Ioannis Baptistae Donati, ... Apparatus medicus, Ex Hippocrate, Galenoque descriptus in cuius prima parte affectuum, & sedium affectarum iudicia, morborum differentiae, mores, magnitudo, & causae continentur. In secunda, in futurum praesagiendi, cura

발행: 1566년

분량: 174페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

ME DI C. APPARATV s. Isthementius premat, S calorem partis anfecti refrigerando,&oppositam partem calefaciendo. Refrigerabimus parte affectam,aut per se remediis frigidis,cibo, potu, aere, SI reliquis eiusmodi: aut effouentu i aegrum adhortabimur,Vt se cO- tineat a motu, a sermone, a tussi, prout morbi ratio postulare,& lepus pati posse videbitur. Ne locus recipiat,curabimus, si intelligemus,quot modis materia con currere possit ad locum,& quibus ex partibus : quae res a nobis antea tradita est,&testimonio Hippocratis comprobata: quare ad locum illum lectorem reiicio. Verum ne eam quς Confluit,locus statim recipiat, duplici ratione prohibebimus. Altera est omnibus filixionibus comunis, quippe quae adstringentibus materia r

primit, quod aptissime fieri potest cibo,

es potu, & medicamentis, quae aut deuΟ-xantur,aut extrinsecus imponuntur. Altera quae & ipsa omnibus partibus Communis est: quae ad bonam perducuntur habitudine, ex ipsius nimirum loci temperameti mediocritate. Principio igitur ad totu corpus respiciendum & perpen-

152쪽

Isa, IOAN. BAPΤ. DON. dedum, an plethoricu, an cacochymum sit,& num in ventriculo maxima humo rum copia coaceruata sit. Tertia ego addo rationem, quae ex eventu prohibere' potest, ne locus recipiat: id adeo ciliciei mus, si illa pars,in qua humor decumbit, S iniuriae opportunior est, cum sit demissior, ut sublimior collocetur, Curabi-GM mus. Qua in re Hippocrate secutus sum, qui partem vulneratam ita aegrum vult collocare, Ut nouae materiae locus minime fiat capax, sed potius materiae cursus . . . auertatur.Etenim si ulcus quodda in pede ortum sit, & ex aliis partibus humores in ipso decumbat, S hanc ob causam pes vehemetius intumescat , quis est qui nesciat, ipsum sublimen statui oporterer Illud restat ultimum quod a medico prς- standum est,ne locus praebeat exitum.Id autem curabimus, si duo illa consequemur, Ut aut locum obstruamus, aula stringamus. Praebet autem exitum aut Vena rupta, aut Vulnerata: quam gluti nare,aut aliquo alio modo obstruere necesse est, si profluuium sanguinis coerC re velimus. Claudemus aut linteis, aut emp

153쪽

emplastris,aut digito ipso. Adstringemus

autem aut medicamentis,quae id edicere poterut,aut cibo,aut potu. Medicamenta autem aut exterioribus partibus imponentur, aut devorabuntur. Hactenus

egimus de methodo mededi inflammationes, scirrhos,eris raelata,tumores omnes, & humorum profluuia. Nunc de se briu curationis ratione disserendum est, in qua tradenda cundem ordinem seruabimus,quem antea in caeteris rebui tenendum decrevimus. Febris igitur putrida curanda est nam de aliis febrium generibus nunc non agemus, propterea quod arbitramur harum ratione, & lege optime descripta, facile & Ephi meram.& Ethicam, & quamcunque aliam, sub eandem reducere nos posse. Febrem autem omne putridam CX puc redine ortu. ducere manifestum est. Putredo autem gigni non potest, nisii transpiratio prohibeatur. Prohibita traspiratio obstructionem creat. Hanc Vero excitat humorum

copia,crassities,& lentities. Haec diligeter su ni perpedenda,propterea quod his

optime cognitis unusquisq; facile perspi-K s ciet,

154쪽

rs IO AN. BAPT. DON. ciet, quodnam primum S magis, quodnam minus secundo loco , quodnam

adhuc tertio, atque deinceps, quod post praesidium sit usurpandum. Discutienda

ergo febris est, quae & ipsa morbi quaedaspecies est. Ergo contrariis maximὰsu, mouenda est. Calori aute opponitur refrigeratio, putredini e Cretio, refrigeratio, ventilatio, S semiputridorum Coc .ctio: retentioni transpirabilium eorumdem excretio ex altera parte respondet.

