Academicorum, et scepticorum philosophiae rationem non esse in physica omnino repudiandam, oratio Jo. Antonii Vulpii ... habita in gymnasio Patavino 8. idus novembris, anno a v.p. 1728

발행: 1732년

분량: 199페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

tentium radii, dum ab origine sua profecti,

ad oculos nostros pervenire nituntur , nihil offendunt quod ipsis impedimento sit, vel moram faciat, quominus momento temporis longe lateque diffundantur. Etenim spatia illa vastissima, sideribus lucidis interjecta , non alio

corpore plena sunt, quam aethere tenuissimo, sive punctis aethereis se se mutuo contingentibus et quae puncta sunt ipsum luminis vehic tum , ut ita loquamur ; pulsuque a corporibus lucidis accepto , ipsos luminis radios constituunt : atque ideo aether & radii non sunt duae res inter se diversae, neque aether ullo modo

radiis permeantibus obsistit ; id quod Gassendus

verebatur. Deinde, si aliqua ratione admirabbiis velocitas luminis intelligi aut comprehendi possit , hujus tantummodo μθ . .. auXilio Vide tur comprehendi posse : enim Gassendi alias quidem difficultates eVitat, quae jam a n his memoratae sunt: at eXplicandae caussae, cur lumen, temporis prope puncto per ingentia caeli terraeque spatia discurrat, minus profecto Ldonea est. Nam si spatia illa vacua essent , cujusmodi ea fingit Gassendus, luminis corpuscula quae primum e sideribus effluxissent, nonnisi ingenti intervallo temporis terram coutingere potuissent. AEtherem lorur lineas animo concipere licet, a lucidis stellarum corporibus continenter pulsas , tamquam rigida quaedam bacilla , vel tentos funiculos: qua similitud,

192쪽

ne, ad hanc ipsam rem explicandam, usi quondam suerunt etiam Simplicius, & Joannes Philoponus, si) celeberrimi Aristotelis interpretes. Hoc autem aetherearum linearum pulsu semel probato, facile declarari potest , cur terra, Luna , & planetae reliqui , quos omnes opacos e se satis constat, Solis radiis objecti tantopere splendeant: nisum scilicet earumdem linearum, quae ad illos recta seruntur , opacitate sua λstunt, & contraria Via ad oculos nostros detorquent : quo fit, ut imperitis hominibus , sensus luminis in ipsis excitatus, ab his corporibus , tamquam ab origine , advenisse , salso

videatur.

Atque hae sunt, Auditores, praecipuae maXimeque celebres de Caeli natura opiniones. Ρος sem & alias minus Vulgatas in medium afferre : quas tamen libenter praetermitto , & quod infirmis admodum argumentis nitantur, & ne humanitate vestra diutius abutar. Existimo autems 1 Ioannis Philoponi , cognomine Grammatici , verba haec sunt, e Commentario in caput . libri 2. Aristotelis de Anima:

s quis funiculi longi distentique extremum moverit, funiculus totus, ne tιlia temporis interiseia mora , una movetur, WVter partium continuationem ἔ dAm scilicet antecedens quaeyue sequentem commovet reoncipere oportet in actione quoque luminis rem habere , quod omnia mundi eorpora se iniicem deinceps contingant. Eadem fere legere est

apud Simplicium in eumdem locum Aristotelis r nisi quod Simplicius non funiculi, sed baculi potius comparatione utitur. Disi tiros Ooste

193쪽

tem, quae dixi, satis futura ad studiosorum adolescentium ingenia nonnihil acuenda, ut minus imparati, Aristotelis nostri decreta cum audi re , tum aequis judiciis perpendere possint: cujus primum librum de Caelo , Deo dante, vobisque faventibus , proxima schola interpretari aggrediar.

195쪽

p A T A V I I. CIDI DCCXXXII.

SEARCH

MENU NAVIGATION