Epicteti Manuale et Sententiae. Quibus accedit tabula Cebetis graece et latine

발행: 1759년

분량: 193페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

182쪽

TABULA.

tione sunt , ut caeteris hominibus meliores fiant Qui potiore conditione esse possint, eum eos de bonis & malis , aeque ac alios, deceptos esse adpareat, ct ab omni pravitate adhuc detineri Nihil enim vetat literas scire , & doctrinam omnem Percepisse, aeque tamen ebriosum, & incontinentem esse , v avarum ;& iniustum , S proditorem, Ee denique a mentem. Cuiusmodi sane multos videre est. Quomodo igitur, inquit, illorum potior conditio sit, ut meliores viri evadant ob has

disciplinas Ex hac quidem oratione id nullo modo fieri posse adparet . Sed quid causae est inquam ego. Quoniam in secundo septo tempus terunt, tanquam V e

rae Disciplinae 'adpropinquantes. Et quid hoc, inquit, eos iuvat Quando saepe videre est , ex primo septo, ab Incontinentia, tu reliqua pravitate, ad veram Disciplinam pervenientes, qui hos disciplinis addictos praetereunt. dui igitur potiore conditione esse possint ρ Quare aut dissidi ii is moventur, aut aegrius addiscunt Quomodo hoc inquam ego: Quoniam

qui sunt in secundo septo, si nihil aliud , saltem prae se ferunt, se ea scire, quae

nesciunt . Donec autem hanc opinionem retinent, necesse est eos moveri non posese, ut ad veram Disciplinam contendant.

183쪽

Θρωποι παρὰ της τυχης , όιον , το ζῆν,

ἐκειν ω ; ἔ μοι δοκεῖ, ἀλλα κακὸν, ἔφην

184쪽

TABULA. et

Deinde alterum illud non vides, similiter quoque Opiniones e primo septo ad eos ingredi uare hi nihilo illis sunt melio Tes, nisi quoque his adsit Poenitentia, MPersuadeatur , non Disciplinam se habere ;sed Falsam Disciplinam, a qua seducantur. Dum autem ita sunt animati , non possint unquam servari. Et vos igitur, o hospites, inquit, ita agite & immoramini iis quae dicuntur, donec habitum comparaveritis. Quin de iisdem saepius considerationes sunt suscipiendae, ac sine intermissione: Caetera autem supervacanea sunt ducen. da. sin minus, nulli usui erunt, quae mo do auditis. Faciemus. Hoc vero explica , quomodo bona non sint, quae homines a Fortuna accipiunt ut, vita, Valetudo,

divitiae, gloria , liberi, victoria , & Caetera , quae his similia. sunt: aut rursus Contraria, quomodo non sint mala ΡlanE enim mirabile nobis ,& incredibile videtur quod dicis. Age igitur, da operam, in quit, ut respondeas, quid videatur de iis quae tibi sum propositurus . At faciam hoc , inquam ego. Nunguid igitur, quamvis mavle quis vivat, vivere ipsi bonum est; Non videtur mihi, sed malum, inquam ego. Quo modo igitur vivere bonum est, inquit, si huic est malum Quare male quidem viventibus, malum mihi esse videtur; at bene viventibus,

185쪽

ρησον, ποτερον ἁν βουλοιο, κακάse , ἡ ἀροθανε7ν καλως καὶ ἀνδρείως ἰ ἀποθανειν

186쪽

honum. Ergone & malum esse dicis vivere. α bonum ξ Ego certe. Noli absurda profer Te . Fieri enim nequi, ut eadem res malast, & bona. Ita enim de utilis, & pernia ciosa simul fuerit; simul expetenda, cte fugienda. quod est absurdum. Sed qua ratione, si male vivere, cui quidem contigerit, malum quid ipsi est, non Ipsum vivere malum est At non idem, inquit, est, vivere.& male vivere. an non tibi videtur ρ Profecto nec mihi idem esse videtur . Ergin vivere non est malum: quoniam si malum foret, viventibus bene , malum existeret, quoniam viverent; id quod malum est. Vera mihi dicere videris. Quoniam igitur utrisque accidit vivere & malis vivea tibus, & bene; nec bonum fuerit vivere

nec malum: sicut nec secare , & urere, in aegrotrs est morbosum, aut salubre. Sic ergo & res se habet, cum, an vivere bonum sit, aut malum, quaeritur. Tu vero ita haec considera , utrum malis vivere male , an bene & fortiter mori. Mori equidem bene. Ergo nec mori malum est. si quidem saepe magis expetendum est mori, quam vivere. Ita est. Idem dicendum est, cum quaeritur, num bonum sit valere ; & malum,

aegrotare . Saepe enim non conducit valere, sed contra aegrotare, Cum ita casus tule.

rit. Uera dicis. Age vero i de divitiis eo. dem

188쪽

clem modo inquiramus, si id spectare sumus: uti saepe videre est, aliquem divitiis adfluentem, male itidem & misero Vivere. Per Jovem, multos. Ergo nihil ipsis divit se ad bene vivendum prosunt. Non videtur.. Improbi enim sunt. Quare non divitiae, sed disciplina , ut probi simus, essicit. Probabile hoc est . Hoc igitur argumento qui divitiae bonum sint , siquidem possidentibus ipsas eo auxilii nihil adferunt, ut meliores fiant Adparet . Sic ergo nec conducit quibusdam divitiis adfluere, cum His uti nesciunt. Id mihi quoque videtur. Quomodo igitur id quis bonum esse iudicabit, quod saepe ne exi stere quidem conducit ξ Nullo modo. Quare si quis divitiis bene & solerter uti

norit, bene vivet: sin minus, male . verissime hoc mihi dicere videris. Atque ut omnia breviter comprehendam, haec in pretio habere, ut quae bona sint; aut Conintemnere, ut quae mala, hoo est quod turbat homines, & damno adficit: cum ista colunt, & iis solis se felices esse putantῶ& consequenter horum causa omnia

agunt, etiam quae impiissima esse videntur . Haec autem propter boni ignoratio nem ipsis usu veniunt.

FINIS.

189쪽

D Ludomiei Otaxia mersione, que integriore eo dice prodiit, sint bae 'adjuncta leguntur.

Illud enim ignorant, bonum ex malo fieri nequaquam. Μultos autem videre licet in divitiarum possessionem ex pessimis ac turpissimis facinoribus devenisse: veluti, proditionibus, de predationibus, homicidiis, ' calumniis , rapinis, aliisque compluribus, & pravis operibus. Ita res est . Si igitur, ut par est, ex malo bonum nullum provenit ; divitiae vero ex analis facinoribus proveniunt; divitias ne-

quaquam bonum esse necesse est. Sie ex isto sermone contingit . Ceterum ne sapientia quidem, & iustitia, ex malis operibus acquiri potest: neque itidem injustitia, & insipientia , ex bonis. Siquidem ipsa eadem simul consistere non possunt.. Divitias vero, & gloriam.& victorias, S reliqua id genus multa, cum pravita

te cuiquam contingere nihil prohinet. Quapropter haec neque bona , neque mala censeantur. Ceterum sapientia duntadiae bonum e insipientia vero , malum.

Recte, inquam, A suffcienter mihi dice.

re videris.

SEARCH

MENU NAVIGATION