Obstructioni reclusio copiae humorum paucitas,Crassitiei tenuitas, glutino sitati vero Diabilitas. Veruntamen eadem viri

3c ratione harum febriu Curatio traden

da est,qua superiora quoque tradidimu Ergo disting tedae sunt inorbi Causae, quibus distributis , ac separatis facile dein ceps quo pacto causae sint cognoscendae

& morborum differentias docere pote rimus. Morbos igitur constituamiis , febrem S putredine. Cognito morbo, Ordo antea a nobis propolitus postulare videtur,ut de disteretiis morbi disseramus. Febrium autem eaedem sunt differentiae, ac aliorum morborum. Putredinis vero quon

155쪽

N EDIC. APPARA T V s. Is quoniam aliae, atq; aliae, eas Connumera re decreuim'. Putredo vel intra vasta vel CXtra Continetur. Si intra vasa,continua accendit febremuin extra vasa, intermi tentem. Neque intermittentium,neque

Continuarum febrium genera, & signa omnia enumeramus, ne Cuncta Galenivolumina dum methodu proponimus 3 Compilare velle videamur. Praeterea febris vel inflammationem alicuius partis mouet, Vel non. Etenim si in aliquibus partibus erit inflammatio sueluti in pulmone,i Ore,Ventriculo) maligna febris vocabitur. Sin in aliquibus aliis,no item o Traditis disteretiis morborum, nunc de causis pauca quaeda dicamus, necesse est. Causae vero sunt, obstructio, prohibita transpiratio, copia, crassitis, humorum lentities. Hae vero causa: eadem ration cognosci possul,qua & Cςterae,quae antea nobis traditae sunt, adiunctis NI iis, quae ducere nos possunt in cognitione harum

causarum,Vt est aetas,consuetudo, tempCramentum Corporis,Victus ratio,&Cqt

ra, quae a nobis antea diligenter fuerunt enumerata. De differetiis harum causarum

156쪽

116 IOAN. ΒΑΡ T. D O N. rum nihil est etiam quod agamus, pro pterea quod eadem methodo superius a nobis tradita facile poterimus disteretias cognoscere.Nunc de febrium curatione est agendu. In omnibus curandis morbis semper medico propositus esse debet agendoru ordo. Ordinem autem cognoscemus, si tria haec cosiderauerimus. Primum causam eius, quod paulo post futurum est , ut putridorum concoctio, in causa erit , ut totius corporis refriger tio consequatur,& febris tollatur.Secundum est eius,quod rationem obtinet,sine qua non. Etenim putredinem remouere non possumus, nisi prohibita transpiratio tollatur. Tertiu vero eius, quod maxime urget. Ergo qui febrem curare desiderat, is putredinem tollat, necesse est. Hinc fit, ut duo potissimu a medico prouideda sint, alterum, ut putredinem iam diu factam submoueat: alterum Vero,Vt eam quae adhuc fit,euertat. Putredinem vero gignit impedita transpiratio, quam duobus modis tollere possumus: altero 'ut eam, quae iam facta est, protinus Curemus:altero Vero, Vt ei quae futura est, ceterirer

157쪽

MEDIC. APPARAΤ Vs. II leriter occurramus. Qua prohibebimusne conficiatur, si confluxum humorum

partes obstruentium aut auertamus, aut

et locemus.Id vero pr stabimus,si totum corpus curabimus. Quod autem in methodo resolutiua ultima loco inuentum est,id primum erit in curatione peragendum. Etenim ostensum Lepenumero a Galeno est, si hisce auxiliis uti velimus, quae obstructione liberant, non detracta prius humorum copia,fore Ut non modo nihil proficiamus,sed etiam affectum maiorem reddamus. Extracta igitur humorum copia, ad curandam obstructionem accedendum. Et quoniam obstructio curari non potest, nisi prohibita transpiratio tollatur,idcirco tota curatio ad stipationem dirigere debemus. Stipatio vero aut obstructis exilibus meatibus,vel conniventibus aut toto corpore densiore facto gignitur.Obstruuntur meatus aut ab humorum Crassitie, quae ab interioribus partibus in particulam Cofluunt,aut lentitie,aut copia.Illud etia adiungunt nonnulli , posse etiam ad nasci quaedam, quae id quadam progerminent particula, quae

158쪽

is 8 IO AN. ΒΑΡΤ. DON. obstructionem efficiat, ut caruncula est.

