Sacrarum cerimoniarum, siue Rituum ecclesiasticorum Sanctae Romanae Ecclesiae libri tres

발행: 1560년

분량: 281페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

231쪽

SACRARUM C

eappellam, oransq; ante altare,sed et in sal distorio lauat manus. surgit, dccapit paramenta omnia more colae

io, exceptis sandaliis , εἰ chirothescis , quibus non utitur in hac missa: nec dicit psalmos Quam dilecta. 8 c. In credentia non debent esse illa ducibocalia magna argentea, quibus Cardinales celebrantes uti consueuer ut, sed omnia alia consueta, de praeter illa vas aquae benedictae cum aspersorio. de pannus pro absolutione. Subadiaconus.& diaconus utuntur tuni/cella iv dalmatica. In missa celebrans post confessionem; 8c altaris osculu; non osculatur librum . nec incensas

tur altare. Dicitur tantum una orartio videlicet. Fidelium Deus omnium.&c. ad qua omnes genuflectui; exceptis cappellano assistente, Diaγcono, de subdiacono. Dicta epistola subdiaconus non osculatur manum celebrantis. Ad Euangeliu diaconus no petit benedictionem , nec osculas tur celebrantis manum, nec portantur luminaria, nes thuribulum, duo tamen ex cappellanis assistentia dia conuassociant ,8c subdiacono librutenenti hinc inde astant: post evagelium celebrans non osculatur librum: nes benedicit aquam pro oblatione in calice ponendam. Subdiaconus notenet patenam post celebrantem sed genu flexus ad cornu epistolae, tem spore congruo ad eleuationem incensat sacramentum celebras ministrate diacono nauiculam, imponit incens sum; incensat oblata, altare. 8c incensatur ipse solus a diacono & no alii Incaepto Sanctus a catoribus omnes genuflectant, exceptis praedictis, sic permanentes quo usq; celebrans discat Per omnia saecula saeculorum: ante Pax Domini. oratio Domine

Iesu Christe, qui dixisti apostolis tuais. 6 c. Pax tecum non dicitur oscus tum pacis non datur, ad postcommunionem omnes genuflectunt usq; ad finem orationis exceptis praedictis.

Non datur benedictio nes indulgeatiae, sed dicto per diaconum Bequirascant in pace ; celebrans dicit Placesat; de eantores incipiunt responsori

um, Libera me domine celebrans res

trahit se ad cornu epistolae,ubi depos ta planeta accipit pluuiale nigrum,

de mitram planam rinterim extendiatur panus niger ante medium altas ris. Et cum repetitur Responsorium Libera me Domine: ministrante dias cono nauiculam celebrans imponit incensum. Et alia fiunt .prout supra, Papa non absoluente dictum est. De uigilia , bfesto gelicationi, Basilicie Sabiatoris.

V Igilia dedicat Ionia Basilicae Sal/

uatoris ordinarias habet vespes ras papales, Se in die unus ex Reueo rendissimis praesbyteris Cardinalisbus celebrat in paramentis albis no fit sermo, de antiquitus erat potus in aula. De utiplia,LUUIO Jedicationis Ba γlicae Principis Apollobium.

N vigilia & festo dedicatio is Bisi, Ilicae Principis Apostoloru fit eorde modo, ut in dedicatione Saluatorris. Et similiter erat potus in aula. De anniuersaris Pontificis proxime ἐθῖncti .

Solent summi Pontifices immD

diatis praedecessoribus sui, in die anuo obitus anniuersarium perages re in cappella maiori. in qua Episco/pus celebrat omnibus pontifealibus ornamentis nigris paratus. Papa vernit palatus

232쪽

LIBER SECUNDUS.

nit paratus in cappa rubra nunc uti tur pluuiale rasi rubri, dc mitra sim/plici, ut supra in die commemorationis defunctoruin dictum est. Celer brans non utitur sandaliis, neque chirothecis &in ornamentis , atq; inmissa omnia obseruatur, etiam quod genu flexiones: εἰ absolutionem post missam, ut supra in die commemorationa omnium fidelium defunctorue si ordinatum, eNceptis oratione, sese reta, de postcomunione, quae dicuntur ut infra.

