Academicorum, et scepticorum philosophiae rationem non esse in physica omnino repudiandam, oratio Jo. Antonii Vulpii ... habita in gymnasio Patavino 8. idus novembris, anno a v.p. 1728

발행: 1732년

분량: 199페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

Maximo opem atque auxilium serente, celebe rimam quamque Veterum & recentiorum Physicorum sententiam de Caeli natura & conditi ne in medio posuero, atque hinc futurae disp. tationis exordium cepero. Tota enim, quanta est, superioris illius regionis consideratio vel ad Astronomos pertinet, vel ad Physicos . Atque Astronomi quidem leges accurate investigant, quibus astra, nempe corpora quae in aethere mΟ- veri animadvertimus, constanter atque perpetuo trajectiones & conversiones suas absolvunt: h rumque incredibili ac pertinaci labore, plurium seculorum intervallo, effectum est, ut homines multo ante scire ac praedicere possent, quo loco caeli quovis minimo temporis puncto unumquodque astrum suturum sit: quando item ortiturum , vel occasurum : quando eodem quo liud, perventurum 3 vel, contra, quanto spatio a quolibet alio abfuturum, puta utrum nonnullis tantum circuli gradibus , an quadrante , an vero tota diametro . praeterea , quo tempore,

desectus non tantum Solis ac Lunae, sed etiam minorum illorum planetarum qui circum I Vem seruntur, & quos Galilaei sollertia primum

detexit, contingere necesse sit: atque utrum tintum planetae corpus obscurandum sit , an Vero

solum ejus pars aliqua; & quota. Quae omnia diligentissimis supputationibus deprehensa, in phemeridas postea redigere solent, magno Vitae hominum usui atque adjumento suturas. Quid

162쪽

1 Ptolemairat rabulas I Quae in libris ιυγάλακ nempe Magna Confructionis, sive Almagesti , Claudii Ptolemaei . Alit nomorum apud veteres principis, passim occurrunt. α Alphon as 3 Eas Alphonius X. Castellae 8e Legionis Rex, cognomine Sapiens , ingenti sumtu confiet euravit , & in vulgus edidit A. C. Ixset. Cum ipse Astrologiam egregie calleret, ad illas tamen parandas doctissimos quosque Mauros , Arabas , & Judaeos rerum caelestium eognitione florentes Toletum convocavit, eorumque opera usus est. Ceteris praestabat Rabbi Isaac Haran , quem Hispalenses Iudaei earum tabularum verum auctorem perhibent. Porro Alphon sini multa in hypothesibus Ptolemaicis immu

taverunt .

s) Prutenisas I Auctore Erasmo ReinhoIdo SalveIdiensi , qui eas Alberto Marchioni Brandeburgieo , Ducique Prussiae, Stetini, ac Pomeraniae, anno Iss I. dicavit Tubingae . In his vero eondendis , & Copernici numeris emendandis totos septem annos conissumsit. Danicas I Quas nimirum Christianus Severini Longo montanus Danus eompotiit, Tychonis in Astronomia instauranda socius, & strenuus ad utor; Mathematum vero publicus Doctor in Academia Halaiensi. Editae sunt eum ea us Astronomia Danica Am-sterodami I 62 I.

s Rudolphinas I Quas e Tyehonis Brahaei observationibus fere depromtas Joannes Keplerus divulgavit anno I 627. At Rudolphi II. Caesaris, cujus in aula floruerat, nomine insignivit. Vide Η trum Gassendum lib. . de vita Petresvii. O Lans etianas J Ita dictas a Philippo Lansbergio Ganda vens, qui eas edidit Middelburgi anno I 632. 7 Philolaicas a Bullialdo eontinnatas J Ismael Bu il la idus, Astr nomus excellentissimus , edidit Astronomiam Philolaicam Parisiis 26 s. adjectis tabulis. 83 Streetianas I Quae exstant in Astronomia Carolina nova Tli mae Streetii Angli. Id opus Joannes Gabriel Doppelmayr in Latinum sermonem vertit , ediditque Noribersae ITOs. 9 Birianas J Justu Ludovici XIV. Galliae Regis a Philippo deia Hire, illustri Mathematico, elaboratas, editasque Parisiis anno

163쪽

reas denique Jo: Do minici Cassini, tametsi nomdum editas, commemorem, immortalia eXcellentissimorum ingeniorum monumenta 8 hae scilicet posteritati omni fidem facere possunt, ad quem usque finem terrestre animal homo, summa industria, improbo labore, mentis denique conatu progrediatur. In hos quippe viros, aut heroas potius , illa Ovidii e primo Fastorum V. α'7. perbelle conveniunt:

