Joannis Baptistae van Helmont, ... Opuscula medica inaudita. 1. De lithiasi. 2. De febribus. 3. De humoribus Galeni. 4. De peste Febrium doctrina inaudita. Authore Joanne Baptista van Helmont toparcha in Royenborch, ..

발행: 1644년

분량: 243페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

31쪽

C A v v et IV. 33tionem, tanquam binas Medicinae columnas, qui busque collisis, totum aegificium, sponte velut in rudera concidit, ablatisque his praesidiis, Medentes deserant infirmos, non habentes remedia, praeter corporis atque virium diminutiva, quae sigil- Iatim attingam universa. Enimvero ex consensu Galeni, in omni febre silectica excepta in requiritur Venae sectio. Scholis itaque , & exitiosae

huius taculi consuetudini hunc ego Syllogismum

statuo

Phlebotomia est inutilis, ubicumque non indicatur necessaria: sive, ubi Indicatio illi propria deest 1 Sed in febribus non indicatur necessaria. Ergo Phlebotomia in febribus est inutilis. Probatur major. Quia finis est causarum directrix prima , dc dispositrix mediorum ad se. Ubicumque ergo finis non indicat necessitatem medi rum , frustra comparantur ad finem non re,quisita .. Praesertim ubi ex contraindicatione constat , cruorem non emitti absque virium jactura. Perperam ergo instituuntur ejusmodi media , quae finis indicat frustra , inutilia , dccum virium diminutione fieri. Minorem autem probat Horat. Augeoius de monte sancto, tribus libris ex professis. Docens Academiarum consensu, quod sola plethora , sive venarum nimia plenitudo , id est , nimia cruoris abundantia , sit indicatrix phlebotomiae. Neque id quidem directe ad. sanationem febrium : sed ob plethorae evacuationem. Atqui in febribus nunquam subsistit plethora , ergo nunquam in febribus indicatur phlebotomia , & per consequens , est haec omnino inutilis. . Conclusio est quidem nova dc paradoxa, attamen Vera.

Quod igitur pluribus erit probandum. Ipse Galenus probat subsumptum. Docens singulo febrium C accessu

32쪽

seeesse plus bilis dissiari quam biduo generetur.

Interim caetera membra non cessant nutriri consueto sanguine. Id est, adhuc praeter consumptionem a febri causatam , suam laxam cruoris sistiti . consumunt. Quae praecedenti capite, ex humore per vomitum v ejecto, in computum redegi. Jam vero illud ipsium majori conniventia inculcandum est. - circa si bene valenti, quotidie fiant unciae octo cruoris, necessum est, totidem quoque in dies in alimentum absumi, aut alias, mox in immensam molem homo protuberaret. Quid si ergo benevalenti, quotidie decedant unciae octo cr uoris: certe non minus consumet febris. Ergo eum nulla,

aut pauca sit ciborum appetentia, digestio, & se guifieatio, necessariis quoque mox binis diebus,plethora, si qua sit initio, deficiet, cessabitque ei usu indicatio, pro cruoris missione in febriente. Quod autem mox in febribus non sit amplius plet hora;

hoc vident quotquot ulcera e cauterio patiuntur. Quae scilicet mox a febribus siccantur, nec uolitum Pus dant. Imprimis autem notandum, ut nunquam vires peccare possunt abundantia , nequidem in Mathusalem: ita nec bonus sanguis, peccat ni-s mietate, ed quod vires vitales, dc sanguis, sint cor relativa. Quia juxta Scripturam, anima , sive robur vitale, est in sanguine. Ex consequenti ergo,

φ nunquam potest esse pleihora in bono sanguine.

Ab altera autem extremitate, praecedenti capiter demonstravi, non contineri unquam in venib, sam

uinem corruptum: ergo, si qua sit unquam possi-ilis plet hora venarum, illa deberet consistere in

medio statu cruoris, inter corruptum oc optime fanum : sive consideremus eundem statum decidentiae dc neutralitatis, vel demum, quatenus ex utroque missum , saltem meminerint Galenistae, bonum provenire ex integra causa, malum verisesin.

