Epicteti Manuale et Sententiae. Quibus accedit tabula Cebetis graece et latine

발행: 1759년

분량: 193페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

προσθε τοῦ αλσους εκεινου 'τόπαν τινα , ους δοκει καλός τε ἀναι, κρῖ λειμιωνοειδης, και

162쪽

dicuntque; Paululum adhuc ipsis esse tolerardum. In bonam viam deinde ventuis ros. Ubi ergo ad rupem venerint, quomodo adscendunt neque enim v Ilam se-muam video, quae eo ducat. Illae de praecipitio descendunt, eosque sursum ad se

trahunt: deinde eos quiescere iubent. αpaulci post conserunt iis robur. , ac fidum. ciam, & pollicentur, se ad veram Disciplinam eos perducturas: monstrant interim ipsis. viam, ut & amoena sit . & plana , expedita , ab omni malo pura, quemadmodum vides. Adparet,per Jovem. Viden' vero, inquit, & ante istum saltum locum quendam , qui amoenus esse videtur, & pratum i pecie praefert, multoque' lumine illustratur Admodum. Num ergo &In prato medio septum aliud animadvertis , ct portam aliam Ita est. Sed quomodo hic locus adpellatur Beatorum domicilium ,

inquit. Hic enim vitam agunt virtutes Ο-mnes, ipsaque Beatitudo. Sic sane necesse est, inquam ego, amoenum esse locum. Uides igitur ad portam,inquit, mulierem quandam pulcram, vultu composito,media autem' & stata iam aetate , simplici amictu absque lenocinio indutam Insistit autem non rotundo, sed quadrato lapidi, firmiter posito: duas item cum ea alias , quae filiae ipsius esse videntur Haec ita se habere adparet. Ηa

164쪽

Tum igitur illa, quae in medio consistit, Disciplina est; ista, veritas; haec,Suada . Quid 'ero haec quadrato lapidi insastit Signum,

inquit, .est , adeuntibus viam ad eam esse Certam, firmamque, nec minus certo ab accipientibus possideri quae ab ea dantur. Et quae sunt illa, quae haec donat Fidu cia, Timoris vacuitas, inquit ille. Haec autem quaenam sunt ρ Scientia , inquit, nihil unquam in vita grave patiendi. Deum immortalem, inquam, quam pulchra illa sunt dona. Sed quamobrem ita stat extra septum Ut accedentibus, inquit, medeatur, & vim purgatricem propinet: & p steaquam purgati fuerint, sic eos ad virtu- tes introducat. Quomodo illud , inquam ego ξ neque enim intelligo. At intelliges, inquit. Quemadmodum si quis forte morbo graviter laborans , vad medicum veniens s prius purgantibus med scamentis omnia,quae morbo causam dederunt,eiiceret ; sic purgatum postea medicus viribus ac sanitati restitueret; sin iis , quae praeciperentur, non pa-Tuerit, merito reiectus, morbo perierit . Haec

intelligo, inquam ego . Ad eundem igitur ,1nquit, modum, ad Disciplinam quoque siquis accessierit, medicinam ipsi facit, et vim

suam propinat, ut expurget primum, ac eiiciat omnia mala,quae secum attulit. nam haec Ignorantiam, atque Erroremi

166쪽

TABULA.

quem a Seductione hauserat,& adrogan tiam,& cupiditatem,& incontinentiam, &iram,& Avaritiam,& reliqua omnia, quibus in primo septo imbutus fuerat . inuando igitur purgatus fuerit, quo ipsum able- gat Z Intro, inquit, ad Scientiam, & ad reliquas virtutes. Quas vero illas ξ Annon vides, inquit, intra portam, chorum mulierum, quae bona forma videntur esse, Compontis moribus, & amictu simplici,

minimeque luxurioso decorae: praeterea ut non fucatae, Se nequaquam, uti reliquae, ornatae incedant ρ video, inquam. Sed quae sunt harum nomina Prima , inquit, Scien ua vocatur: caeterae, huius sorores , sunt

