itemque si vita, non servet a putredine sanguinem in quo gliscit, quomodo praeseGabuntur ossa. Ve- a 3 nae ergo, a Creatore sunt ordinatae, ut sanguinem servent a corruptione, quia vita confermentata esta sanguini venarum . Itaque sub hac quaestione ruit decus, & destinatio naturae : vel ruit totus ordo medendi hactenus adoratus a medentibus. Sed esto,
quonam signo iudicant Scholae sanguinem putri
dum 3 nonne ex colore albi ore, ni Friore, flavo, subviridi, fuscove 3 nonne ex materia viscosa, cracsa, aquea, tenui 3 dc tandem an non ex consistentia. as non fibrosa, vix cohaerente &c. Ast declaro, sub poena convicti mendacii, si quis velit experiri, quod ducentorum petulantium rusticorum, & fanorum cruores , unico die examinaverim : erantque multi illorum, aspectu valde dissimilares, colore, mat ria , dc consistentia , quorum plures distillavi, de reperi, medendo aeque utiles. Solent namque nostrates rustici, altera Pentecostes mittere sanguinem, quo largius potitarent. Etenim quanquam plures viderentur putridi, alii eruginosi, vel atrabiliarii: Imprimis tamen rustici unde emuxerant, crant admodum sani. Ergo per causam confirma-
nt , se non obstantibus corruptionis indiciis,
17쪽
cruores a balsami natura nequi cquam alienos. Quare obrisi tabulam iudiciorum ex asyectu emissi cruoris, adeoque confirmavi mecum , a medicis cruorem servari jussum, ut saltem hac ratione, unam visitationem aegrotis adnumerent. Etenim si a rcorruptio cruoris uspiam locum habet, indicetque
siti emissionem eo titulo, id sane oporteret esse in asPeste . Atqui in Peste est venae sectio exitialis: ergo
nusquam in cruore est putredo, metusque ne putredo cruoris invalescat, dc per consequeἡs scopus cruoris mittendi hac ex parte erroneus. Suppono quoque viros 3 O. aequa Pleuritide depressos,decem autem illorum, effundere cruorem e vena apparenter vitiatum sest namque cruoi pleuriticorum
instar vini rubri, cui grumi lactis confluunt) residuos autem 2 o. curabo citra cruoris emissionem.
Certum est interim quod isti a o. cruorem non aliter affectum habeant, quam decem quibus secta vena fuit. Iterumque, quod sanatis illis et O. si vena pandatur, reperietur illorum cruor rectificatus, in pristinum restitutus, & longe a pleuritico cruore alienus. Ergo Pleuritici cruor non est corruptus, i quanquam talis videatur. Quod probo; quia a corrupto , sive privato , non datur regressus ad vitam sanitatem sive habitum. Non igitur cruor ater, lividus, viridis &e. testantur sui corruptionem : sed solius effervescentiae, aut turbulentiae fermentalis signa praebent. Imprimis namque si aquosior de flavus sanguis vitium indicaret, arterialis sanguis, venarum cruore, esset longe deterior ; quod est erroneum : etenim non aliter cruor praefatis signis distinguitur, quam sicut vinum turbatur dum vitis foret, non enim corrumpitur ideo : quippe sublato turbine, sponte reclarescit iterum. Sic pariter febris , cruorem variformiter turbat, alienisque
faciebus decolorat. Sed hae larvae cessant, febre B a sub-
18쪽
sublata. Equidem inspectores cruoris, leo aequiparare ferentibus iudicium de vino Hispanico, putantibusque aspicese lotium. Sed dicent: si putredo
3o non insit cruori, cur ergo tertia, & non prima, vel prima, & non tertia vice alit pure rubicundus evena 8 At istud argumentum , saltem convincit, unam partem cruoris plus, citiusque turbari alte-3I ra,nec totum, aut omnem simul. Certum est namque, naturam, sensim, lineari via, ad statutam sibi persectionem tendere. Cruorem ideo prope cor, puriorem esse, quam qui circa primam ejus officinam est. Ergo Tertianam, tam Continuam, quam Interpolatam, ex bile flava. Quartanam ex atra ut& quotidianam , ex pituita, sed putridis, constare
a junt: errantque. Nam cur necesse fuit hos humores quos alibi fictilios demonstravi) supponere putridos, cum fateantur Synochum non putridam, continuam. & tribus praefatis atrociorem Quae sane si conferantur, cum proposita febrium definitione, iam necessario, sanguis in Synocho omni, αῖ spiritus vitalis, in Diaria, constante vita putrebunt, terminum scilicet putredinis assecuti erunt Dein cum fateantur Scholae ejusmodi putridos humo res, non consistere in theca cordis, & quod proinde non accendantur primario in febri, adeόque per consequens, frustra exigatur putredo , ad calorem febrilem accensum in corde. Si ergo putridi humo Te S, accendant a longe sipiritum in corde: Id omni
