장음표시 사용
91쪽
Sis tamen ipse licet presso truculentior hydro, Meque minus fronde aut ulva liceare palustri, Te semper, mea vita, sequar, te semper amabo: Corde Philetus erit nostro, nostro ore Philetus.17o His tacuit dictis. mox talia subdidit alter: Polline candidior Mellina, & virgine calce, Et pelagi irati spumis, & lacte recocto; Maturis cerasis eadem rubicundior, atque Moris, quae nondum nigro sunt tincta colore: Irs Pulchrior arboribus, Verno quum tempore florent; Dulcior arenti ficu mustoque recenti: . Non habuit credo tales Cytherea papillas, Non tales oculos, nec tam speciosa labella. Quid laudem femur, aut femori confinia membra PISO Has tractare juvat potius, quam dicere partes. Non modo mortales inter laudata , sed ipsis Diis etiam Mellina placet. vidi ipse sequentem Hanc Satyrum, & tandem captam sub subere pressit: Clamabat: volui demens accurrere, opemque 18s Ferre, sed hirsuti metuebam cornua Divi. Rivalemque ausus non sum tentare ferocem. Ah quoties nutu blandi me invitat Ocelli, Accersitque ultro, & niveis mea colla lacertis Haud aliter nectit, soleat quam nectere ramos I9o Admotos hedera, aut vitisi latcivaque mordet
92쪽
Cervicem, leviterque manu mea percutit ora Ludendqd juratque mihi, me praeter, amare Se nullum i sed non adeo sum stultus, ut ista Vera putem: quoniam nil est mendacius ipsa . .
I s Foemina : & insuetis quo te magis improba palpat i
Blanditiis, hoc esse magis tibi scito cavendum. Dixerat ista canens, atque addere plura volebat:
Ecce autem veniunt per saxa crepidinis, inter . Ρendentes frutices, angusto calle, latenter.'
aco Septem forte lupi, stimulante cupidine pastu , .
InvaduntqNe greges, nunc has, nunc morsibus illas Dilaniant pecudos, mersantque in sanguine rictus. Contra , conatur magnis . latratibus hostes Pellere turba canum, ferro circumdata collum. hos Ingens fit strepitus: Valles resonare boatu: . . '. Consurgunt trepidi. posito certamine cantus, Pastores, baculis nodoso e robore sumptis, Et funda, accurruntque simul, solusque remansi. Tunc alia discedo Via speransque, timensque, Σ1o Atque animi dubius, mecum di Versa Volutans, . . Progredior, quantum spatii ter plumbea massa , Impete tormenti exiliens metitur aheni: Illimem fontem, scatebris gliscentibus inter Frondosas platanos, repcri, quem mollia circum
2Is Gramina cingebant, sacroque sedilia topho:
93쪽
Ut puto, nympharum sedes, quum torrida servet Aestas, & mundum rabiosus Sirius urit . . v Haud procul hinc aberant plenos onerantia ramos Sorba: ego confestim, quoniam matura videbam, 21o Accessi, & nonnulla manu decerpta comedi . . . Inde sitim cupiens haustis extinguere lymphis. Ad fontem propero, & fonti prona ora. reclino: Dumque bibo, in nitidis splendebat calculus undis. knterea juvenem quendam demittit Olympo 22s Diva Arete nostri non immemor. Ille volatu , . Praecipiti secat aethereas velociter auras. Dum volat, accipitros cursu praevertitur ipsos, hPrendere quum praedomi pennis stridentibus ardent: Actutumque ad me venit, qui forte jacebam . 23o Graminea in .ulpa se lus, dicitque salutem. ,
Ilicet assurgo, & jupisnem reverentcr adoro . . . Ille autem superans humanam corpore formam . ,
Divae Arctes, inquit, lania filius: ipsς Timal phes
Nominor: huc genitrix misit me, ut. . singula demum z3s Quae restant dicenda , suo nunc Ordine pandam ... Sedimus ergo am ho dehinc fari talia coepit: . ii Aud illi quae sit mulier de parte si nill ra . o. Quis puer jplius: yamque. hoc tibi mater aperte Ostendit: qti.ire nunc reila dicere quae sit : ia o Altera, quae dextram puero comitata tenebat. Hanc
94쪽
Ηanc Venerem appellant homines, dicuntque creatam De pelagi spumis, tunc quum Saturnus in aequor Creditur ingratus testes jecisse paternos. Sic perhibent Graeci, gens multum accommoda nugis, Garrulitate potens, fingendique apta magistra. Uranius tamen hanc genuit de Lopade nympha, Uranius rerum genitor, quo vastior Atlas Non fuit, Enceladusve ferox, tumidusve Typhoeus, Nec quotquot tellus produxit foeta Gigantes. et so Huic natura novem capita addidit, inde supremum Absque oculis versum est Tartessi ad littora semper: Caetera ad auroram spectant: plus mille secundo Lumina sunt, reliquis unum: jactatur ad arces Dextera Riphaeas, Boreaeque cubilia tractat.
