Academicorum, et scepticorum philosophiae rationem non esse in physica omnino repudiandam, oratio Jo. Antonii Vulpii ... habita in gymnasio Patavino 8. idus novembris, anno a v.p. 1728

발행: 1732년

분량: 199페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

quidem fixarum unum orbem solidum ac fimmum esse voluit, in quo stellae omnes, ta quam in rotae alicujus apside clavi, depaetie so-rent: illius autem fornici, ut ita loquar, orbem alium accommodavit, qui priorem omni ex pa te contingeret, & cui Saturni stella quodammodo illigata esset: tum intra secundi hujus orbis cavum, tertium posuit, qui stellam Jovis secumferret: atque ita deinceps usque ad orbem L nae, quae, ut ait Cicero libro VI. de Republica,

in Somnio Scipionis, citima terris, ultima caelo est. Hos autem planetarum orbes impetu primi caeli abripi voluit Eudoxus , ut tamen peculiari quodam motu ei semper obniterentur. Quam Eudoxi doctrinam, paucis quibusdam immutatis, Callippus tuendam & ornandam suscepit: dei

de Vero Aristoteles, ut perhibent, tantam ei conciliavit auctoritatem, ut duum millium annorum spatio a Peripateticis, in rebus certissimis & omnino exploratis numerata sit ε, nimbrum usque ad Tychonis tempora. Hic enim, cum novam stellam in Cassiopeae sidere deprehendisset; cometas porro non in aere, ut Aristoteles Meteorolog. lib. I. capp. 6.&7.

falso opinatus fuerat , sed supra Lunam positos esse, quemadmodum olim tradiderant si) An, Xagoras atque Democritus, & Seneca ipse α) s

i) Vide Rieeiolum Iib. 8. Almagesti Novi sect. I. cap. 6. n. s. a Seneca Natur. Quaest. l. 7. cap. 2I. Placet ergo nostris, inquit,

182쪽

spicabatur, ac modo in altiora loca , modo in himiliora liberrime serri, & quaqua Versus evagari, certissimis matheseos regulis cognovisset; philosophos propterea monuit, ut caesi soliditatem deinceps in sabellas reserrent. Cujus moniti fiades tunc est confirmata, cum primum Astronomianimadverterunt, Martem eo tempore quo tetituri propior est, sive infra Solem desce dere: quod nulla ratione fieri posset, si caelestes

orbes e duriore aliqua materia, puta crystallina, constarent: necesse enim esset, Martem e sph

ra sua in Solis orbem solidum, atque immensa prosunditate, penetrare. Ad haec, nisi spatia cinii fluxa & pervia forent, quomodo Venus jam citra Solem consisteret, jam ultra progrederetur, jam ad latus ejus incederet quod ex mutabili ejus aspectu certissimum est. quomodo Iovis& Saturni comites circum eos planetaS ferrentur quomodo maculae in Solis facie ab AstronomiS notatae eum continenter ambirent Z Videtis igitur, nisi fallor, Auditores, hanc eo istis rationi pariter atque experientiae adversari. Praeterea, luminis radii non ea sane celeritate diffunderentur ac propagarentur, qua nunc eos diffundi &propagari videmus: corpus enim illud crystallu

num s

cometas , fleut Dos, scut tubas, trabesque , in alia ostenta erit , denso aere creari. Ideo circa Septemtrionem frequentissime avarent, quia illis plur mum est aeris puri. & riirsum cap. 22. Ego nubis non afra tior. Non enim exsimo cometen subitaneum ignem , sed inter aterna opera

