장음표시 사용
171쪽
seratur ad terminum naturae suae convenientem, quo magis ipsi propim fit , eo velocius movetur : contra, si vi quadam abreptum discedat a termino naturali; quo longius abripitur, eo segnius incedit. Quae autem corpora in orbem moventur, cum semper e locis naturalibus proficiscantur, ad ea semper nihilominus revertum tur: ita ut paribus omnino propensionis & re- Pugnantiae momentis aequabilitas motus conse vetur. Nihil igitur mirum , si corporum caelestium circuitus perpetuus est , neque tam lom gis temporum aetatibus adhuc cessat: ubique
nim incipit, ubique desinit. Contra , in linea
Tecta, per quam motus accelerat, aut retardatur, Cum aliquando desinere necesse est. Qui enim motus progressu minuitur, aut languescit, violentus est: nihil autem in eo quod violentum est, perseverat. Qui vero augetur, & velocior fit, necessario tandem ad terminum pervenire
debet, si quem habet, atque ibi cessare: 1 nam
si nullum habuerit, neque incipere poterit. Nulla enim fine motui proposito, frustra esset m tus. His argumentis adductus Galilaeus, conVe sionem & circuitum dumtaxat, motum scilicet
μενον . i. e. Si impos iis est , album quippiam esse , aut erabitate , aut in AEDpto; in fieri quicquam horum impolbile est. Impossibile est igitur , em iliae etiam quicquam ferri , γο nultum corpus pervenire potes ruod fertur.
172쪽
aequabilem atque perpetuum, proprium esse docet ingentium corporum hanc rerum universitatem constituentium, optimeque a Deo dispositorum: motu autem recto solum ob eam caussam uti naturam, ut corpora qua libet, eorumque partes in sua loca , via nimirum brevissima, reponat, si sorte e sedibus suis excesserint, aut ordine praepostero collocatae fuerint. Propterea non temere Gassendus pronuntiavit, Astra nullum extra se habere, in quem decidant, inferiorem locum.. Immo vero cum ea sint ad motum suapte natura comparata , motusque ipsorum , supra quam credibile est , sit velox , atque concitatus , iccirco , si Gassendum audimus, rationi consentaneum est, ut spatia quae ab ipsis transmittuntur, a quovis corpore vacua & libera sint,
quod motu scindi ac dividi oporteat, quodque
Propterea permeantibus Vel tantillum obsistat. Porro, si tota illa spatia corpore aliquo repleta suerint , quonam pacto radii e lucidis corporibus prodeuntes, aut ex opacis redeuntes, ino senso , ut ita dixerim , pede ad nostras usque regiones pervenire possint, existimat, satis intellecturum esse neminem. Ait enim, hujusmodi corpus, stellas inter & haec nostra loca interpositum, quantumvis tenue , quantumvis defaec tum, Omnique crystallo purum longe magis atque pellucidum, contextum tamen e corpusculis esse oportere ε, quorum unicuique ea vis in-
173쪽
erit, atque facultas, quae exilem radium transbre prohibeat, ipsuinque a recto itinere facillime avertat. Nam si aer hic noster, olim cum sindum est , imbresque ac nives magna copia deciderunt , quamquam liquidissimus appareat, elonginquo tamen spectantibus i opacitatem quamdam contrahere videtur; ejus enim corpuscula quae remotiora sunt, eXiguos illos me ius paullatim occludunt qui a propioribus ejus particulis liberi ac patentes relinquebantur ) quid
sentiendum erit de immenso aliquo corpore in thereo , inter sidera oculosque nostros colloc to8 Fingamus enim , aetherem decies , immo centies, immo millies aere hoc nostro puriorem esse ε, ea tamen est spatiorum immanitas, ut ipsum tandem aere opaciorem effici necesscisit atque ita stellis offusum , aut earum aspectum nobis eripere, aut saltem sub caligine quadam exhibere. Quod vero ceteri philosophi necessarium omnino existimant, sidera inter ac te Iae globum . corpoream quamdam naturam interjectam esse, ne tanta sit rerum naturalium disjunctio ; pernegat Gasiendus , ullam requiri conjunctionem , mutuumve nexum inter duo tota, quorum in eo natura consistit, ut unum ab altero maxime distet: ejusmodi autem, siderum atque telluris esse naturam. Si quis tamen
o, I acitatem quamdam J Hoc φαινόia is eleganter expressit V
lcrius Flaccus l. I. Argonauticon V.q96, - - - donee iam rei lar arbore pontus , Immensurique ratem spectantibus abstulit aer . Digiti eo di CO le
174쪽
obstinato animo contendat, corpus aliquod imterjectum esse oportere; id profecto ea tenuit te futurum est, qualem ViX cogitatione assequi possumus. Hanc porro sententiam , quae Gassendo probabilis admodum visa est, postremis hisce temporibus Isaacus Nevvlonus , philosophus &mathematicus celeberrimus, acerrime propugnavit in opere quod inscripsit: Philosophiae Natur iis Principia Mathematica. Cur enim planetae perpetuo & aequabili motu circumferantur, neque ab orbitis suis umquam deflectant , hanc esse caussam voluit, quod per inania caeli spatia moveantur, neque in ullum aliud corpus impingant. Nam , ut ipse docet, haec natura est impetus impressi, ut in corpore moto constantissime permaneat, nisi cum alio communicetur.