Oratis .

DEu . qui inter summos sacerdotes Famulu tuu . N. ieffabili tua dispositioe eo numerari voluisti, presta quae sumus, ut qui unigeniti filii

tui vices in terris gerebat, sanctorii tuorum pontificum consortio perpetuo aggregetur. Per eudem. dic.

Secreta ,

SV stipe quae sumus Domine pro

anima famuli tui . N. summi pon/tificis, quas offerimus, hostias: ut cui in hoc saeculo pontificale donasti meritum; in coelesti regno sancto tu tuoru iubeas iungi consortio. Per diam.

P0l Communionem.

ΡRost quae sumus Domine an irmae famuli tui . N. summi pontificis misericordiae tuae implorata cles mentiae ut eius, in quo sperauit &eredidit, aeternum capiat, te miserante, cO sortium. Per Dominum . Ad

absolutionem post missam facienda. Dicitur prima oratio videlicet. Deus qui inter summos sacerdotes famu/lum tuum. N. ineffabili. Sce. sub eo ne lusione per eundem Christum d . N.

IN die annuo assumptionis Sumi Pontificis ad Apostolatus apicem solet celebrari missa solennis publioca: quam dicere cosueuit pre, byter, vel etiam aliquando Episcopus Cars dinalis in paramentis rubris; cui Parpa,& Cardinales interesse solent more consueto, Missa dicitur de Spiritu sancto. 8c in ea dicitur Gloria in excelsis Deo; Pax vobis, Credo, de una tantum oratio, videlicet. Deus. quieorda fideliu sancti Spiritus illustrartione docuisti. δέ c. dc non Deus, qui hodierna die corda fideliu . dec. praefatio dicitur de sancto Spiritu, quae in mi sta ii posita est dicenda a vigilia Pentecostes usque ad octauam, omissis in ea uerbis hodierna die. Omnia alia fiunt more solito. Et non fit serγmo, nes habet hoc festum veEaspce

dentes. De anniuersario coronationis Summi Ponti icis.

IN die annua, qua Summus Poti sex

coronatus est: solet coronationis

suae huiusmodi anniuersarium cele/brari. Et fit missa de Spiritu sancto pari formiter, ut supra dictum est in die anniuersario assumptionis.

De anniuersario generali omnium fium morum Pontificum, O Cardinabuum San Ie Romanae Ecclesiae Defuti torum.

Solebant summi Pontifices singu

lis annis aliquo die post diem commemorationis omni u fideliu defundictor v. velut Alexander quartus or dinauit, nonis Septebris missam publica pro omnibus Summis pontificibus,& omnibus sanctae Romanae ecclesiae Cardinalibus desunctis in ea prpella apostolica cora se,& sacro Collegio celebrari facere more solito, ut supra in die comemorationis Oms

233쪽

SACRARVM CERIMONIARUM.

nium fidelium defunctorum dictum est. M illam celebrat aliquis Episeorpus ornamentia nigris paratus abstiandaliis, fle chirothecis: ministri utebantur tunicella, b dalmatica, dc dicebatur tantum una oratio . Et omnia alia fiebant, etiam quo ad absolutionem poli missam, ut lupra in die cor memorationis omnium fidelium defunctorum dictum est: Quod hodie etiam est oboli tu . Oratio autem se creta, &post communi quae dice bantur , hae sunt; quae sequuntur.

Oratio.

DEur, qui inter apostolicos sacerdotes famulos tuos pontificali, seu sacerdotali fecisti dignitate vigere , praesta quaesumus, ut eoru quos Irpetuo aggregent cosortio Per. D.

secreta.

SV stipe Pomine pro animabus fa

mulorum tuorum,quas offerimus

hostias ut quibus in hoc saeculo pontificale, seu sacerdotale donasti meristum, in caelesti regno sanctoru tuos rum iubeas iungi consortio Per. D.

P Rosit quae sumus DomIne an ismabus famulorum tuorum misericordiae tuae implorata clementia, ut eius,in quo sperauerui; et crediderunt, aeternu capiant, te miserante, consortium.