33쪽

e singulis defectibus: adeoque hunc statum non

dici plethoricum: sed cacochymicum. Nec optare venalaectionem : sed potius purgationem, quae se- Iective malum educat, bonum autem relinquat. Adeckiue ex suis thesibus, nondum probari venae- ssectionem ullatenus indicari. Nam iuxta rei veritatem, iam ante ostendi, non consistere cacochymiam in venis, quae scilicet est dumtaxat cruoris turbatio: ad quam sublevandam, non indicari turbati cruoris exhaustionem , quantum turbatoris affectus ablationem. Potissimum quod sit purior sfanguis, qui per cordis centrum transiens, suam depurationem est sortitus: ideόque qui e cubito trahitur, primulque educitur, purior erit, relinquetur autem intus impurior. Porro clim jam cor stet deesse plet horam in febribus, quae sanguinis emissionem requirat, idque quadam tenus Scholae olfecerint, substituerunt loco Indicationis aliquot coindicationes, quasi aequi ponderantes Indicatio ni adaequatae in natura, & praeponderantes contra Indicationi, quae alioqui sane, cum a virium conservatione desumitur , tota primatum obtinere i idebet, eo prorsus nomine, quod omnis febris cito. tute, dc perfectE sit curabiIis absque venaesectione. Enimveris pro omnibus tam diversis clien- I atum humorum putrefactionibus , dc febribus inde manantibus , unico Venaesectionis praesidio statim utuntur , quia affatim ut aiunt in succurrit , dc ad lubitum sistitur , qua saltem distinctione , sua laxativa quodam modo infamant. Aiunt namque licet Venaesectio, na- 1 3turali , atque unica sui indicatione , propter plet horam requiri videatur; imo nec illa , humores putrefactos proprie auserat : attamen refrigerat , venarum sarcinam exonerat, vires recreat, partem mali humoris, una cum bono

C a demit,

34쪽

demit . fluxumque humorum ad nidum putredinis , per derivatio0em , ac revulsionem sistit, pacat , aVocδtque. Quapropter natura solamen sentiens, caetera Delicius, faciliusque satagit. Bona sunt verba ait sus , comedens psalmos poenitentiales : at non prosunt famelicae. Hae sunt videlicet coindicationes , quibus continuandam mortalium pernitiem persuadent, quibusque s-gillatim satisfaciam. Atqui ante omnia praemo- nitum volo. Quod quamquam in robustiori . &pleniori corpore , notabilis laesio per cruoris emissionem non sit , imb non raro mox iblevari , etiam aegri senari videantur et non potest tamen non improbari venaeseistio , cum citra eandem , faelicius sanentur febrientes , nam utut ad primam Vel iteratas venaesectiones , --pe febrium atrocitas remiserit: Id sane non alias contingit , quam quod Archeus , subitam virium depletionem , ac indebitam refrigerationem perhorrescat, adeoque expellere materiam

febrilem , & fungi officio , negligat. Qui vero per phlebotomum curati Videntur : certe recidivant , saltem tardiorem , minusque firmam consequuntur valetudinem. Quam assertionem Turcae probant , magnaque orbis pars mecum , Venae apertionem' ignorans , quippe

quam Deus , in natura nusquam instituisse legitur , aut approbasse , imo ne quidem ejus mentionem fecisse. Quod autem.ad primum coindicationis scopum , qui refrigeratio dicitur, a tinet. Profectb , sanguinis missio non alio titulo refrigcrat , quam quatenus de calido vitali furatur. Non autem qubd vim frigefactivam& positivam obtineat. Quo saltem nomine, debet ejusmodi refrigeratio esse nocua . . Cur quaeso , in hectica non aperiunt venam i an non

