Ioannis Baptistae Donati, ... Apparatus medicus, Ex Hippocrate, Galenoque descriptus in cuius prima parte affectuum, & sedium affectarum iudicia, morborum differentiae, mores, magnitudo, & causae continentur. In secunda, in futurum praesagiendi, cura

발행: 1566년

분량: 174페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

ΣL IOAN. BAp T. DON. ligentiam hac in re efficienda non mediocrem adhibuisse : labori vero nullo sexta d. Vnquam tempore pepercisse. Via igitur st, illa quam Hippocrates O ον, iuniores deinde μ, vocaverunt) munieda est

ex veterum monimentis, quae no solum

ad morborum sedes cognoscendas, sectetia ad astectuu indicia nos facile ducat.

Sed hoc latumne t Imo vero morborum euentum praedicendi, & recte, atque ordine morbos curandi rationem demonstrabit. Quae cum vix ab Vno, aut altero cognita sit, dada nobis opera est,ut eam indagemus, de inuetam ita instauremus, Ut caeteros quoque commode in illam

nobiscum inducere possimus. Quod si

Veterum, qui inter maximos habiti sunt' medicos percurras, quae ab ipsis Vocantur,Consilia,ne ullum quidem huius vivvestigiu reperies. Sed quid ego veteres commemoro Permulti sunt, hique mi. nime nostra aetate ignoti medici, qui cum orbos, quibus aegri conflictantur , Conentur explicare,& quanam ratione illis succurrendum sit,praecipiunt,ita hoc putide faciunt, ut mirandum minime

sit,si

22쪽

st, si nostra a nonnullis ferri aliquando non potuerint. Et quamuis haud sim nescius,a Galeno hasce vias,& rationes novalde probari , quae 3c sine exemplis, Mab'; exercitatione traditae sint, quoniaparum omnino studiosis prosunt,&co-sulunt: tamen cum responsa nonnulla, S deliberationes medicas edere iampridem in animo habeam, quae veluti partem quandam huius libelli esse statuo,MVim exemplorum, & cuiusdam ut arbitror) exercitationis haud ineptae obtinebunt,ea non putaui hoc in libro interserenda, quae 5 longiorem reddere possent orationem,& obscuriorem. Quod

si qui sunt qui illorum desiderium ferro non possint, illi ut ad commentaria Galeni decurrant censeo, illaque diligetere uoluat. In quibus illum multoties cum praeclarissimis medicis acriter disputantem animaduertent,& in eos inuehi,qui aut morbos non Cognoscebant, aut iis morbis, ex quibus maxime laborabant aegri, non medebantur, aut illius partis, quae affecta erat, naturam haud noscebant: itaque non illi amplius sibi nostra

23쪽

α Io AN. BAPT. DON. colloquia,'responsa conquirenda escipulabunt: sed ab eo ipso, a quo haec Via primum munita est, eadem sumeda eiici . arbitrabuntur. Sed omissis iis, quae ha-iusce scriptionis propria non sunt, illuctquicquid est muneris, quod suscepimus

aggrediamur. Principio faciam, quatC-nus quidem essicere potero id,quod Galenum ipsum facere animaduerti. Dicanon ut ille) quos libros legisse eos oporteat , qui idonei haberi velint ad horum libroru sensus cognoscendos: sed quod queo) unde tota haec quasi ars exscript 1

est,acuius consuetudine si longius recedere videor, nemini miru videri debet. Ille enim cum ampla omnia, praeclaraq; pangeret,quaeque rerum fructu adducti mortales omnes tot seculis in hoc usque tempus maxime probarui, quoniam VC-hementer cupiebat, Vt quaecunque scriberet, ab omnibus intelligerentur, fere semper iis,quibus cordi erat medicinam noscere,ostendebat,quae ante praelegisse Cos oporteret. At ego,qui ea quae multo ante ab eo literis tradita sunt,summa industria vix colligo, eligoque, si itidem facio