Ad abstitionem pos missim Assolve, quaesumus Domine nIamas famulorum tuorum ab ominni vinculo delictorum . ut in resursrectionis gloria inter sanctos, Selectos tuos resuscitati respirent . per

Dominnm nostrum. De pro animuia Imprealaris . cars Anatam, O Regum n ter functa rum in carpeti lici conflueuit.

Consueuerunt Romani potisicea

quotienscuns imperator, aut aliquis Cardinalium ; vel Rex moritur in Romana curia , vel extra ea, etia si

exesiae publicae in ecclesia, i qua sunt sepulti,aut alibi sint habitae, una missa publica i eappella palatii facere celebrare, di illi etiam interest Pontis

sex paratus, ut supra in die eomemorationis omnium fidelium defuncto, rum dictum est. Celebrat aliquis Episscopus in paramentis nigris,sine sandaliis & chirothecis, di ministri utuntur dalmatica,& tunicellaiae omnia alia fiunt, quo ad absolutione post missam vi supra in dicto die commemorationis animaru ordinatum est rexceptis oratione . secreta;& polico munione, quae dicuntur, prout i fra ordinatur. μoratio pro Imperisore Isensu. , ratio haee plenIus eum Oronai Inibus continetur in ordinatio e

vbi vide, si placet. Oralis pro Episcopo Carinali ι δε DEM , qui inter apostollios sa/

cerdotes famulum tuum. N. episcopum Cardinalem pontificali se/cisti dignitate vigere, praesta quae sumus, ut eorum quos perpetuo δῖ' gregetur consortio.

234쪽

LIBER SECUNDUS.

Secreta.

SVscipe Domine pro anima fa/muli tui. N. Episcopi Cardinalis.

quas Offerimus, hostias ut cui in hoc saeculo pontificale donasti meritum, in eoelelli regno sanctorum tuorum iubeas iungi consortio. Per Domis

num nostrum. Postremmuni a

P Rosit quaesumus Domine anismae famuli tui. N. Episcopi Cars dinalis misericordiae tuae implorasta clementia, ut eius .iquo sperauit,& credidit, aeternum capiat, te mi serante, consortium.

Ad absolutionem post midam. Assolve qnae sumus Domine a nimam famuli tui. N. Episeopi Cardinalis ab omni vinculo delicto

Tum ; ut in resurrectionis gloria inster sanctos tuos resuscitatus respiaret. Per Christum, Oratio pro Rege II victo. IN lina Domine aurem tuam ad preces nostras, quibus misericorγdiam tuam supplices deprecamur, ut animam famuli tui . N. Regis, quem de hoe Leculo migrare iussisti, in parcis, ac lucis regione costituas, εἰ sanactorum tuorum iubeas esse consors tem. Per Dominum nostrum.

Secreta

ANoue nobis quaesumus Domis

ne, ut nimae famuli tui . N. Regis haec prosit oblatio, qua imolans do totius mudi tribuisti relaxari dolicta . Per Dominum nostrum.

Poscommunio.

Assolue que sumus Domine aniemam famuli tui . N. Regis ab omni vinculo delictorum, ut in rein surrectionis gloria inter sanctos, de electos tuos resuscitatus respiret. per Dominum Nostrum.

At absolationem post missam. AB lue quaesumus Domine anis mam famuli tui . N. Regia, ut defunctus saeculo tibi vivat; & quae

per fragilitatem carnis humana consuersatione commisit; tua venia mises ricordissimae pietatis absterge. Per Christum. Dominum nostrum Ame. Oratio pro presbura Carsnaled Gicto.

DEua , qui inter apostolicos s

cerdotes famulum tuu . N pressbyterum Cardinalem sacerdotali secisti dignitate vigere; praesta quaesus mus, ut eorum quos perpetuo agi gregetur c nsortio. Per Dominum.

Secreta.

Vscipe Domine quae sumus pro ari nima famuli tui .N. presbyteri Cardinalis, quas offerimus , hostias, ut eui in hoc saecuri sacerdotale des disti meritum , in coelesti regno sanactorum tuorum iubeas iungi conssortio. Per Christum Dominu,

Poscommunio.