indiget

35쪽

indiget febris refrigeratione 3 vel desinit esse febris 3 At deficit cruor hecticis, quare defecti t cmioris. & virium, facilis est noxae animadversio per I 6 phlebotomiam allatae, quam alioqui vires robiistiores tegunt. Anno 16 I. g. Novembris dis.1eEhum fuit corpus Principis Ferdinandi , Hispaniarum Regis Fratris , Card. Toletani, qui 39. diebus Tertiana febri agitatus obiit aetatis 32. annorum. Etenim sublatis corde, hepate, dc pulmone, adeoque dissectis venis & arteriis, vix coch

Iear cruoris in cavum thoracis confluxit, plane nimirum hepar ostendit exangue, cor vero instar crumente saccidum. Biduo enim ante mortem,

plus edisset, si ipsi concessum fuisset. Fuit nempe

per Venaefectiones, purgationes hirudinesque ita exhaustus, ut dixi, non desinebat tamen Tertiana suum typum servare. Quid ergo tanta sanguinis evacuatio profuit Z Quidve refrigeratio ista palam fecit, nisi quod vana essent ejusmodi evacuantia , quae ne punctum quidem febrium tollerent.. Estne ista medendi methodus quae fa-ircit Medicum, quem creavit de honorandum praecepit, ob sui necessitatem , Altissimus 3 Si nes ciat

in viro juvene curare Tertianam , quorsum conferet ista methodus Estne illa ars, cujus eget infirmus , Sc non sanus 3 Vtinam atque utinam Princeps bonus ille, non fuisset usus Z Qui cum

Cortraco redux a Senatu Bruxellensi salutaretur, convalescens ab agone mortis prae cruoris & virium minutionibus , tum firmus obambulabat in cubiculo. Horrent itaque medentes , suos

febriculo s exponere ad occursum frigidorum, quibus sci licet statim , atque astatim , eXperirentur refrigerantium virtutem indicio manifesto, quod non multum fidant suis calorum, & refrigerantium regulis. tiam clim tam constet, totum C 3 calu-

36쪽

olorem in febri esse ipsiusmet spiritus vItalis di s

quitur etiam , quod refrigeratio per venaesecti nem, sit mera spiritus vitalis . una & sanguinis ex- j. haustio , &depauperatio. Nam si febris sit curati- da ut intemperies, per Venaesectionem, tanquam remedium refrigerans contrarium heu constati per exhaustionem omnis sanguinis e Ρrincipe. Imis iante Hispaniarum. In quo adhuc pridie ante momtem febris Tortiana, non obstante tanto refrigerio, suos accessus servabat, in sel ue frigore, sit nationem intendant alii etiam in quotidiana squam e pituita putrida accendi scribunt) saltem refrigerium istud. longe facilius obtinerent, exponendo aegrum femi- nudum, ad boreae, vel zephyri flatum, vel suspendendo in aqua, aut proriando puteo, donec se sat refrigeratum testaretur. Statim enim sic, di affatim Tanationem absolverent, si in tus conscia institia, suam caloris essentiam febria o lem, non damnaret. Itaque febris non est nuda c loris tempestas: sed adest occasionalis vitiata materia, ad cujus expulsionem, Archaeus per accidens se accendit, velut indignatus. QDd quamdiu in Scholis fuerit neglectiam, praeposterae, pernitiosae,& conjecturales erunt febrium fanationes, eoque omnes nequicquam gratiarum actione dignum, debebunt medenti cum spontanea naturi bonitatec rentur, atque utinam per medicos non poster-αi garentur. Ad argumentum vero sanationis per frigus subitum respondebunt Scholae periculosam aesse itionem, ab uno extremo ad aliud. Qua suae ignorantiae excusatione, os populi obturant, Ve- Iut aliquid fide dignum dicerent. Non advertentes, quod in eo sibi contradicant, dum venaesectionem, eo potissimiim scopo laudant, & praeferunt laxativis, quod statim , atque assatim, per