natura

183쪽

num, quamvis nitidissimum, eos profecto aliquantum remoraretur, & sortasse a recto cursu detorqueret. Deinde, cum Sol in opposito nobis in taei, noctu detinetur, & radios tamen confertissimos in superius hoc ἡμισφαιei., jaculatur, facile admodum contingere posset, ut radii, centum quidem , aut etiam seXcentos caelestis corporis me ius inoffensi transirent, sed tandem impedimentum aliquod meatibus interpositum offenderent, a quo retorquerentur : atque iccirco necesse omnino esset, innumerabilem radiorum reflexorum multitudinem in oculos nostros incurrere,& noctem in diem quodammodo converti ; quod nihilominus reapse non contingit. Neque illud quidem argumentum quod affert Gassendus loco saepius memorato, adversus hujus opinionis patronos, mihi Videtur silentio praete eundum. Cum enim ob id potissimum caelestes orbes inducant solidos, ut inferiores a superioribus facile in easdem partes abducantur, oste dit vir ingeniosus, hoc nullo modo fieri posse. Nimirum & supremus ille orbis, & ceteri mnes qui supremo continentur, exquisitius sommati , & quasi torno politi, circa commune cem trum volvi debebunt. Nihil igitur praesto erit majoribus orbibus, unde abripiant minores, auLin illos vim suam eXerceant, quamquam ipsos proxime contingant; superficies enim concavae mirum in modum aequabiles ac laeves, lubrico lapsu convexas, pari aequabilitate ac laevore prae

184쪽

ditas, praetervehentur , neque in eas impetum sacere, neque longius propellere , neque secum abducere ullo modo poterunt. Quod si devitandi hujus incommodi caussa, caelestium orbium partes aliquas eminere, aliquas hiare fingumus, ut scilicet eminentes lacunosis eXcipiantur,

eoque subsidio sphaerae inferiores a superioribus, tamquam injectis harpagonibus naVes, prorsum trahantur ; id statim vitium consequetur, ut planetarum orbibus regressu prohibitis, proprioque

motu penitus destitutis, unus tantum in caelo motus, nempe diurnus, relinquatur. Ceterum, quamquam Aristoteles caelestia corpora interitus omnino eXpertia esse, luculente admodum docuerit ; non tamen aeque manifestum

est, ipsum existimavisse, ea solida esse, & qu si crystalli instar obtinere, vel aquae in glaciem

concretae. Enimvero locum aliquem, in quo Aristoteles id aperte contendat , monstrari mihi Velim: nondum enim reperire potui. Quod sane si litteris mandasset, non obscure secum ipse pugnavisset: crystalli enim natura terrena est, ac multum opaci admixtum habet : philosophus

autem libro L. de Anima cap. γ. docet, compora caelestia summe pellucida esse ; tum illudiarpius inculcat, caeli qualitates ab elementorum qualitatibus differre plurimum. Neque Malebranchius, acerrimus alioquin Aristotelis inimicus, hanc opinionem ipsi Objecit, cap. s. lib. c.

de Inquirenda Veritate, ubi libros ejus de Ca D lo,

185쪽

lo, de ortu item atque Interitu, resellit, contemnit , irridet : quod certe facere haudquaquam neglexisset, si hujusmodi sententiam ipsi tribui posse arbitratus esset. Non tamen valde negaverim, multa Aristotelem in his de Caeso disp. rationibus peccavisse , quod videlicet nullam, vel certe parvam admodum, Astronomiae operam dederit: quam vix a limine videtur salutavisse. Venio nunc ad tertiam de Casi natura sententiam, quae recentiorum paene omnium phialosophorum communis est. Horum itaque temporum philosophi, spatium illud vastissimum a Gque immoderatum, stellas inter ac tellurem diffusum, e materia quidem constare docent , sed illa fluxa, spirabili, & mirum in modum attenuata ; cui etiam , aurae aethereae, sive aetheris aut aeris purissimi, maximeque subtilis, nomen imposuere: qui nimirum si cum aere hoc nostro, quem ducimus, comparetur, tanto Cum tenuitate antecellit, quanto ipse aer noster aqua rarior ac tenujor est. Quae tamen opinio, si verum fateri volumus, & priscis nonnullis phi

losophis, in primis si) Anaxagorae, 1 Democriato , 3 universiae Stoicorum familiae, pluribus

etiam

1 Vide Plutarehum de Placitis Philosoph. l. a. e. I 3. item A ristotelem I. I. Meteorolog. c. 3. Σ Vide Laertium l. s. in vita ejus. s) Lucilius Balbus, diseiplinae Stoicorum maxime addictus, ita