PRost quae sumus Domine ani mae famuli tui . N. presbyteri

235쪽

SACRAR UM CERIMONIARUM.

cardinalis misericordiae tuae implorrata clementia, ut eius, in quo sperauit; Sc credidit, te miserante aeter nu capiat consortisi. Per Dominii.

Ad absol ei mem pest missam.

Absolue quae sumus Domine ani

mam famuli tui . N. presbyteri Cardinalis ab omni vinculo delictorrum. vi in resurrectionis gloria inrter sanctos, de electos tuos resuscitatus respiret. Per Christum Domi/nutu nostrum.

Secreta.

ANoue nobis quaesumus Domit

ne, ut animae tam uli tui. N.diaconi Cardinalis haec prosit oblatio, quam immolando totius mundi. trisbuisti telaxare delicta. Per Dominii.

AB solue quae sumus DomIne ani

ma famuli tui.N. Diaconi Carindinalis ab omni vinculo delictorum, ut in resurrectionis gloria inter sanactos;& electos tuos resuscitatus re

spiret. Per Christum. I Nesina Pomine aurem to a ad pre

ces nostras, quibus misericordiam tuam supplices deprecamur, ut an is mam famuli tui' N. Diaconi Cardi, natis quam de hoc saeculo migrare iussim, in pacis ; ac lucis regione cos stituas, de sanctorum tuorum iubeas esse consortem. Per Dominum.

Ad absolutionem p is missam. Assolue quaesumus Domine ani

ma famuli tui. N. Diaconi Carindinalis, ut defunctus saeculo tibi vi/uat, & quae per fragilitatem carnis

humana conuersatione commisit; tu

venia misericordissimae pietatis abs sterge per Christu Diam nostru . Ame

236쪽

LIBER TERTIUS.

SACRARUM

CTAE ROMANAE ECCLEsIAE LIBER TERTIUS.

De Reuerentiss tr primo de

Reuerentia altaris.

l Ccedens primum ad Ecclesiam, siue eappellam Pontifex genuflei ctit ante altare superj faldistorium, & capite

detecto orat.Cardinales praelati, Ac alii omnes, tam clerici, quam laici sis militer primum intrantes genuflesctunt in terram, orantv Pontifexsurgens ab oratione eum mitra Ue neratur altare caput inclinando , anstequam inde discedat. Cardinales, quotiens vadunt versus alta

re , vel ante illud transcunt , Pros N, i mei T: ' . M unde eaput Inclinant altari,alii omnea tam Episcopi, quam clerici, siue

Iaici transeuntes ante altare senus feci uuta

Quia R. ruis Pontifex nemini

reuerentiamfacit.

Romanus Pontifex nemini om.

nino mortalium reuerentia fascit, assurgendo manifeste , aut ca/put inclinando, seu detegendo. R manorum vero imperatori post quam illum sedens ad osculum pes dis . de manus suscepit ε, aliquantus tum assurgit ad oris osculum mus tuo Hraritatis amplexu illum beni, gne recipiens: idem aliquando facit de magnis Regibus. Caeteros omnes

237쪽

sACRARUM CERIMONIARUM.

tam princeps quam praelatos cuius num, pedemicvns dignitatis sint, cum adoris osculum eos recipit,non assurgit, sed sedem recipit.Consueuerunt tamen Pontifices Cardinalibus & maximis principibus priuatim aduentanti

bus.& reuerentiam facientibus, cum non sint in pontificalibus, aliquan tutum caput inclinare , tanquam re uerentiam reddentes. Et hoc non

ex officio, sed ex laudabili humas

De solemi reverentia Cariis dum mundito, O

nitates De reuerentiis, quae Romano Ponti sui exhibentur.