efrigerium succurrat, ideoque velocis, dc praesidii

37쪽

universalis nomen laturam dedere. Suam enim impotentiam, in inscitia fundatam, cogunt ad a r-bitrium axiomatis male intellecti, dc pejus applicati: Siquidem indubium est, quod liceat consenim abscindere laqueum suspensi, ut privatus aere, illo quantocius potiatur. Item quod liceat submersum, statim prono situ deponere, ut aquam e pulmone rejiciat. Liceat, inquam, aliquem tim ad ripam extrahere, liceatque statim vulnus ab indispositione liberare , de cicatrice claudere. Plurima enim sic vulnera unico die sigillantur: quod solut io continui, nil indiget praeter sui reunitionem, liceat statim os fractum vel dissocatum reponere. Liceat similiter in Caduco, Syncope,

Iipo thymia, crampo, quanto citius infirmos re-Vocare, excrementorum detentiones solvere statim, statimque profluvium muliebre sistere. N que enim autumandum, quod natura in propria destructione gaudeat, quodque e statu sano, repentinam quidem mortem intromittat, remedium autem recuset, quod repente morbum repellat.

Alioqui non faceret, quod inpossibilibus est longe optimum , uti nec unumquodque desideraret esse, & conservari. In Mathesi quidem statuitur impossibile, ab extremo ad extremum pergere abseque medio, negatque istud medium, omnem penitus interjacentiam: quam si in naturalibus, cum quadam latitudine dederimus, adhuc cpnfestim, atque optime egisse censebimur. Adeoque nec licet illud Matheseos ad sanationes torquere. Fateor equidem, non licere hydropem, per paracent hesin, unica affatim vice educere: ut neque pus, egrandi apostemate totum clicere; nec conglaciatum prae frigore, immediate ad hypocaustum deferre, neque fame paene extinctum, affatim alere.

38쪽

o DE FEBRIBUS.

necessarius incessus ut talis, aut ab uno extrem rum ad aliud progressio, quasi natura celerem opitulationem aversaretur. Cum haec ipsi sit indica-2 3 tio Vernacula, cognata, meduIlaris, & intime propria. Sed vetantur ista, quia virium inde dependens exolutio non ferret celeres istos motus. Perclenchum ergo causae non ut causae, Scholae aegros arcent, a subitaneo auxilio, quod non habent: ut ignorantiam aliquo apud vulgus velent axiomate, male directo. Nam quoties sine virium amissione vires namque , semper primatum obtinent in Indicationibus sanatio haberi potest, quo citius id sit, majori quoque jubilo naturae. arripitur. Pro ut S in febribus, multa iucunditate, utili admirationea observavi. Ergo interminis si febris sit metus

calor praeter naturam , debeatque per contraria debellativa omnis sanatio perfici: ergo requirit frigefactionem praeter naturam, ut scilicci contraria stent sub eodem genere. Id est, Necessario febris omnis, sanaretur ab ambientis multo frigore; ac potissimum, quia ambientis frigus , vires colligit, non autem dissipat. Sed consequens est fabsum: ergo dc antecedens. Ergo Scholae non interidunt per venaesectionem, caloris refrigerium: sed primario ablationem ipsius cruoris, 3c mitigationem accidentium, quae vires debilitatas conicquitur. Sive primario intendunt, virium, &sanguinis diminutionem. Id quod pleno fuco appellant, , liberiorem arteriarum respirationem. Ego vero Indicationem, quae virium conservationem com cernit , estque opposita venarum depletioni cuicumque , semper maximi pendo, quia diminutis, dis stratisque viribus , nec morbus profligari potest, nec aliquid superest medenti agendum. Idcirco Hippocrates, decernit naturas ipsas, esse morbo-ium medicatrices, quod Indicatio , quae a viribus