24쪽

facio cum quantulacunque in re Verser haud ignorem omnino stultus sim. Ego igitur omnia hausi de libris,qui de ratione curandi de partibus interioribus gritudine affectis inscribuntur. Hos diligenter, dc accurate obseruaui, ab his Omnia sumpsi,S in mea hqc scripta traD tuli. Et quoniam in sermonem horum libroru deuenimus, no alienum mihi videtur adnotare, ut studiosi hosce libros plane aureos accurate legant, & inter se diligenter conferant, animaduertantq; quam via, dum illam medicinae partem pertractaret, ingressus sit Galenus, vir omnium qui sunt, S fuerunt multo doctissimus. Audio enim esse quamplurimos, qui cum non Videant ordinem ab ipso optime obseruatu in tota arte medica tradenda, putent eum maxima illa. Volumina fortuito scripsisse,& non de industria. Et quonia non est meum Comsilium a re proposita longius digredi, in

iis libris inter se conferendis non occupabor. Alias enim hoc ostendere in animo habeo: ostendam autem in commClariis in libros de partibus interioribus

B s aegrit

25쪽

ας IO AN. BAPT. DON. aegritudine affectis, quos iamdudum ti beo in manibus prope perteXLOS. VC-rum haec omittamus. Et quoniam Viam hanc maxime utilem fore arbitramur, dc iis, qui consultationes scribunt, S iis, qui in colloquia veniunt medicoru, non

absurdum fore arbitrabor, si aliquid doeColloquiorum quoque lege, & rationet

disseruero: utpote huic tractationi magna e X parte coniuncta. Sunt nonnulIi' qui existimant in colloquiis, medicum poste dicere de omnibus rebus. QuarCfit,ut alij aliquando de Astronomia, alij de Elementis, ali j aliis de rebus longe remotis ab arte medica longam suscipiant Orationem. A quibus ego quemadmodum magnopere disssentio, sic libentius assentior iis, qui cum se doctos haberi valde desiderent, egregio iudicio id faci unt:& quaecunque dicere profitentur, quamuis ab eorum ossicio longe semota ad eam ipsam rem, de qua agitur, aliqua ex parte acc5modata esse demonstrant. No enim possum omnibus meis sermonibus non efferre nonnullorum ingenij suauitatem,qui cum de re medica disputent,

26쪽

MEDIC. APPARAΤUS. 2' tent , adeo venuste de omnibus rebus quaecunque in disceptationem veniunt, chiputant, ut non modo non offendant aures eorum qui audiunt, Verum etiam multo cocinniores suos congressiis res

dant. Id autem faciunt, cum dicant aut se praeterire, aut nolle dicere id quod tunc maxime dicunt, aut cum dissicilesquςstiones summatim asserunt,aut tametsi eas ab initio repetant, in eos ipsos, qui audiunt, reserui, quorum voluntati parere se ossicio adductos demonstrant. Hoc perpetuum Montano fuisse cognouimus, Ut Cum paululum a re proposita

digrederetur,ostenderet se studiosis Medicinae consultum velle, quorum ComOdo,utilitatique seruire nunquam vir ille in postremis habuit. Medici autem ossi- Cium, qui in colloquia venire solet, duabus in rebus ni fallor maxime versetur, fine,& iis, quae ad finem Consequendum spectant. Qui ad haec omnes suas cogitationes non intendit,is inania,leuiaque sequi necesse est.Finis autem medici est, aegros ad sanitatem perducere. Eorum

Vero, quae ad finem consequendum spectant,

27쪽

ctant, q aeque mente, animoque considerare medici omnes debent,tria Vt ac bitror sunt. Primum enim morbum, deinde illius partis,quae aflecta est,natura illos noscere oportet. Postremo cuncta ex Curandi arte, praeceptisque agerQnecesse est. Illud maximo argumcnto

est, quod omnia medicus praestitisse scita

putat,cum aegritudine affectam partem, morbumque intellexit, S summa cura& diligentia utrunque curauit,aegroquC. tadem sua opera sanitas reddita est. Illa Vero quae multoties euenire dicuntur,& addiderunt nonnulli, ut quaerant ij,quo-

