Ioannis Baptistae Donati, ... Apparatus medicus, Ex Hippocrate, Galenoque descriptus in cuius prima parte affectuum, & sedium affectarum iudicia, morborum differentiae, mores, magnitudo, & causae continentur. In secunda, in futurum praesagiendi, cura

발행: 1566년

분량: 174페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

a Galeno:Indicatio est veluti quςdam significatio eius, quod post illam cosequitur: vel hoc pacto: Indicatio est veluti

antecedentis alicuius cum ratione eius

quod consequitur obscura quaedam demonstratio, quae quid facicdum sit, optume ostendit.Indicationum quςdam sunt

generales, quaedam vero singulares. G nerales finem ostendunt,quem tantopere medici consequi student, nec tamen unquam attingunt: singulares Vero ma- .

terias inueniunt, hoc est auxilia, quibus moxbos possint depellere. Auxiliu auteest, quod summa utilitate aegrotantibus adhibetur,constans qualitate, quantitate,ordine,& occasione.Prςterea indicationu quaedam sunt simplices, quaedam compositae:simplex indicatio unum semper indicat, idque simplex, composita vero, compositum. Et indicationii qua dam conseruari, & tueri, Vt Vires: quaedam vero tolli, M sanari postulant, Vt morbus, a quo prima sumitur curatrix indicatio. Morbi genus, remedij genus indicat, species vero speciem, magnitu do vero quantitatem demonstrat. Indi-

122쪽

catio generalis sumitur a morbo,quq primo quidem, ut tollatur, indicat, deinde suς affectionis indicat auxilia,quam etiaimperiti nouerunt. liquae vero indicationes a causis sumuntur,quae non generales proponunt indicationeS, sed cura-.tionem praescribunt,quas soli medici nouerunt, Vulgus plane ignorat, qui medidicum eo consilio adducit, non solum vemorbum propulset, sed ut recte atq; ordine aegritudinem depellat. Hoc autem praestare nemo potest,nisi si causas morboru plane nouerit: Quarum quemadmodum non unum est genus aliae enim

sunt antegressae, aliae antecedentes, aliae Continentes ita & no omnes uno & Codem modo indicant. Antegressae enim Causae Conseruationem postulant: Antecedentes vero in morbis iam factis eue sonem: In iis quae nondum morbum se Cerunt , medicii opus postulant. Indicationum quaedam sunt Cotra indicantes, quae Vocantur, qua

dam vero Ea quae simul indicat,

sunt Ut vires, natura, aetas, anni tempora, regio, consuetudo,& si qua alia sunt.

123쪽

Contra indicans est , quod utile quidem ostendit, caeterum id fieri, quod aflectus maxime postulat, no sinit. Hactenus demostrauimus, quid sit finis,quid scopus, quid indicatiomunc quod reliquu est, ea

quae indicat,enumeremus. Ea sunt m Ο bus, Causa, consuetudo, aetas, regio,anni lepora, Contrarietas,Vires,quae tripartitis enumerantur, aut animi,aut Vitae,aut naturae. Haec utilia sunt no solum adde

monstrandum qu 1dnam faciendum sit, sed etiam ad cibos aegris proponendos. Tempora vero morboru , de quibus fortasse aliqua posset existere dubitatio, nihil indicare aporte multis in locis ostendit Galenus. Verum non illa tantumm do indicant, sed sunt alia quaedam, quae ipsae indicare videntur, quae si diligenter

obseruauerimus in curadis morbis,nunquam fere errare poterimus. Haec similem postulant animaduersione ,vel actu vel potestate. Primu Veniat in medium

pars affecta, quae vel similium partium est, vel dissimilium: si ex partibus similibus constat, calefaciendi, refrigerandi, siccandi, humectandique ratione ostendit:

124쪽

dit: sin dissimilium, tum locu, per quzm

materia est euocanda, tum Vero CXCCrnendi rationem demonstrat. Huc accedit,& usus medicamentorum,quq a parte affecta humorem possint extrahere:& ipse pluris minorisque modus utendi. Deinde essentia, a qua quidam nullam indicationem sumi posse affirmarui: VC-rum falsi sunt,quemadmodum multis in locis Galenus demonstrat: indicat autemedicamentorum immutationem. r-xio loco temperametum partis enumerandum est, quod spiritibus,partibus f lidis, & carnosis constat, quarum singulae aut secundum qualitatem, aut secundum quantitatem considerantur. Qualitas est optimum calidi,frigidi, humidi, M sicci temperamctum, solidarum par tium quantitas eadem manet, Caro supercrescit. Praeterea vero corporis te peramentum duplex est: aut enimn hiscum simul natum est,& ingenitum, quod originale a quibusda vocatur, aut

ex victus ratione, medicamentis, Iocorum mutatione nobis comparauimus,

quod aduentitium vocatur. Indicatio sumit

125쪽

NEDIC. A PPARATU S. 12ssumitur ab eo,quod praesens est: corpus enim humidius minus siccans medicamentii postulat: hoc denique non solum Particulae mensura praescribit calefaciendi, refrigeradi, sed etiam aliquid horum Coniunctim cum alio faciendi. Temperamentii vero partium omnium, ut subtilius Consideretur,monuit & Hippocra in

tes Cum dixit,Pilos,Colores cuti S,Venas, neruos,musculos, Carnes,ossa, medulla, cerebrum, a sanguine viscera, Ventrem,

bilem, alios humores articulos diligeter perpendendos. Nunc de situ partium M societate iidem enim significare scriptureliquit Galenus dicendum est,quq modum utendi medicamentis ostendit,& quo pacto solidarum partium intempe

ries curanda sit,& humorum vitium CX- cernendum,Vel contemperandum,quCadmo tu res ipsa postulabit. Etenim qui

in exterioribus partibus corporis intemperie laborant,iis medicamenta,quae intemperies requirit, imponemus: quibus autem reconditas magis partes intemperies oppresserit,in iis longu respiciendum spactu est,quod pertransire debent medic

126쪽

116 IO AN. BAPT. DON medicamenta.Iam vero SI viam,qua humores sunt inducendi demonstrat. Etenim nisi illud c5pertum haberemus, Ca-uo iecinoris subiici ventriculum, & ieiunum: tum ieiuno tenue intestinu succedere: id vero Colon excipere, ac colon , quod appellant rectum, utique inuenire non potuissemus, iecur,& per aluum, S per Vomitum excernere solere

superflua. Caeterum aptior multo prior est evacuatio, tanquam usu iam Callantibus intestinis, iecoris superflua tolera-xe. Idem ostendit materiae impetus, Mqua maxime parte euacuanda sit. Haec una&eade ridetur esse animaduersio, aeque ea quae ae figura sumitur Meatus vel canales ostendunt viam, qua humor expelli debet: ventriculus vomitu,intestina deiectione, exinaniuntur. Hinc illud apud antiquos notatum, & diligenter obseruatum, in affectibus gulae , non sciatim esse medicamenta deuoranda , quemadmodum in affectibus vetriculi. Haec igitur indicatio, utendi modsi pra scribit. Praestantia actionum, quam nobilitatem, & ignobilitatem vocat iunioress

127쪽

menta adhibenda esse , quae caeteris pra stantior est. Et maxima Cura partiti prς- stantium , quemadmodum ventriculus est, vel iecur, ut robori consulamus, admonere videtur. Aetionis species demostrat, quatenus cuiusq; partis robur tuC-xi , SI conseruari debeat. Illam sequitur sensus: etenim quae pars maxime acuto sensu praedita est, ut malo citra dolorem subueniamus,eniti debemus. Quae vero sensum habet hebetiorem, asperiora illa remedia ferre poterit.Postremo vicinia,& partium veluti iniunctio, quam currisit hi nonnulli merito coniunxeriit. Pro pinquita S vero locorum praesertim prae stantiit, nos admonete videntur ut dum alteri prodesse conemur, alteri ne no Ceamus : ut si unguento perungere iecur Velimus, ne ventriculum offendamus, Catiendum, Coniunctio autem indicarari imaduersionem, ne dum partem affectam remediis iuuare tentemus', parti alteri, qua cum consortium habeat, ali quod afferamus detrimetum. Hactenus egimus de iis omnibus, quae curationem.