Iortitudo,& Justitia , Benignitas, tem pirantia, Modestia, Libertas, Continentia, Mansuetudo . o pulcherrimas, in- qu m egor quam magna in spe sumus i Si intellexeritis , inquit, eorumque, quae au ditis, habitum adquisiveritis . Enimvero attesdemus quam maxime , inquam ego ΑQudre, inquit, salvi evadetis . Cum igitur hunc acceperint illae, quo abducunt ξ Ad matrem, inquit. Haec vero quae est Beatitudo, inquit. At quaenam est illa Z Vides viam istam, - quae ad fastigium illud, quod omnium septorum arx .est , ducit pvideo. . Nonne in propylaeo formosa quae dam mulier, aetate integra, in alto inlio

167쪽

πρότερον , καὶ δεικνύουσιν accl- τους ἐκει

168쪽

TABULA.

sedet, liberaliter ornata , ac sine fuco. eaque corona florida admodum bell. reis dimita Id ita esse adparet. Haec igitue est illa Beatitudo, inquit. Cum igitur hue quis advenerit, quid agit Coronat ipsum, inquit, sua vi Beatitudo, & reliquae

virtutes omnes,ut qui maximis certaminiis

bus victor evaserit. At cuiusmodi ille certaminibus victor extitit inquam ego. Maximis, inquit; & feras maximas , quae prius ipsum devorabant, & cruciabant, ct servum faciebant, devicit. Haec, Inquam , devicit omnia & a se proiecit, , sui compos factus est; adeo ut illa iam huic, quemamodum hic ante illis, ser viant. Quasnam illas feras dicis hoc enim audire admodum cupio. Primi im, inquit, Ignorantiam , ct Errorem. annon vero hae tibi feraeesse videntur Et vero pessimae; inquam ego. Deinde Moestitiam S Ploratum, it Avaritiam, S Incontinentiam,-reliquam omnem pravitarem. His omnibus imperat, nec ab ulla ipsi, uti anth, imperatur. o pulchra facinora, inquam ego, pulcherrimam victoriami Caeterum illud inis super mihi dic ; quaenam vis est eius coronae, qua eum coronari aiebas Quae beatum essiciat, o iuvenis . qui enim haevi coronatus fuerit, felix est, & beatus,

nec in aliis spes felicitatis habet; sed in

170쪽

semetipso. Ut . pulchram victoriam dicis 3 Postquam vero coronatus fuerit , quid facit, aut quo abit Suscipiunt ipsum viris tutes , de ad illum locum ducunt , ex quo prius advenerat, eique ostendunt , qui ibi versantur, quam malam ac miseram vitam degant, de ut in vita naufragium faciant, aberrentque, & quasi capti ab hostibus agantur: alii, ab Incontinentia ,

alii; ab 6drogantia; alii, ab Avaritiaῖ alii, a vana Gloria; alii, ab aliis malis et e quibus dissicultatibus, quibus constricti

tenentur, se exsolvere nequeant, ut ser- Ventur, atque huc adveniant; sed tota vita turbentur. Atque hoc ipsis evenit, quod viam , quae huc ducit, invenire nequeant.

quippe praecepti illius obliti sunt, quod ipsis Genius dederat. Reiste mihi dicerp

videris. Sed de hoc iterum ambigo ; qua re ipsi locum illum, e quo prius venerar svirtutes monstrent Nihil eorum , quae ibi essent, inquit, accurate noverat, aut sciebat; sed animo haerens, propter In scitiam, atque Errorem , quem biberar,

ea , quae bona non herant, bona esse Censebat; et mala, quae non erant mala. Ideoque male vivebat, uti reliqui, qui ibi versantur. Nunc autem, postquam 'scientiam eorum, quae conducunt, adς

plus est i ipse bene vivit, & illQs , quam

SEARCH

MENU NAVIGATION