39쪽

conservandis sumitur , totum sanationis scopum moderetur. Vt ergo ratio, vires custodiendas sua detrita&cruorem, quod hic, illas contis eat. Ηip-2

pocrates quidem in plet hora Athlaetarum, statim, re cumulatim, cruorem jussit mittendum. Idque Scholae pro venaesectione ubique intonant. Sed ridicule, istud pro morborum, febriumque sanatione allegatur. Non enim id iustit propter metumplet horae , utcunque venae illorum sanguine sat abundent: sed solum, ne vasa repleta, in roboris exercitiis dissiliant, ac dehiscant.Alioqui quid Ath- laetis sanis, cum sanatione febrium intercedit communei'non enim febrienti metus est ple thorae, nec ut vena exercitiis rumpatur, notandum porro, depletiones cruoris sic se habere. Quod quae a venere agfacta est, sit irreparabilis virium exhaustio, quia demit de innato cordis spiritu. Huic autem propinqua est exhaustio per venaesectiones facta, eo quod prompte suffuretur Archeum influum, de asiatim. Morbus vero, etsi vires directe quoque oppugnet: quia tamen id non evicit affatim, sed sensim, ideo vires potius concutit & atterit, quam quod vere exhauriat. Facilior itaque est virium restitutio, a

morbo attributarum, quam exhaustarum a venae-

sectione. Nam qui a Mnaesectione debilitantur in morbis, plerumque destituuntur crisi, & si a morbo

resurgant, paulatim, multisque anxietatibus valetudinarii convalescunt, longa dierum serie,& non sine metu recidivarum. Qui vero morbo decumbunt absque venaesectione, restitiiuntur de facili,& coa-Valescentes , mox pristinum attingunt statum. Sin vero remediis destilliti , etiam nonnunquam ad extremum devenerint , crisim tamen natura molitur, eosque reficit, eb quod illorum vires, etsi a morbo conquassatae quidem sint, non tamen perierint, exhaustae astatim per cruoris emissiones.

40쪽

, o Quapropter medicus ex conscientia, & in charitate tenetur mederi, non per dispendium subitaneum virium , ut neque per pericula inde consequentia, nec etiam per Vitae abbreviationem necessariam, iuxta psalmum. Spiritus meus attenuabitur sergo dies mei abbreviabuntur. Cumque iuxta Sacra, vita gliscat in sanguine, utut hunc affatim

dimiseris, non nisi cum vitae praeiudicio emiseris. Intentio enim perpetua naturae, sanandis febribus, 31 est per sudores. Id que accessitis plerumque terminantur per sudores. Sed huic intentioni diametraliter opponitur venaesectio. Siquidem haec vellit cruorem introrsum, ad replendum vasa cruore depleta: motus Veronaturae, ad fanationem febrium requisitus, procedit a centro foras, a nobilibus, &visceribus, ad pellem. QDd autem venae sectio debilitet necessiario, licet fortiores, & plethorici, id secus experiri, & testari videantur: si textus Sacer, qui vitam in sanguine habitare admonet, non satis ponderis habeat, saltem id manifestum fiet si liberaliori finguinis missione peccaveris, statim

enim vires, &aeger concidunt. Ergo in mathesi si sex notabiliter laedant: tria non possiunt non laed 3 δ re, quanquam non ita sensibiliter. . Laedere autem naturam, qui eandem sanare; dc restituere debet,

Mon est permissum , si ipsa sibi natura debeat effemedicatrix, tantoque felicior, quo fortior. Satis enim si medico, quod aeger alioqui inexcusabili debilitate labaicat per morbum, inedias, inappetentias, inquietudines, dolores, anxietates, Vigilias,sudores &c. neque idcirco fidus Auxiliator, de-het debilitatem addere debilitatibus. Fraudulentum est sublevamen, quod venaesectio adfert, ejus que tam incertum est remedium, quod nemo medentum hactenus ausit polliceri sanationem inde

futuram. Quisque artificum facit, quod promittit.

SEARCH

MENU NAVIGATION