O Mnea mortales,& praesertim Christi fideles, cuiuscuns sint

dignitatis,& prae eminentiae cum primum in conspectu Pontificis adue/niunt distantibus spaciis ter ante ii Ium debent genuflectere,&in honos rem Saluatoris nostri Iesu Christi, euius vices in terris gerit, eius pedes osculari. Imperator, Reges, maximi principes; principum, leu potehta tuum oratores prima vice de ad os, culum manus , dc oris recipiuntur, alii ad pedis tantum. Cardinales voro profunde se inclinant bis, de ter tio flectunt genu nouiter venientes, de osculantur pedem Ponti fili sacra tractant l. Cardinales dextram ma

num sub auriphrygio pluuialis osculantur, Episcopi Praelati parati genu

dextrum tantum. Imperatores, Reges

maximi principes, de omnes alii in omnibus actibus pedem, sed cum posti seκ candelas palmas, seu agnus dei distribuit Cardinales parati ma/n una primu . deinde genu osculatur, praelati parati genu tantum, impera tor regea 6e maximi Principes mas

OVotienscuos Pontifex palm

datus,& mitratus in publicum exit, siue ad diuinum officium, siue ad consistorium exhibetur ei sole nonia reuerentia a Cardinalibus in liue

modum. Postquam Ponti sex in sede sua aliquantulum quieuerit, siue incappella, siue in publico consistorio assistentibus sibi duobus diaconibus hine inde, prior Episcoporum Car

dinalium incipiens anteriorem cap pae suae partem manibus eleuans, α caudam illius per terram trahena versus Pontificem proficiscitur. Cuautem ante illius faciem ex oppo/sito venit, firmans se, di manibus extensis ab anteriori parte cappam capiens, manus sic cappa inuolutas eleuans simul iungit ante pectus. M profunde ante Pontificem caput, de humeros inclinat; Idem prius fas ςit ante altare, si est in eappella : tum recte procedens ad Pontificem , mainnus ad pectua cum eappa tenens, ne

illa gressum impediat, gradu a solii

pontificalis ascendit, & Pontificis nianum dextram.sub auriphrygio pluuialis protensam osculatur. Deinde aliquantulum retrograde a sede discedens, profunde iterum Potifici se inclinat, Sc ad sinistram suam se verstens ad locum suum reuertitur. Idem

omnes fici ut suo ordine. prior psbyterorum Cardinali si si missa tunc esseeles rada, cu fecit reuerentia firmae se ad dextram pontificis, de ministrat incentum. ut inferius dicemus, cu deindensatione tractabimus inde ad los

238쪽

eum suum reuert Itur . Diaconi assistentes si non fecerunt reuerentiam in camera Pontificis, cum illum sareris vestibus induerunt, quod facere pleruos solent, faciunt nunc in locosio poli pbyteros Cardinales . Η moi reuerentia a Cardinalibus non fit ni/si semel in die quoculli tempore, ne pvnquam eodem ille rei teratur, etiam

si bis eodem die conuenirent, videliincet ad missam,& ad vesperas: de nunquam fit, nisi Pontifex sit cum pluuiali, dc mitra: nes unquam fit in omicio defunctorum aut in die veneris sancti etia si Papa haberet pluuiale,

Se mitram. De reuerentia Cardinalium ordinaria erga Ponti dem.

ITem Cardinalea quotiescun* Pa pa surgit in cappella, de ipsi sur/gunt,transeunte ante eos Pontifice,

discooperiunt caput,& se inclinant: cum loquuntur cum Pontifice in circulis, aut in publico detecto capite inclinati loquuntur: clam vero, & in consistorio secreto iussi sedent, Zecooperiunt. similiter cum Papa verstit ad quemlibet eorum sermone, it letalis surgit:& caput detegit, de sic

permanet nisi iubeatur a Papa sede/re,& similiter eum respondet. Item cum Papa nominat venerabiles fraxires nostros Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinales, omnes assurgunt ali quantulum, de caput detegunt. Cars dinales discedentes de curia , vel de nouo redeuntes, siue publice, siue priuatim recedant, vel recipiantur a Potifice: osculatur pedem eius, de eleuati manum, de os si inuitentur, misi

me cum reuertuntur. De reuerentia Catilinabum inter se.