186쪽

etiam si) Catholicae Ecclesiae Patribus tribuenda est: qui saltem inferius caelum, in quo stellar

vagae, sive planetae, cursus & conversiones suas conficiunt, ex agitabili quadam tenuique in teria compositum esse existimaUere. Placuit porro Anaxagorae, Democrito, eumque secuto Epicuro, cum solidos orbes e medio sustulissent, unum e1se omnium stellarum motum, qui nempe ab ortu in occasum tendat: videri autem planetas contraria via Orientem versus procedere,

quod a superiorum siderum incredibili celerit, te, ipsi segniores, ad eam regionem relinquantur. Hujus doctrinae ita meminit Lucretius i. s.

Nam fieri .vel cum primis id posse Metudetur, Democriti quod sancta miri sententia ponit: Quanto quaeque magis sint terram sidera propter, Tanto posse minus cum caeli turbine ferri.

Emanescere enim rapidas illius, acres Imminui suster et ires, ideoque relinqui

Paullatim Solem cum posterioribus signis, Inserior multo quod fit, quam fer ida signa: D 1 ει

loquitur apud M. Tullium I. 1. de Natura Deorum: Nee vero fletita ea qua inerrantes vocantur, non significant eamdem mentem atque prudentiam 2 quarum ev quotidiana , conveniens , musta Pe eonmersio : nee habent athereos cursus , neque eati inharentes , ut plerique dicunt phasica rationis imnari e non est enim aetheris ea natura , ut ii sua stellas complexa contorqueat. nam tenuis , ae perlucens , er aquabili calore sessusus aether, non satis aptus ad stellas continendas videtur . I) Lege praeter ceteros D. Ambrosium Hexaemeri l. a. c. s I.

Consule item Riceiolum Almagesti Novi lib. s. sect. I. cap. 7.

187쪽

Et magis hoc Lunam, es quanto demissior ejus

Cursus abes procul a caelo, terrι Me propinquat, Tanto posse minus cum signis tendere cursum. Flaccidiore etiam quanto Iam turbine fertur Inberior quam Sol, tanto magis omnia signa Hanc adipiscuntur, circum, praeter fue feruntur.

Propterea fit, ut haec ad signum quoque re erit Mobilius iideatur, ad hanc quia signa re funt. Neque vero tenuis hujusmodi atque subtilis ma-reria, e qua philosophi paullo ante memorati casum contextum esse volunt, ita continua censeri debet, ut soraminibus omnino careat ; quem admodum olim i) Franciscus Lana eam cogitatione finxerat: qui cum casum nulli mutati ni neque corruptioni obnoxium statuisset, iccirco ex nullis atomis, sive particulis figura praeditis, illud constare assirmavit: quod scilicet atomi exiguas quasdam vias inter se relinquere ament, ex quibus di lutionem & corruptionem tandem consequi necesse sit: corpora enim proptem ea dissolvi atque retexi , quod eorum particula magis contiguae, quam continuae sint, atque adeo secillime situm atque ordinem mutare possint. Sed cum radii Solis & siderum per caesi spatia transeant , & ad nos utque serantur, manifestum est, caesum non esse corpus ita con mum, ut omni prorsus meatu destitutum sit. si)

188쪽

Corpus enim hujusmodi, quamquam tenuissimum, & mire subtile, radiorum luminis transitum profecto magis impediet, quam corpus aliquod crystalli simile, in quo vias aliquas radiis patentes esse fingamus. Propterea Lanae sententia nullo modo propugnari potest. Ρraestat igitur, aut ego fallor, Cartesii d ctrinae adhaerere, quam ad Φα,-μα facilius expli- Canda, nonnulli ejus sectatores aliquantulum immutaverunt. Verisimile itaque existimant Cartesiani, in ipsa mundi creatione atque eXordio , spatium illud caeli nullis prope terminis circumscriptum, a rerum omnium conditore ac parente Deo, corpore quodam fluxo atque incredibilis tenuitatis, repletum sui sic , quod corpus eX particulis quibusdam solutis, & punctis materiar contiguis constet: quae puncta rotunda figura esse, ae instar globulorum habere, opinantur, ut

