장음표시 사용
172쪽
male , ivant, contemplatur. Ub igitur omnia contemplatus fuerit, quid agit, aut quo abit Quocunque voluerit, inquit. Ubique enim praesidium ipsi
praest6 est , tanquam 'Coryceum antrum habenti: de quocunque venerit, optim vitam deget, & quam maxime secure is Ipsum quippe omnes libenter suscipient, uti medicum aegroti. Utrum igitur & illas mulieres , quas feras esse aiebas , nihil amplius metust, ne ab ipsis laedatur Nunquam ille quidquam molestabitur, aut ab Anxietate; aut a Tristitia; aut ab Intemperantia; aut ab Avaritia ; aut 1 Paupertate; aut ab ullo alio malo: quippe omnibus dominatur , S supra omnia est , quae ipsum antea tristitia adficieis
bant ; quemadmodum viperarum Uenaro res . Hae enim bestiae, Cum caeteros ad mortem usque laedant, illis non nocent,
quia id remedii ipsi habeant. Ita quoque hunc nihil laedit; quod remedium habeat. Recte mihi dicere videris. Uerum hoc mihi praeterea edissere; quinam illi sunt, qui inde a colle isto adveniunt quorum alii coronati , speciem laetitiae cuiusdam
prae se ferunt: alii non coronati, qui cum desperarint, suras ac capita videntur Con. lusi ; detinentur autem a quibusdam mu- .lieribus. Coronati ii sunt, qui a Disciplis i
173쪽
γουσι, και την παιδειαν , και τους ε κεισε.
174쪽
na sunt servati, adeoque laetantur, quo ipsam adepti fuere: at non coronati Partim illi sunt, qui, cum a Disciplina sine
desperati, remeant, male ac misere ad fecti: partim , qui timore percussi, etiam cum ad Tolerantiam adscendissent , denuo regrediuntur, & viae ignoratione errant. At mulieres istae . quae ipsos insequuntur squaenam sunt Tristitiae, inquit, & Anxietates, de Exanimationes, de Ignominiae, & Inscitiae. Omnia mala ipsos . qui dieis. Per Jovem , omnia , inquit, se quuntur. Caeterum hi, cum ad primum septum, ad Voluptatem, & Intemperantiam , pervenerint , non se ipsos incu
sant; sed statim & Disciplinae , iisque qui
ibi incedunt, maledicunt; ut miseri, a calamitosi, & infelices sint: qui eorum vita deserta male vivant , nec iis bonis, quibus ipsi gaudent, fruantur. Quaenam vero bona esse dicunt Luxuriam , & Intemperantiam, ut quiS summatim dixerit . Nam pecudum instar epulari, maximorum bonorum fruitionem esse censent. At aliae mulieres, quae inde adveniunt, hilares ridentesque , quo nomine vocantur Opiniones, inquit et quae, ubi ad Disciplinam perduxerint eos, qui ad virtutes ingressi
sunt, revertuntur, ut alios adducant; nuncient, quos, tum . . abduxere, iam farictos
176쪽
esse beatos. Num vero, inquam ego hae ad virtutes introeunt Aiebat, non . Neque enim fas est, opinionem ad Sesenis
eiam ingredi ; sed Disciplinae illos tradunt:
quos ubi Discyplina acceperit, hae reveringuntur rursus , alios adducturae . Quemadmodum naves, depositis. Oneribus, iteruti,
regrediuntur, & aliis qui inam implentur. Haec sane, inquam , egregi. mihi explicasse videris: sed illud necdum nobis declarasti, quid Genius in vitam ingredienti'bus facere Praecipiat. Bono animo esse , inquit . Quare iv vos este bono animo: omnia enim explicabo, & nihil pristermittam. Recte dicis, inquam ego. Extensa igitur iterum manu, videtis, inquit, 'mulierem illam, quae caeca quaedam esse videtur, &ato tundγ lapidi insistere, quam & modo, Fortunam adpellari, vobis dicebam. videmus . Huic, inquit, non credere iubet &Persuasum habere, nihil firmi certique inessa iis, quae quis ab ea acceperit, nec ut propria esse ducenda . Nihil enim vetat haec rurius eripere , & alii dare . id quod saepe facere solet . Hanc igitur ob causam quoque iuber, animum donis eius invictum habere : & nee gaudere, cum dederit ; nec exanimari , cum
eripuerit: atque nec vituperare eam, nec
laudare. Nihil enim agit cum rati ne ; sed ut libitum fuerit,omnia . Quem
178쪽
admodum ante vobis dixi. Propterea igitur Genius iubet, non admirari, quodcunque haec fecerit, nec .improbis mensariis fieri similes . Etenim hi, cum argentum ab hominibus accipiunt, gaudent,& propritim e sese censent: cum autem repetitur, indignantur, & iniqua pati putant; non recorda tes, hoc pacto se mutuum accepisse , ut quando luberet, creditor id repeteret. E dem igitur modo Genius iubet etiam erga istius dona adfectos esse; ac meminisse, huius modi natura esse Fortunam, ut, quae dedit, eripiat, iv statim rursus magna accessione dona augeat: iterum vero eripiat,quae dederat; nec sola ea, sed. etiam quaei quis ante
possidebat. Quae igitur donet; ab illa accipere iubet, ac cum iis sine mora abire 'adfirmum, & certum donum . Ecquod illud inquam ego. Quod a Disciplina accepturi sunt , si ibi serventur . Quodnam autem hoc est vera scientia inquit, eorum quae com ducunt, & certum donum, de firmum, &immutabile. Quare statim ad hanc fugere iubet; ubi vero ad illas mulieres venerint, quas Intemperantiam, & Voluptatem vocati , etiam ante dixi, hinc itidem subito iubet discedere, neque his ulla in re fidem habere , donec ad Falsam Disciplinam per v rint. Atque hic aliquandiu commorari eos
iubet, &, quodcunque volverint, ab ipsa
180쪽
sumere, quasi viaticum: postea hinc cursim abire ad veram disciplinam . Haec sunt quae Genius praecipit. Quisquis igitur aliter quidquam fecerit, aut inobediens fuerit, ille malus est, male peribit. Atque huiusmodi est fabula it Ia, o hospites, quam haec taDula exinhibet . Quod si de unoquoque horum praete . rea aliquid scisti tari opus est,absque invidia id vobis edisseram. Redie dicis, inquam ego . Quidnam vero iubet eos Genius accipere a Falis Disciplina Ea quae videntur esse utilia . Quae vero sunt ista ρ Literae, inquit, & aliae disciplinae quas etiam Plato ait, quasi freni cuiusdam vim habere apud
adolescentes,ne ad alia distrahantur. Utrum vero necesse est haec accipere , s quis ad veram Disciplinam venturus sit ; an non Nulla quidem cogit necessitas , inquit; utilia nihilominus sunt: at ut meliores eva damus, huc nihil ista conferunt. Nihil ergo utilitatis haec adferre ais , ut meliores homines evadant λ Nihil: quippe & absque
illis meliores fieri possunt: non tamen &ipsa sunt inutilia. Quemadmodubm enim
Per interpetrem interdum sermones conferimus , nec tamen inutile erat, exerci
tatiore nos esse lingua, si quid intellexissemus: sic quoque sine his disciplinis meliores fieri nihil impedit. Ut tum vero his