128쪽

118 IO AN. BAPT. Do N. antecedere videbantur. Ea autem erant cognitio prassientium , praeteritorum, Mfuturorum praesensio. Pramentium Cognitio nihil aliud est, quam affectuvim

uentio, praeteritorum notitia,causarum

inuestigatio,quq assectum demonstrant. Illa autem cognoscutur, causis essicientibus intellectis, ut suo loco demonstrauimus. Haec necessariis primo posuimus, quo facilius intelligatur, medicus absq;

illoru perceptione nullam medicame torum utilitate sentire, nec essicaciora

ex arte posse explorare. Qui enim scire poterit medicus, qua tione aegro su currendum sit, morbi, dcsedis aflectae Causarum cognitione Meglectat Dabit ille essicax medicamelum,id aut aegrum

liberabit,aut certe non nocebit. Si leuabir, quaero, qui scire id poterit, cum nubium eius generis remedioru experimentum antea habuerit num Deus, aut diuinum aliquod numen ei iureiurando id futurum assirmaueriti Sin non ripuerit

accusandus quidem non erit , quod id, quod unusqui': essicere debet medio', pr stiteriime quenquam medicamentis offend

129쪽

ossendat. Aut ut iuuet quod a prestanti

medico maxime requiritur quod eoru notitiam superuacuam esse contendit, sine qua nemo mortalium reperire potest, cur hoc potius quam illo Utatur m dicamento, efficere nullo modo poterit.

Si vero tam Diis hominibusque inuisus sit, ut quod crudele est aegrum strangulet, nihil mediusfidius cauta est, cur recuset,meritas statim tergo poenas pendere.Sed haec missa aliquando faciamus:

M ad curationis rationem potius, quae ultimum locu obtinet, transeamus. Morbus maxime opponitur sanitati. Sanitas autem,quae per essentiam est,aut spectat ad intemperiem, aut ad formationem partium organicarum, aut ad m,gnitudinem, aut ad numerum, aut ad situm , aut ad unitatem. Eodem modo de

morbo dicere possemus. Horum & si noomnium) curandi rationem , legem

breuiter, ut Consuevimus,tradere debemus. Principio ordjemur a morbo , qui ab intemperio oriri videtur. Intemperies autem multiplex est, aut enim simplex est,aut coposita: haec aut cum mate-

130쪽

primu incipiamus, quae simplex est,& sine materia. Author nobis est Aristoteles, quemadmodum substantia a sibi similigignitur, ita quoque & euentum gigni. Etenim calor a calore, humiditas ab humiditate, siccitas a siccitate gignitur.Ido de compositis dicendum est.Et quoniam

non sumus nescij, nonunquam euenirC, ut causa calida refrigeret, frigida vero calefaciat : idcirco hoc in loco maxime adnotadum videtur, omnem causam ex eventu, ad Causam per se esse reducendam. Quae autem sint Causae ex eventu, paulo ante, cu de causis disseruimus, demonstrauimus. Reducitur autem causa ex eventu ad Causam per se, cum causa, quae per se dicitur, ita natura comparata est, ut refrigeret, ex eventu vero Cales

ciat, ut est aqua frigida: eamq; iudicamus Causam calidam, propterea quod calefacit.Simplicem intemperiem causae simplices immutant, quae quatuor sunt,calida, frigida, humida,& sicca. Ergo si calida est intemperies, causae calidae antecesserint, necesse est. Quae tot a medicis

enumer

SEARCH

MENU NAVIGATION