CA rdinales inter sese,& gestis, M

Verbis,&nutu summam exibent

reuerentiam, stando, sedendo, eundo, equitando,& in rebus omnibus alter

alteri deferendo . Quando aliquis Cardinalium in praesentia Pontificis publice celebrauit,si Papa discedat e

cappella,antequam Cardinalis depornat sacras vestes : tunc duo sei ordiγnis Cardinales remanent in scamno suo. illum expectantes: de cum ille

reassumpta cappa sua a faldistorio discesserit , vadunt illi obuiam: congratulantur de celebratione de uote peracta i de se deducunt ii tum , ubi sunt alii Cardinales. Si autem Papa est adhuc in cappella: ille re assumpta cappa , vadit ad lo/cum suum ; de nullus Cardinalis italum expectat, aut obuiam, vadit, neque per il los fit ei assisten tia praesen γte Pontifice . Fit autem eis assisten tia absente Pontifice in principio:&in fine ab aliis praelatis domesticis suis, aut particularibus amicis suis de eum Cardinalis absente Pontifice est facturus ossicium semper ante quam incipiat, petit licentiam percerimoniarium ab aliis Cardinalibus; εἰ quoties ex faldistorio vadit ad altare; facit eis reuerentiam; de illi aliquantulum ei tune assurgere de

Nier saera s Episcopus, aut pres Ibyter Cardinalis assistens assurgit aliquid acturus: duo Diaconi alliγstentes, de similiter Episcopi assi

stentes assurgunt, alii autem Cardi nates,& praelati non surgunt. Si uero aliquis ex aliis Cardinalib' surgit, oes alii Cardinales, de plati qui sunt in cappella,surgut,pter assistetes.

239쪽

SACRARUM C

De reuerentra Cardinalis quando uenit

Oficia iam inchoacto.

Si quis Cardinalium, incaepto Iam

officio Pontifice in solio suo ress dente, ad cappellam venerit:primu ut cancellos ingressus est; paululum progressus genuflectit versus altare, 8c orat: tum surgens procedit : dcfacta, ut alii, reueientia caput inclinando altari N Papae, ascen dit ad sedem , & osculatur manum Pontificis sub auri phrygio , de cum inde dis scedit iturus ad locum suum, ali ursgunt omnes Cardinales : S omnes Praelati; εἰ antequam ipse a Pontiliace facta reuerentia dii cedat; nemo illi neque praelatus : neque Cardinalis assurgit ; Quod si fortἐ, dum ille venit. Papa staret orationes, euangeli. um . siue tale quippiam audiens, tunc Cardinalis, cum surgit ab oratione, stet; de expectet, quoad Papa sedeat; 8e tune vadit ad reuerentiam ex hiebendam. od si venerit, dum fit Per alios reuerentia, vadat in locum sui ordinit. Quando autem in abrsentia Papae fit officium . Ac aliquis Cardinalium ad eappellam venerit incaepto iam officio. primo genuflexus orat versus ad altare . ut supra; tum surgens capite detecto vertit faciem ad ledes praelatorum caput in

clinando , quasi eos salutans et qui omnes ut primum ille surrexit ab oratione, ei assurgunt. S de te isto capite: Se salutatis praelatis ille per/git versus Cardinales sui ordinis; dc non vadit ad locum suum directe . nisi esset ultimus , sed ab ultimo incipiens. quasi ibi remanere velit, inuitatur a singulis , ut ascendat quo utque veniat ad locum suum directe . nisi

esset ultimus ; & ipse modeste semel

atque iterum inuitat subsequent rvt praecedere velit; dc tandem in Io cum suum residet. Hoc Idem facit quotienscunque aliquis venit post alios praesente, vel absente Pontiliacer semper incipit ab ultimo loco presbyterorum : si est Episcopus, sue p resbyter , diaconorum si est dis

aconus. Et nota quod quandiu unus ex Cardinalibus stat, omnes Cardiγnales , 8c omnes prelati stare debent, praeterquam in praesentia Papaeassi, stentes, ut supra diximus.

De reuerentia erga Cardanaler .

RE uerendissimi domini Cardinales, qui bases ; de eo lunae sine

Sacro sanctae Romanae ecclesiae , Scmembra nobilissima Mystici corpo/ris, merito ab omnibus; & ubique venerandi sunt ;& maxime honorandi,ita tamen quod sit disseretia interiploro S summi Potificis reueretia.

De reuerentus ; quaesunt Cardinali diuina celebranti.