Felices animos, quibus haec cognoscere primis,

Inque domos superas scandere cura fuit fCredibile est, illos pariter mitisque, locissique Altius humanis exseruisse caput. Non Venus, fu minum sublimia pectora ferit, Uciumve fori , militiae e lator . Nec te is ambitio , perfusaque gloria fuco,

Magnarum e fames follicita vit opum. Admoiere oculis distantia sidera nostras, AEtheraque ingenio supposuere suo . Sic petitur calum e non ut ferat Ossan Olympus, Summaque Peliacus sidera tangat apex.

His tamen, si verum lateri Volumus, quamvis& hibernis noctibus vigilare , puroque ac sereno caeso vim frigoris perpeti, quamvis oculos servandis siderum cursibus delassare, & planetas quosdam sub Solis radiis plerumque latentes, a tamquam in insidiis positos, notare ac patefacere debuerint: quae dissicultatis ac molestiarum plena sunt; benignius longe argumentum propΟ- situm suit, quam Physicis, qui rerum earumdem

164쪽

naturas & proprietates eXplicare, in animum induxerunt. Etenim Astronomi, Trigonometriae praesidiis instructi, certissimam insistunt viam, qua planetae cujuslibet a terra distantiam, singulorum periodos vel tardiores, vel celeriores, v rios eorumdem accessus & recessus, tum astrorum loca , Ortus, occasus, coitiones , digressi

tationes penitus cognoscere possint, neque in e rores adeo pudendos incidere: quamquam haud raro & ab iis peccatum fuerit, regularum somtasse negligentia: Ρhysici contra ; quorum cognitio fere tota sensuum testimonio innititur ; cum

ad res caelestes explorandas ventum est, tam lom ge a nobis remotas, conjecturis opus habent,

quae fallacissimae persaepe sunt. Neminem igitur Vestrum , Auditores ornatissimi , indignari aut mirari oportebit , tam Varias esse , tamque inter se discrepantes virorum doctissimorum de Caeli natura sententias. Nam si philosophos munime Vulgares, de rebus humilioribus, quas &oculis collustrare, & manibus contrectare ac Versare ipsis licet, summopere dissentire videmus; eo magis humanae imbecillitati ignoscendum est, quotiescumque mentis acies in rerum sublimium contemplatione, si quas natura longissimo in-

te Quas natura longissima intervallo &e. 3 Plurimis maximisque dissicultatibus obstructam esse rerum eaelestium cognitionem, neque Aristoteles ipse dissimulavit; cujus haee verba sunt cap. 3. l. 2- de

165쪽

tervallo a terrestribus hisce regionibus separare ac dispescere voluit, hebescit quodammodo atque caligat ; neque judicia sua ita firmare aut stabilire potest, ut nullum reprehensioni aut dubitationi locum relinquat.

quod eorum quae accidunt i s caelis , tenuem malde ensum habemus. Hic autem animadvertendum est, Aristotelem sensuum judicio & periclitationi multum tribuere in exquirenda rei cujuslibet corporeae veritate. Nisi enim rerum φα, βυα , nimirum ea quae in rebus apparent, & in earum prima quasi fronte Iocata , in sensus nostros incurrunt, probe cognita atque explorata habuerimus , inanes omnino )-θωως de natura constituemus, ingeniique acumineae sollertia nimium abusi, somnia tantum levesque conjecturas amplectemur. Recte igitur Lucretius lib. I. V. 23. Corpus enim per se communis deliquat esse

Sensus: quo nis prima fides fundata valebit,

Haud erit, occultis de rebus quo referentes, Confirmare animi quicquam ratione queamus .