2ss Sed qua parte Notus mittit sua flabra, sinistram
Extendit, mundumque manu metitur utraque, Contingens pedibus manes, & Vertice coelum,
omnigeni pecoris pastor ditissimus idem,
Quod late in terras omnes diffundit alendum.16o Non esset pecori numerus, nisi filius ejus Pan phagus, horrificum rabie atque trigutture monstrum Assidue cum uxore sua quae nomine fertur Atropos) armenta atque greges sine fine vorarent. Hanc Venerem idcirco Uranius tulit, atque Deorum 16; Cuidam Paedogeni aeterno sociavit amore, i
95쪽
3I. Consortemque tori secit: quo foedere jussi Instaurare aliam prolem, & supplere creando. Haec est illa Venus, sine qua cultore careret Maximus, & densis horreret sentibus Orbis . . aetro Hanc Deus instituit, naturae ut damna rependat. Quod vero Deus instituit, damnabile non est.
Quid de illis igitur dicam, qui coelibe vita
Contenti, dulces non curant gignere natos, Sed steriles obeunt radicitus, & moriendo 27s Post cineres non ulla sui modumenta relinquunt Hi peccant certe: &, si verum dicere fas est, Nascitur indigne per quem non nascitur alter: . Indigne vivit, per quem non Vivit & alter. Qui tamen aut morbo, aut alia ratione tenentur, 28o Quo minus hoc possint uti, pressive maligna Pauperiate, timent mendicam educere prolem; c Aut qui caelestem sapienter ducere vitam 'In terris malunt, quorum rarissima turba est . :Abstineant: nam tunc fas est, veniamque merentur ἰ28s Sed multi nolunt uxorem ducere, Multas Ut passim incestent, diversaque pabula carpant: Quoque magis fallant vulgus, se addicere sacris Haud dubitant, & templa colunt, Divumque ministri Censentur, Varias leges, habitusque capessunt 29o Insuetos, raso sperantes Vertice coelum z .
96쪽
Insani fugiunt nitandum, ima mineuni'ue sequuntur: Et, eum iis ventri dedant, mollique quieti, Quae duo nequitiae sunt nutrimenta) pudici ut Credantur , caecis condunt sua furta latebris, 29 s in satagunt nigram vitiis obtendere noctem. Nomo quidem caste consuevit vivere, salvis in Inguinibus nisi ' quem jam debilitata senectus, Aut danguor gravis, aut animi dolor impedit ingens, Aut regit aetherei sapientia plena pudoris. 3 Omne supervacuum)natura E corpore pellit. Hinc est quod Venerem nocturna insomnia solvunt, Gaudiaque informant veros imitantia lusus. Multi autem, quia sunt cauti, casti esse putantur.e Esto tamen , quod Nestales 'ipsasque Sibyllas '3os Virginitate sua vincant; cedo, dignior utra, Utra est nobilior , sterilisne , an fertilis arbos e An quae est terra ferax , an quae nil gignit arena ΘΟ, Vanas hominum curas, o futile votum . ..i Discite naturae sanctas non temnere leges,
3IO Quae vult , ut genitus generet; quae gaudia secit
Τam bona concubitus; non ut te absterreat; imo Ut magis , alliciat naturae.obsistere cur vis δή t
Nempe Venus nulli culpae est obnoxia, si sit Legitima , atque modum servet, si debita fiat. 'us M ninua enstruat vites, effoeminat Utus,
97쪽
Ingenium obtundit . breviat quoque tempora vitae. Iam nunc de Veneris puero nos dicere OpDrtet. Hic est ille hominum' domitor, domitorque Deorum, Qui saee, qui pharetra totum perterritat orbem: 32o Cui quamvis puero & caeco tamen Omnia parent, euae terras pelagusque colunt, quaeque aethera summum.