Ceterum, illud animadversione dignum mihi videtur, Gassendum , tametsi paene omnia suae philosophiae decreta ab Epicuri, ejusque intem pretis Lucretii fontibus derivaverit , de spatio tamen inter Solem terramque porrecto ab illis longe dissensisse: quod certe spatium Lucretius libro 1. de Rerum Natura non omnino atque inane esse docet, his Versibus: si
Nunc quae mosilitas sit reddita materiai Corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.
Primum Aurora nomo cum sparσit lumιne terras, Et evaria molucres nemora a Ia per obtantes, Aera
175쪽
Aera per tenerum liquidis loca motibus opplent: suam subito soleat Sol ortus tempore tali Conmestire sua perfundens omnia luce , Omnibus in promtu, manifestumque esse mirimus. At iapor is quem Sol mittit, lumenque serenum ,
NON PER INANE MEAT UACUUM : quo tardius ιre
Cogitur, aerias quasi cum di reberet undas: Nec singillatim corpuscula quaeque maporis, Sed complexa meant inter se, conque globata eLuapropter simul inter se retrahuntur, qu extra Uciuntur, uti cogantur tardius ire.
At, qua sunt solida primordia simplicitate,
Cum per inane meant macuum, nec res remoratur
vlla foris; atque i a suis e partibus unum, Unum in quem carpere locum, connixa feruntur Debent nimirum praecellere mobilitate ;Et multo citius fret, quam lumina Solis, Multiplexque loci spatium transcurrere eodem
Tempore, quo Solis permolant fulgura calum. Comparat poeta mobilitatem atomorum per immensum inane discurrentium , cum celeritate radiorum Solis: atque ita ratiocinatur: Si tanta est luminis quod Sol mane diffundit, celeritaS, ut, quamquam ei aether, vel aer medius non parum obsistat, momento paene temporis nocturnam caliginem undique discutiat; quanta propterea primis corpusculis velocitas tribuenda est, quibus libere volitantibus nihil usquam occurrit quod eorum itineri moram atque impedimentum afferre possit Ne-
176쪽
Nemo, ut opinor, inficiabitur, argumenta quae paullo ante memoraVimus, ingeniose adamodum ac sollerter a Gassendo excogitata suisse. Certe enim, si astra propriis motibus in east spatiis corporeis atque immotis ferrentur, non ea porro pergerent Velocitate, qua pergunt t& saltem longissimis saeculorum intervallis mintus eorum tardior fieret. Neque puncto prope temporis tanta exsisteret luminis propagatio,
quantam reapse eXsistere miramur. Corpus enim illud interpositum, quamquam sum ima tenuita te praeditum, ob immane tamen intervallum,
radiis corporeis seniores enim philosophi, luminis radios non sine corpore esse, jam docent )impedimento esset, quominus ad terram mΟ-mento pervenirent. Ad haec tamen incommodae natura tollenda in . . Gassendi minime nece saria est; cum praesertim ea corporum omnium
colligationi adversetur, inani videlicet spatio inter illa relicto. Nam & qui caelos ex materia constare docent, eosque fluxos & liquentes esse contendunt; de quorum doctrina non ita multo post verba faciam; ii & rerum universarum conjunctioni consulunt, & idoneam caussam a
serunt, cur sidera tam celeriter moveantur, &cur lumen tam subito per immensa caeli ac terrae spatia diffundatur. docent enim, stellas non per immotam caeli materiam discurrere , sed cum ea simul circumagi: neque radios luminis
ab aethere ipso distinguunt, sed in eo potius
177쪽
consistere ostendunt: quod cujusmodi sit, suo loco declarabimuS. Altera de Casi natura, spatium illud mmne quod stellas inter atque elementorum regionem porrigitur, selidissimo ac durissimo quodam corpore plenum esse ponit, sed crystalli, aut aquae in glaciem concretae simillimo ; ne scilicet aliquis miraretur, id adeo pellucidum & pe spicuum esse. Hanc opinionem defendit olim Anaximenes, qui nempe casum crystallo, sidera clavis crystallo infixis comparabat. Hujus etiam patrocinium suscepit Empedocles, si) ut quidem Plutarchus tradit libro 1. de Placitis Philos
docui ait caelum esse solidum, glaciei in modum
ex igne ab aere compactum, quod igneam aeriamque naturam in utroque globi semisse contineat. Sunt
etiam , qui Anaximandrum Milesium , phil sophum vetustissimum , popularem ac discipulum Thaletis , soliditatem caeso tribuisse scribant Σ); ex quo tamen certo colligere non pos sis, ei placuisse , cauestia corpora ex duriore