Communem sensem appellat Lucretius ut id eναρ ἔργωe moneam sensum omnium hominum , quibus ideo persuasum sit , corpora esse, quod ea videant, audiant , manu tangant. Ceterum varie talem ac difficultatem quaestionum ad caelestia corpora pertinentium uberrime exponit Philo Judaeus eo νῶ 4M ., isti, , in libro de I smniis; ex quo locum insignem , quamquam longiusculum , proferre non gravabor , qui legitur etiam , sed Latine tantum , apud Petrum G assendum Physicae sectione 2. lib. 2. cap. I. o δ'ου-

166쪽

Prima igitur de Caeli natura sententia pri

ma, inquam, non tempore, aut dignitate, sed quadam facilitate doctrinae Petro G assendo tribbuenda est, viro eximio, & in antiquorum philosophorum decretis cognoscendis maximopere exercitato; qui sectione II. Physicae, lib. r. c. s.

terram tantummodo, & huic circumfusa elementa reliqua, stellas item fixas, & Vagas, eX materia constare docet. Interjectum autem , Vastissimum ac prope immensum , caeli spatium,

quod

potest a nullamque sui notitiam manifestam ad nos usque transmittit. uuid enim dicamus e G. illud concretam glaciem , ut nonnulli censuerunt ρ an ignem puri mumst an quintum aliquod corpus, cuius proprium sit in orbem moveri, nullius ex quatuor elementis particeps P Quid illa inerrans , er omnium extima sphaera e an superius profunda est, an vero nihil aliud es quam superficies eras udinis expers , planarum figurarum illae Quid porro stella e utrum sunt niasa quadam terrea igne plena e quidam enim dixerunt , eas valles ese , saltus , ac silvas ignitas , usi earcere ae piserino digni, in quibus huiusmodi sunt, ad paenam impiorum , comparata. .an sunt continua quaedam , er , dixerit alisuis, densa compages , tuta D amenta aetheris non dissolubilia e Sunt ne an mala intelligentesque, an mentis er anima evertes e ι oluntarios ne motus , an tantummodo eoactos habent ρ Quid Luna porro e verum germanumque , an nothum praefert lumen e quod solaribus radiis illuceat , an propriis e An horum neutrum es e sed potius quoduam ex duobus temperamentum, ex proprio nimiram igne, er alieno ρ Hae enim omnia σsimilia , qua ad qMartum , idque nassantissimum , mundi eorpus , nempe e lum , pertinent, incerta, in qua eomprehendi nequeant, eonjecturis insimilia tudinibus, non solida veritatis rationi innituntur , ut iurare quis ansit , mo talium neminem Milo tempore quiequam horum manifeno percipere posse.

167쪽

VIII

quod pulchre si Pindarus Olympiorum Ode r.

dum Sol terras illustrat, VotaVit δήια- αἰθέρα , d

fertum aetherem nequaquam corporeum , sed mmnino materiae CXpers , inane , ac prorsus immotum, esse suspicatur ε, quod tamen corporibus

quibuslibet, hac & illac permeantibus, omni sublato impedimento, transeundi potestatem faciat. Si quis hanc sententiam probet, nullo n gotio fortasse explicaverit, cur caelum sit summe

pellucidum, si siderumque radios ad incredibilem

pleris Aliud qkod magis foveat, Interdiu lucidum Urum , desertum per aetherem. Noctu enim caelum frequens est multitudine stellarum, nee proprie desertum appellari potest ; interdiu autem, fulgente Sole , ac reliquorum siderum luce penitus oppressa, Vacuum quodammodo apparet. Quam veram & germanam loci hujus explicationem vetus Pindari Scholiastes non satis pervidit. 1 Aristoteles tamen Gassendo non facile concederet , inane is spatium trajectioni radiorum a stet larum corporibus usque ad oculos nostros quicquam prodesse . Etenim cap. 7. lib. 2. de Anima , Democriti opinionem valde improbat, qui docuerat, si totum illud intervallum quo nos a caelo distamus , inane fieret, nimirum ab omni corpore vacans, fore ut per inane hujusmodi optime videre possemus quodlibet corpus vel minimum in caelo positum, puta minimam formicam. Hanc vero sententiam Aristoteles ita , refellit. Certum est, ait, nos videre non posse, nisi visus noster extrinsecus moveatur ad videndum ab aliquo corpore . Visus pomro non patitur, neque movetur ab ipso colore, nullo corpore inisteriecto inter colorem & visum: si quidem corpus coloratum si ponatur supra sensum videndi , non efficit visionem . Propterea igitur videmus , quod visus patiatur , contingatur , & moveatur ad videndum a corpore interjecto, nimirum a pellucido illuminato , per

quod propagatur atque diffunditur species, seu similitudo coloris. Igitur si spatium interjectum ab omni eorpore vacaret , nihil mmnino cerni posset. Colligit propterea , pellucidum corpus, quod

Graeci vocant radiorum luminis ἔχοι a , seu vehicu Ium esse.