Heu quantos ignes, & quanta incendia passim Excitat iste pueri quantum, o pharetrate Cupido, Arbitrii tibi concessum est ρ tibi nulla resistunt
32s Robora: tu pecudes, tu homines, tu numina Vincis. Saepe fuis fixum telis gemuisse Tonantem Novimus, & varias compulsium asium ere formas, Fulmine deposito, & coeli regione relicta, Non dedignatrim miseras lalistere terras; 33NNunc aquilam fieri, nunc torva fronte juvencum. Nun6se pastorem, nunc se simulare Colubrum,
Interduesque 'ignis speciem, Satyrique figuram
; Nit auri thduere , aut candentis corpus Oloris. Ennosgaens item liquido mutatus Enipeo, 33s Dum tua tela miser sentit, Salmonida pressit.'Saepe etiam vosuit delphin,' ariesque videri, Π Aut equns: & toto flammas extinguere ponto l Qu stu condideras in peetora caeca nequivit . ἰFabula longa nimis, cunctos ex ordine Divos, iago Et factum accipitrem Puoebum , iactumque leonem
98쪽
. . Dicere: vel stygii furias memorare tyranni Talia non opus est referendo absumere tempus.. , Quippe ego si .cunctos heroas & heroinas, Quotquot dirus amor letali vulnere fixit,3qs. Enumerare velim , crescet mihi longior ordo Historiae, atque prius condens sua lumina Titan Abiu et Hesperio fumantes gurgite currus. rErgo Operae pretium puto omittere talia , cum sint A multis jam dicta aliis . nunc vera sequamur. ιδ so Non puero huic Bacchus pater est, ut Graecia fingit Non etenim, si sic, abstemius ullus amaret Sed fatum: quoniam fato junguntur amores. Nimirum fatis mortalia cum ita reguntur: Fatum dat mores, fortunam, & terminat annos: 3sq. plus fatum quam forma valet: sit maxima flammae Causa cupidineae licet haec, & corda tenaci Praecipue juvenum soleat vincire catena, Plus quoque quam nummi; quamvis corruperit auro Inclusam Danaen turri Saturnius alta. 36o Consuetudo etiam & facilis concessa manendi i
Saepe simul, nulloque simul spectante loquendi Libertas, quae prona via est & lubrica, per quam Ipse amor ingreditur, per quam Venus ipsa paratur,
Haud multum certe fato renuente juvabunt. .
36ue Fato junguntur, fato solYuntur amores . :
99쪽
Ηinc .vilis, deformis, inops quandoque fruetur , Quod neque formosus poterit, nec dives habere. Hinc pulchra & generosa viro contemnitur uxor; Interdum & pluris pellex trivialis habetur: 37o Hinc uxor pulchrum & generosum saeph maritum Odit, & immundi penem calonis adorat; Aut aliquem externum, quem Vix bene noverit, ardet. Denique, ni tribuatur amor pro lege Deorum Cuique suus, nisi sit divisus limite certo, 3 s Non dubium est quin possit ab omnibus unus amari; Non dubium est, possit quin omnes unus amare, Et passim quamcunque velit sibi quisque potiri. Sed .veluti pisces piscator non capit omnes,
Non omnes Volucres auceps, non omnia lustra
38o Venator spoliat; sed quod sua cuique dedit sors Hoc habet, hoc patitur; sic dispensantur amores Rrbitrio superum . dominae sic saepe placebit Ipse suae servus: sic pulchram saepε puellam Euclio Zelosus ', grandaevus, lippus habebit. Aliaι38s Ac veluti infausto qui sidere mercibus implet :.ι. ἡ 'Mercator navim, nocituraque caerula tentat
Naufragio, aut diris praedonibus expoliatur; Sic, quisquis coelo adverso, fatoque sinistro, Uritur, incassum tempus terit, atque laborem;
39o Imo ignominiam de crudelia vulnera saeper Accipit
100쪽
Aecipit: interdum leto mercatur amorem At cui fata favent, & cui fortuna secunda est, Pace frui poterit quod Vult, & tutus amare. Verum haec quam paucis concessa est gratia; pauci 3 s Tam faciles habuere Deos, tantumque benignos; Excepto, si quis caute sua gaudia celet, Usque adeo, ut nulli fidat, nullique recludat. Quippe homini nune nulla fides, nunc omnia plena Insidiis : socio nunc quisque imponere tentat. φο Quod si areana suo quisquam commisit amico, Hunc metuat, ne quando fides frangatur, oportet Ne quando insensus mutata mente reVelet,
Quod prius in cordis penetralibus occultabat. Ergo si liber vis esse, & Vivere tutus, 4os Non ulli credas quod tu clam feceris: & sie Semper amicum habeas, dum durat foedus, ut ipsum Posse putes hostem fieri, qubd saepe videtur. Nam qui semper ament nostro sunt tempore rari. Invidia est & jam multum metuenda, secundis Aro Quae semper rebus dirum miscere venenum Nititur: invidiam, moneo, timeatis, amantes. Propterea quid ames, nemo sciat: occule amorem ἰQui sapis, atque tuus fac ne ignis luceat extra. Invidia horrendum monstrum, saevissima pestis, is Exitiale malum, quo non violentius ullum.