CArdinali igitur celebrati In prae

sentia Papae, neque fiunt genuinflexiones ab aliquo neque fit ei praes gustatio is ue cie dentia. Et simili ter in omnibus aliis actibus publice,

aut priuatim coram Pontifice, en misni isti duo actus reuerentiales exhi/bentur, nisi tantum Romanorum

Imperatori; si adesset in conuiuio cuPapa no Regi; no Cardinali, no Pricipi qua tu cunq; maximo. In abfetiavero Pontificis, Cardinali celebrati fiunt genuflexiones a scuti seris,cum lauat manus.& a cappellanis accipit; de eu dimittit sandalia et cu fimbrias tenet et fit pgustatio. Et quonia Cardinalis celebras absete potisce, cu efaldistorio vadit ad altare cu mitra , facit reueret i a Cardinalibri caput italia inclinado; videtur valde consentaneum

240쪽

LIBER TERTIUS.

neum, ut tunc Cardinales alii ei a Diurgant , & in reuerentia corre spondeant. De Buta pro celebrando super altare

Sancti Petri.

AD uertendum tamen quod nesmini. neq; Cardinali, licet celerbrare super altare Sancti Petri, aut aliarum ecclisiarum patriarchalium Vrbis , nisi ex dispensatione Papae, de qua debet constare per literas apostolicas bullatas affigendas prope altare. Curet igitur Cardinalis , qui est ibi celebraturus, ut in tempore expediatur bulla.

De reuerentiis, φια priuatim sunt Cardinalibus.l N aliis autem actibus, tam domi,

quam alibi, etsi nonnulli dicant, in curia Romana genu flexiones Pontilici tantummodo deberi, ego autem arbitror non esse absurdum, sed talis honesium, simplices laicos, de clericos non praelatos in primo congi cssu ante Cardinales genuflee te Ic, non tamen in palatio apostoli,co , de minus praesente Pontifice. Sed ad modestiam. Ac benignitatem Cardinalis pertinet,& centeo, quod non dimittant illos diutius permas nere genu flexos,& clericos praeserintim in sacerdotio , aut aliqua digni ita te ecclesiastica constitutos. Sed ut primum ante se genua flexerint. starre iubeant, net aliter eos audiant;

quod a pluribus Reueiendissimis patribus seruari vidi domi. Cum Carγdinales t mantur ante comestione. vel poli,cosueuertito nes laici domessi ci genuflectere, alii caput detegere.

De reuerentia Episcoporum erga Cardinalis.

QVod autem aliqui ex Reuerens

dissimi, dominis Cardinalibus

permittant,ut audiui,Episcopos an te se loqui genu flexos,& in mensa, dum manus lauant, similiter mantile ministrare, valde absurdum videtur:

de quamuis saepe apud plerosq; Re

uerendissimos dominos in conuiuiis fuerim,& ante,& post qua inter Episcopos indignus adscriptus sum nu quam tamen id seruari vidi . Ad leti bendum est hoe pace illorum dixe/rim ignauiae, ac vecordiae. praelatos rum qui talia faciunt, qui supremam

in Ecesesia dei episcopalem dignita

tem non cognoscut, siue eoruee ambitioni. atq; adulationi, qui ut gratia Cardinalis aucupetur. dignitatis suae ratione no habῆtes, eam seruiliter de turpant. Cardinales autem, qui talia siue ex in aduertetia ,sue alia causa patius, in charitate Dei obsecro ut importunas huiusmodi adulationes reiiciat,& cogitent, summu Potisce noalio titulo cl Epali decorari, Ze cum is publice,& in re diuina lauat manua non Episcopus aliquis, sed cappella/nus suus Auditor rotae matile subministrat: quod si folle aliquos mei similes tato fastigio viderint,no Psonam; sed saeto sancta dignitatem in eis veneret,& opera illoru utantur in his rebus. q dignitati v triuiq; congruut. Decet iii Episcopos in Oibus publisce, di priuate. quantu per dignitatem

licet, Reueredissimos dominos Car. dinales honorare ac venerari, Sc eis pro viribus assistere, obsequi. S insseruire . Nec minus conuenit, Cardi

nates ipsos benigne suscipere Epi

scopos,& quos summus. Pontis sex fratres appellat, non ut seruos. sed ut confratres honorare. In

SEARCH

MENU NAVIGATION