168쪽

Iem distantiam trajiciat, neque ullum in adversam partem reflectat. Haec enim est vacui, sive loci corpore carentis , natura , ut nullo modo obsistat , sed spatium & viam corporibuS pra beat. Neque vero quicquam esse caussae Ga1sendus arbitratur, cur ingentia illa caesi intervabia plena potius, quam inania existimare debeamus. Ut enim sidera per illa moveantur, a que discurrant, nullo adminiculo iis opus esse censet, quo librentur & sustineantur; quemadmodum aves aere indigent ad volandum , pi- .sces aqua ad natandum: neque enim stellas pe inde graves esse, ac volucres & pisces, nullus que extra se habere, in quem decidant, inferiorem locum.

Enimvero , si fingamus, astra omni corpore quo sulciantur, destituta, magno impetu deor sum ruere, quo tandem ventura esse dicemus, aut quo tandem loco quietura Z Nonne philos phi quibus placet , terram in media mundi regione immotam consistere, eam ponderibus suis libratam in aere circumfuso pendere docent, Propterea quod omnes terrae partes ad similem

communemque naturam conveniant, unumque

globum efficiant, adeoque si divulsae inde fuerint, eodem summa ope reverti nitantur Z Nulla porro caussa est , quamobrem totum terra corpus aliorsum ferri oporteat; quo enim, quae is, terra moveatur, si eam aliquo moveri comtingat num ad aliam terram multo majorem,

B cui

169쪽

cui comparata haec terra nostra quam incolimus, pars elus quodammodo habenda sit 8 at praeter hanc terram, alia terra nulla est: num ad co pus aliquod caeleste, puta Solem, vel aliquam e stellis P at Solis, & cujuslibet sideris natura a terrae natura longe diversa est, neque iccirco fieri potest , ut Vel totum terrenum corpuS, Vel ulla ejus pars ad tam dissimiles naturas congregetur. Quapropter mirum non est, terram in sua sede permanere , neque stationem deserere - quam initio rerum sortita fuit. Oh eamdem Lgitur caussam singulae stellae, sive per tenuissimum labentes aetherem , sive per inania caeli spatia s quod Gassendus opinatur ) permeanteS, numquam de suis regionibus dimoventur , eosdem 1emper cursus tenent, eosdem semper g ros absolvunt. Verisimile quidem est, si quemadmodum terrae particulae a toto ejus elementi

corpore avelli possunt, ita Lunae partes ut hoc potissimum exemplo utamur ab ejus sideris corpore Vi avellerentur , eas sibi postea relictas , eodem recasuras unde avulsae fuissent :totum vero Lunae corpus in sua regione semper manere oportet, perInde ac totus terra

rum orbis e sibi praescriptis finibus numquam excedit. Eadem & reliquorum siderum ratio est. Moventur igitur corpora caelestia, ut sapienter olim animadvertit Galilaeus, si) eo tantum

170쪽

genere motus, quod Vel illa semper in eodem

loco detineat, vel circa o punctum aliquod medium per magni orbis ambitum deserat : quo motu neque ejus quae movetur , stellae, neque adeo proximarum stellarum ordo turbatur. Motum enim hujusmodi aut undique finitum, aut potius omni termino carentem appellare possumus: cum in circuli ambitu, a puncto quolibet conversio initium sumere, & ad punctum quodlibet , tamquam finem , contendere videatur . Cum autem certas maxime orbitas planetarum

cursibus natura praescripserit, quas iis transilire non licet ; propterea fit, ut intervalla quae illas vel extrinsecus complectuntur, vel ab iis inclusa continentur , aliorum siderum trajectionibus

expedita omnino relinquantur, neque ulla sequatur in rerum natura confusio. Porro quodcumque in orbem movetur, semper in eo est ut quodammodo e carceribus exeat, & ut pariter eodem redeat unde discessit. Iccirco solus in tus orbicus aequabilis est, ac sui semper similis: neque progressu fit celerior atque celerior, neque contra tardior atque tardior; id quod motui recto contingere videmus. Nam si corpus B L s

i) Vel illa semper in eodem loro detineat J Hujusmodi est motus

planetae circa proprium axem. Porro vera loci mutatio nihil aliud esse videtur , si rem accuratius perpendas , quam mutatio distantiae mobilis a centro. Ingentia autem mundi corpora quae moventur in orbem . numquam mutant distantiam suam a centro , cum semper ab eo aequis intervallis distent. Ingentia igitur mucidi corpora quae moventur in Orbem, numquam vere mutant locum.

SEARCH

MENU NAVIGATION