Quod quidem ad obstructione attinet, recte: sed ad febrium obstructionem minime pertinet. Extrinsecus vero Crumpunt humores propter iram nonnunquam, quae feruens ἀθ extrudit illos,

qui deinde stipationem facile possunt effi

cere. Corpus autem immoderate densatur,aut ex Vehementi refrigeratione,aut ex siccitate,aut ex Connivctia nazatuum,

quae gignitur ex horum densatione. At sublata stipatione,& remota transpira tione prohibita ad obstructionem remouendam accedemus. Verum quoniam, quae haec efficere possunt, calidiori facultate prςdita sunt,uerendum madiime est, ne hisce remediis maiorem febrem reddamus. Itaque ad ea, quae absque Vehementi calore, aegros obstructione liberare possint decurrendum. Quae ubi deter- fa,desectaque est,aut per Vetrem,aut Vrina, aut sudore emitti opportet. Quod vero reliquum est moderatis motibus,&refrigerante, SI humido victu ad bonam

159쪽

MEDIC. APPARATV s. IIshemus: quod facile, animaduersa prius qualitate,vel humo; is specie,efficere poterimus : si perpenderimus,quo maxime

natura Vergat, urinane, an ventris resolutione, Vomitu,sudore,& postremo fanguinis profluuio, id quod vel grauat, Vel

aliquo alio modo naturam male habet, tentet discutere. Haec pauca de febrium curadi ratione dicta sint. Nunc quoniam saepissime euenire consueuit in morbis, Ut sanguis venae coitu resoluto effundatur, idcirco non male me meam operam posuisse existimabo, si hanc etiam methodum literis persequar.Prorumpit autem de vena sanguis, aut patefacto Ore Vasorum, aut tunica eorum praecisa, aut trans Colatus, & sudoris modo transmissus. Tunica vero vasoru s& Cum dico vasa, intelligi velim venas, arterias) prO- scindi potest, aut.vulnere ut telo, quod eas facile possit adaperire, aut contusiΟ-ne, re graui scilicet,& dura, aut erosione,

aut ruptione. Ruptio autem euenit, aut tensionis vi,aut actionis vehementia,aut succorum copia, aut Casu ab alto. Patefiunt autem ora vasorum,aut ab internis causis.

160쪽

causis propter vasorum ipsorum imbecillitatem , aut propter prauum sanguinem , qui ad eorum ora impetu ruat, aut ab externis, quod cotingere potest duobus modis, aut efiicacioribus medicametis, aut ab igne. Supprimitur autem san- .guis, aut propterea quod amplius ad lo-Cum non confluit, aut quod compressa capita Venaru sunt, & aliquo modo prae- Clusa, aut Vtraque de causa. Profluere . autem sanguis prohibetur , aut animi defectione, aut vi, aut quod euocetur, aut quod ad contrarias reuellatur partes, aut cum ad vicinas derivatur,aut refrigeratione partis affectae, M tocius eorporis, aut propter partis collocationem,

vel figuram. Clauditur aute ipsa diuisio,

si vel vasa,quae antea praescisa fuerat, aut conglutinetur,aut obstruantur.Conglu- tinatur vel adstrictione, vel refrigerati ne,Vel deligatura,vel vinculis. Obstruu-tur aute,quae erat adaperta,aut ab eXterna Causa, aut linamentis, medicamentis,

emplastris, spongiis,crustis admotis, aut

partibus iisdem quae circa ulcera sunt: quod in quibusdam vulneribus euenire

SEARCH

MENU NAVIGATION