lege naturae, prius fiet cominus , quam eminus, satiusque omnem cruorem intermedium putredinis calore accendent, dabuntque sic omnes febres necessariam Synochum putridam. Quare nec uti artana sistet cursum, repetetque recursum, si eadem eius materia putrida, in Splene sis spes ad annum expectet. Gangrenae certe me docent, nihil
putridi nam putridum omne, est mortuum) posse dudum
19쪽
dudum persistere absque ulteriori sui contagio. Nec capio quomodo putrebit ipsae vitae Archeus, a sui Galeno pro Diaria satisfaciat 3 Quod si intelligant Diariam filiam illius putredinis, quae tandem
spiritui vitae inseritur. At sic omnes febres, in Scholis, essent Diariae. Denique si Diaria , filia putredinis: praesupponitur ergo putredo fermentata spiritui vitae. Unde relapsus ad easdem angustias. Sin autem intelligant incipientem dumtaxat putredi- 3 nem, sive dispositionem ad putredinem sitque calor effectus putredinis : ergo sequitur, quod Diaria habebit tantum dispositionem ad calorem, non
autem calorem verum, uti nec proinde vera erit
febris. At Scholae requirunt formalem, dc absiolutam putredinem, ut caloris febrilis causam inveniant. Oblitae, quod tunc calor erit effectus putre- 3 sdinis, &non febris: adeoque distinguent, coacte, calorem a febri. Quippe clim Synochus non putrida, sit vera febris absque putredine, dc per consequens, debebit eme absque calore. Interim paulatim deponunt caloris formidinem, nec illi incumbendum in medendo , dum metuenda sit major noxa ab contagio putredinis in habentibus symbolum. Praestaretqtie ideo putredinem avertere, quam refrigeriis frustra febrim delinivisse. At sane quaecumque putredini resistunt, sunt calida. Myrrha enim , jam a bis mille annis, cadavera Memphytica praeservat, quo alias cum Cichoreo, Plantagine, & vestris refrigerantibus, dudum putruissent. Sunt igitur putridorum humorum, sanguinis item, atque spiritus putrefactiones, adeo fabellis similes, quod vix crederem Scholas serio locutas, nisi istas theses, per therapeuticem fataliter etiamnum hodie confirmarent. Pro colophone adhuc unum addam. Quidquid in corpore semel corruptum est, nunquam iterum redit in gratiam: 3 si
20쪽
22 DE FEBRI Bussed sanguis venarum utut videatur corruptus, redit iterum in gratiam. Ergo non fuit semel corruptus. Probatur maior, quia in nobis corruptio est effectus sequestrationis dispositionum vitalium: a de 3'que praestapponit privationem ac mortem ipsius corrupti. Probatur minor per eos, qui curantur a Peste, Pleuritide, & febri absque eductione cruo-Α g ris. Itemqite: Si sanguis unquam censendus est putridus, vel corruptus, existens in venis, is maxime erit haemorrhoidalis: sed hic non est corruptus, , quanqu/m pene Velut eAtraVenatus: ergo nunquam cruor censendus est putridus in venis. Majorem probat tota Chirurgia, de ulceribus, contingentia hemorrhoidum natis. Probo autem minorem. Qvia metallum compono, unde si gestetur annulus, ipso spatio orationis Dominicae tollitur hq-morrhoidum dolor, & 24. horis evanescunt hPmorrhoides tam internae quam externae , utut maxime protuberent. Ergo ille cruor recipitur ingratiam, dc bene se habent. Valet etiam iste annulus in suffocatione.& motibus uteri. & morbis plurimis. Cuius descriptionem atque componendi modum trado in tractatu super illa verba: In ver
bis herbis & lapidibus est magna virtus. Ubi de
virtute magna rerum loquor. Doctrina Veterum de Circuitibus examinatur. C A P v T III.
I. citusa eireuituum febrilium in Scholis. 2. 'Primin error. 3. Gate1rin insimulatur erroris. Equater artus humoriam cur JLpectus. s. Ingens Scholarum 9 pertinax eacitaε. 6. Exploditur Valenus de lora Intermittentium,multis anxietatibus inde profuis. 7. Comput- bim necessaria pro aere ' Tertiana juxta SeholM. g. Perarathmeticon refestitur.
s. Ex suppositis eoncluditur non posse in febri esse pisthoram altero die. IO. Petitio principii in Valenteis. II. Valenus natomia ignarin multor libros de Anatomia exscripsit.