scilicet impulsui magis obsequi possint. Hujusmodi autem puncta, eo motu qui est ad rectam lineam, pulsa vel pressa, luminis sensum in anti

malium oculis eXcitant. Quem pulsum materiae cuidam summe attenuatae, & in omnem par-D 3 tem

i. e. Si fluunt sudores per superficiem , fuat pori quos mente percipere ρ umin: atqui prius est, ergo er persterius. Nam fluere odores es de clarativum huius , videlicet poros esse: quod praeconcepta sit in animo illa opinio , per stidum eorpus humidum non posse ferri.

189쪽

tem admirabili celeritate agitatae, tribuere ipsis placet: qua nulla tenujor, nulla mobilior esse, aut excogitari possit: deveniendum enim tandem est ad aliquod motus principium ; neque sine fine ulterius procedendum. Ab hac vero materia & spatia illa exigua quae inter globulosa thereos comprehenduntur, accurate impleri; &ab eadem in certis mundi locis ingenti copia collecta , rerum opifice ita jubente , lucida aula & nobilissima corpora, Solem nimirum &stellas fixas, maximam partem componi opi

nantur .

Ut tamen haec doctrina veritati proxima sit, illud vix intelligi potest, quomodo in Sole, &in reliqua illa stellarum inerrantium multitudine, sola vigeat materia subtilis, nulla re solidi re suffulta, quae ipsam contineat, prohibeatque ne dilabatur: praesertim cum philosophi sere

omnes astrorum corpora magis compacta, densa,& stipata esse velint, quam sint caeli spatia, in

quibus feruntur. Nam corpora omnia Vere peL lucida, & colore destituta, quae nullos luminis radios in adversam partem reflectunt , & prinpterea oculorum aciem fugiunt , rariora & lciviora sunt, quam corpora opaca , & colorata, quae cum lumen vel aliunde in ipsa incidens, Vel ex sua natura profectum , ulterius transire prohibeant, ejus radios retorquent, & iccirco a nobis videri possunt. Aer porro, & multo magis aether corpora sunt Vere pellucida , neque

190쪽

sub aspectum cadentia: contra, corpora lucida,ignita, & flammam emittentia, in quibus astra numerantur, sunt opaca, & colore infecta, cum& a nobis Videantur , neque res alias post se collocatas videri patiantur. Manifestum igitur est, aeris & aetheris, quam ignis & ignitorum corporum materiam esse rariorem. Semper enim ignis ad terrestrem aliquam gravioremque naturam adhaerescit, in quam scilicet vim suam exercet, & quae ipsi alimentum ac sedem praebet. Quapropter non adeo inepta existimanda

est si) Anaxagorae opinio, quam postea suffragio suo comprobavit si) Democritus; natura nimbrum terrestri stellas esse: ignemque post primam

illam elementorum separationem, cum ad loca sua discessisset, terrae partes nonnullas ad se pertraxisse, utque igneam naturam reserrent, effecisse. Ex quo colligebat, Solem massam aut lapidem esse immensae magnitudinis, igni candentem. Sed haec hactenus.

Primam igitur, & ab ipso Deo prosectam ,

materiae tenuissimae agitationem , lucem Cartesiani appellant : ex ea vero ortum ad rectam lineam, aetheris circumfluentis , in omnes partes impulsum , lumen , & luminis radios nominare consueverunt. Quae cum ita sint, Solis propterea & reliquorum globorum lucem emi

temfiὶ Achilles Tatius Isagoge in Arat. eap. II. Plutarchus de Pla- eitis Philosoph. Itb-χ. cap. 2 . α Plutarchus ibidem.

SEARCH

MENU NAVIGATION