i Quam sententiam Emeedoelis videtur Boecisaeere Lactantius ita libro de opificio Dei, cap. i7. .ao, inquit , A mihi quis dixerit aeneum esse eaiam , aut mi reum; ut Empedocles ait, aerem glaciatum Π.ιtimne a senti.ιν , quia caelum ex qua materia si , ignorem 'sicut enim Me nescis , ita illud scis . 1 Ioannes Stobaeus Eclog. Physic. cap. - i C., o
178쪽
aliqua materia constare, sed tantum ex ea quae corruptioni & dissolutioni, propter soliditatem, haudquaquam obnoxia e sset. Non etenim qua cumque sunt solida , & plagae vim respuunt, dura continuo censeri debent ; siquidem & Epicurus atomos illas suas omnino solidas inducit, ac propterea corruptionis expertes, quae tamen efficiendi corpora mollia, immo & fluentia, aerem puta & aquam, facultate praeditae sint. Urrum vero ita sentientibus Claudium Ptolemaeum, insignem illum antiquorum temporum Astronomum, annumerare oporteat, necne, minus mihi compertum est. Nam caeli quidem soliditas, ad caelestium orbium, epicyclorum praecipue, ain - paratum & machinationem struendam in primis idonea est; quorum ope Ptolemaeus motus astrorum accuratius explicare & supputare sibi visus fuerat. Nonnullam tamen dubitationem asserunt ea verba quae apud ipsum legere est πινα-
I a in medio superando recisitas Graece in
non circulis tantum peculiaribus conmenit, merum et am sphaeris, circumductionumque axibus ; quorum quidem in motibus mariis implexionem, permixtionemque mu
179쪽
tuam, creare iidemus in his nostris quae apparamus ,
speciminibus es laboriosam ρυ difficilem exhibendis m
risus libertatem: at mero in caelestibus haudquaquam , nulloque modo creatur ex ista commixtione impedimentum . Quibus verbis Ptolemaeus non obscure Ggnificat, nullos in caelo recentricos OrbeS, nullos epicyclos, nullos axes, nullas planetarum orbutas esse, cujusmodi vel mente fingere, vel machinis arte paratis exprimere licet ; sed cum libera omnino sint, fluxa, & liquida caeli spatia, stellas ipsas vario inter se positu, accedentes p ta, recedentesque, ac tamquam ad numerum choreas ducentes, illa omnia praestare, unde instrumentum ac supellectilem veteres Astronomi sibi comparaverunt. Porro supremae illius mundi regionis duritiem ac soliditatem Divinarum quoque Litterarum auctoritas tueri videtur: in
libro enim Jobi, cap. 37. ut alia plura test, monia praetermittam ) legimus, caelos a Deo conditore solidissimos , quasi are, fusos esse. Verum siquis attentius totum locum perpendere & considerare voluerit , inveniet, ea verba non ab L
pso Deo, vel a Iobo prolata, sed ab Eliu Jobi
amico, qui cum eo colloquebatur. Hunc autem Paullo post, tamquam inepte ac stulte locutum, ipse Deus increpat. Haec enim occurrunt initio cap. 3 8. Respondens autem' Dominus Job de turbine , dixit : auis est isti inmoliens sententias sermonibus imperitis 'Ceterum, hanc sententiam apud Graecos, Em
180쪽
doxus Ρlatonis semiliaris maximopere propugnavit, teste Aristotele Primae Philosophiae lib. 14. alias ix. in cap. 8. i); qui scilicet, cum
animadvertisset, motum siderum diurnum, sive ab ortu in occasum procedentem, omnium caelestiuin corporum esse communem , at nuhilominus planetas proprio motu ab occasu in ortum contendere ; censuit iccirco, diurnum motum stellis inerrantibus per se convenire , quas motu alio nullo cieri, falso existimabat :moventur enim & stellae fixae tardissimo quidem , sed tamen vero motu , quemadmodum planetae, ab occasu in ortum. Ρlanetis autem motum ab occidente in orientem proprie ac
per se congruere opinatus est: communem Porro illum & diurnum, nonnisi ποια συμ quod
videlicet ab orbe stellarum fixarum in easdem
partes continenter abducerentur. Cum tamen vidisset, inerrantium stellarum motum cum emrantibus communicari nullo modo posse , si spatia caeli fluxa & liquentia essent; regionem
Eudoxus uitar Solis in Lunae , atriusque lationem in tribus posuit Blneris esse : quarum quidem primam eam esse qua non errantium stellarum, ralteram vero secundum id quod per messium etodiacum: tertiam porro δε- cundum eum qui in latitudine radiaei obliquatur: in maiori autem lati tudine obliquari eum scandum quem Luna sertur , quam secundum quem nt. &c.