. . rum int rest,num aeger amissam valetudinem recuperare possit,uel num ex illo auxilio, & morbo aeger possit couales C re,vel nunquid mors in propinquo sit,dc quid deniq; de totius morbi euentu prOmitte tum sit, minus mihi necessaria Vi-..dentur. Etenim si hanc via, S rationem - recte tradidero, qua cunque loquentur medici,ex iis fontibus emanare videbu-tur: neque necessarium erit exigua quς-dam quae in ipsum medicum cadere aliquando no negamus,propriis praeceptis

28쪽

NEDIC. APPARATUS. 29 eradere, quae ut ex animi sententia non succedant, agam tame quam diligenter potero, Ut oes intelligant, me in primis id efficere conatu esse, ut nihil a quopiadesideretur. Verum alacri animo pergamus ad ea quς restant,& ad quas res medicum Cum ad aegros venit,cogitationes omnes intendere oporteat, doceamus. Cum enim de congressuum ratione aliquid dicturi simus, certam Viam, ratio

numque dicendi medico dare debemus, ad quam omnes priuatas aegritudines accommodare liceat. His praeceptis rerum suarum dispositione firmius ipse animo percipiet, quid quibus in locis maxime sit collocandum facile Cognoscet, Δί simul quo pacto commode e Xordiri possit nullo negotio intelliget. Tria autem sunt,quς medicus diligenter perpendere debet. Primum est corpus, se- cudum est actio quae a corpore produciturin ab eo nunquam seiungitur, quaeq; si consentanea est corpus bene habentish mri .vi secundum naturam illum habere dici mus: sin minus, aut nullo modo, aut aliter atque a natura. Tertium est

29쪽

3o Io AN. BAPΤ. DON. est genus causarum,quae hos morbos faciunt: haec eandem habent rationem ad affectum, quam habet actio ad corpus: quemadmodum enim actio corpore C5tinetur, sic & affectus a suis causis pendere videtur. Ordiamur ab actione,quoniam morbii cognoscere non possumus, nisi prius consideremus, quaenam actio laesa sit, de qua nunc pauca quaedam di- ceda sunt. Deinceps vero ad morbi praecepta transeundum est.Singularum partium suum cuique opus, ac munuS est,

quibus laesis in actum quemadmodum

antea erupere nullomodo possuntmanq; aut omnino ipsa actione priuantur , aut eam prauam, aut obscuram habeant necesse est. Triplices autem sunt muneris

functiones,aut animi,aut naturae,aut Vitae, quae aut naturales, aut animales, aut vitales vulgo vocantur. Quoniam vero

tota prope ratio colloquiorum posita est in huiusce rei distributione, si hac in re

explicanda paululum immorabor , non est cur me excusem. Nanq; medicus absolute munus suum conficere no potest,

nisi recte atque ordine hqc eXponantur. Prim

30쪽

Primum igitur hac in re perpedendum diligenter est, quaena pars,aut quodnam

instrumentum vitiosum sentiatur: deinde animaduertcndu, an una tantum Vis,

ac facultas,uci plures corpus habeat imbecilles.Deinde cum hoc fecerimus,cogitandum,num omnes partes,quae alteri subseruiunt, vitiosae sentiantur, vel Vna, vel plures: atq; ad hanc rem Cognosccndam plurimum valebit corporis humani in sua membra dissectionis scientia, quae docet singulorum posituram, ordinCm, figuram,processum,& recesium,& ipsorum denique substantiam. Postremo dilucide perspiciendum,num particula sit

CX earum genere, quae cum aliis vel Comittatur, vel societate aliquam habeat, ut membrana succingens costas vocata,

quae quoniam superiores ,& inferiores thoracis partes tenet, dolor aliquando Circa scapulas , S iugulum oriri solet. Perspecta diligenter actione lassa, morbus deinde cognoscendus est,qui an per se sit, an ex aliis morbis sequatur, considerandum. Morbi enim, qui ex aliis sequuntur,ita membra inuadere solent,ut

SEARCH

MENU NAVIGATION