장음표시 사용
61쪽
s Haec actio, etiamsi poenalia Sit, pem spetua est: εed adversus heredem nons datur: heredi caeterisque SucceSSOrias bias dabitur.
Gothois. ad h. f. BPerpetuam hanc actionem n nota , licet poenalem et adversus heredem non
Sed aduersus heredem. Actiones poenales dantur quidem heredibus, sed non contra heredes. Cons. I I. Inat. de perp. et temp. aes. et L. un. d. eae des. des in quant. ten. her. nisi ab ipsis principalibus personis suerint contestatae; litis contestatio enim institutam actionem producit atque perpetuat. Cf. L. 13. et L. 26. D. de O. et A. quo casu heredibus dantur, et contra heredes. Cf. L. 58. D. de O. es A. et L. I 69. D. de I. I. quin et id quod ex delicto ad heredes pervenit, ipsis auserendum est, ne alieno scelereditentur, secundum regulam juris: Sicuti poena, ex delicto defuncti, heres teneri non debeat, ita nec lucrum sacere, si quid ex ea re ad eum pervenisset. CL L. M. D. de R. I.
62쪽
s Condemnatio autem ejus duplum con- η tinet. Ex lege XII. Τabb. qui hac actione conveni batur, viginti quinque aeris, in singulas arbores quas caecidisset, pendere damnabatur. HaeC autem poena viginti quinque aeris exolevit, in cujus locum, ex edicto Praetoris, successit actio, de qua hoc titulo agitur, et cujus condemnatio duplum continebat. Quomodo autem illud d plum computari debet, videndum est in L. seq.8. pr.
Id Legem octavam. νάιLus Lib. 39. ad Edictum. Ad Principium. v Facienda aestimatione, quanti dominis intersit non laedi, ipsarumque arbos rum pretium deduci oportet: et ejus, η quod superest, feri aestimationem.
In praecedente i R. Observatum eSt, condemnationem hujus actionis continere duplum; ut autem scire possimus quid sit duplum, primo de
63쪽
- 54 simplo constare debet; et proinde in hac lege
docetur, quomodo ucstimatio facienda est; et docetur in facienda aestimatione ejus quod interest, primo deducendum esse pretium arborum Caesarum, et deinde aestimationem iaciendam esse ejus quod remanet; V. g. Arbor, antequam caesa fuit, valebat decem, lignum autem arboris caesae Valet duo: jam illa duo detrahuntur, et octo duplantur. Cf. Corp. Iur. Gloss. ad h. l. et ad L. de Servo Corru O. Facienda aestimatione. Legendum videtur, in facienda aestimatione. Cons. Potbier ad h. i. D. nR. VI.
η Furtim arborem caedit, qui clam cae, dit. Qui elam caedit, unde etiam locum habet in lardictum quod vi aut clam. Caeterum ad h. gcons. Supra quae adnotata Sunt ad L. T. pr. et
insta ad 3 3. h. L. Vide porro Gothose. ad h. L. et L. 3. pr. et I est. D. quod Oi aut clam.
64쪽
Ad L. S. I. 2 uisitur si caeciderit, et mori faciendi
n caucta contrectaverit, etiam furti tennebitur, lignorum causa, et condic-ntione, et ad erhibendum.
Rursus exemplum hic habemus, quo actio fur tim caesarum arborum concurrit cum aliis. Docetur enim, illum qui caeciderit quidem tePeri hac actione, quia caeciderit; sed, si deinde ligna sive arbores caesas contrectaverit, etiam incipit teneri actione surti, et condictione, et ad Mexhibendum, lignorum causa, id est, propterea, quia arbores caesas abstulit. Lignorum causa. Lignorum appellatione varia continentur. CL Brisson: de V. S. in v. Lignum. In hoc titulo, lignorum appellatione Continentur arbores, quae ita laesae aut subve Sae sunt, ut amplius reponi nequeant. Cons.
L. 3. 9 6. D. h. t. ibique adnotata. Condietione. Subintellige furtiva.
65쪽
, qui per vim, sciente domino caedit, o non incidit in hanc actionem
Explicanda haec paragraphus est e L. I. pr. D. h. t. , ubi docetur, ut haec actio arborum furtim caesarum locum habeat, duo requiri; primo, ut surtim caesae sint; et secundo, ut, ig orante domino, celandique ejus causa hoc factum sit. Si proinde sciente domino, et non
surum aut clam caesae sint, cessat haec actio, et docetur hac arbores, per vim, sciente domino caedentem, nunquam hac actione posse t neri , quibuscunque aliis sorte actionibus teneatur; V. g. actione vi bonorum raptorum, aut i terdicto quod vi aut clam. Cons. O . Iur. Gloss. ad h. L. ilhique notae marginalta. Non abs re autem nobis videtur, hac occasione et caeteros enumerare qui hao actione non tenentur. Cessat autem haec actio, si arbores non surtim, sed sciente domino caesae sint, per vim, uti hoc loco docetur; vel non caesae, sed radicitus evulsae atque exstirpatae; utpote quo
casu, actio legis Aquiliae danda, quaSi ex rupto. L. 7. 9 2. D. h. t. Vel denique jure caesae fuerint, veluti si alius arborem, nullo jure, plantaverit in fundo caedentis, argumento legis 29.
66쪽
Sem. praeae urb. aut arbor vicini urbano praedio meo vel rustico ossiciat, et per dominum Stet, quo minus ipse eam succidat, aut ad pedum quindecim altitudinem ramos coerceat, ac propterea ego id egerim, ex permissu praetoris, Secundum tradita in titulo de arboribus caedendis. Praetor autem ita edixit: χ Quae arbor ex agro tuo innagrum illius impendet, si per te stat, quo mi nnus pedes quindecim, a terra eam altius coe B ceas, tunc, quominus illi ita coercere, lignaque
χ sibi habere liceat, vim fieri veto. V Atque jam Lex. XII Tabb. hoc essicere voluit, ut quindecim
pedes altius rami arborum circumciderentur; a que ideo, ne umbra arboris vi O praedio noceret. Cf. L. 1. pr. g τ, 8 et s. D. h. t. Ad Legem Nonam. ςkans Lib. 13. ad Edictum provinciale. η Si colonus ait, qui caeciderit arbores, netiam eoe locato cum eo agi poteSt;
'plane una actione contentus esse δε-sbet actor. Casus est: colonus agri actorem caedit, tunc tenebitur, non solum hac actione, sed etiam
67쪽
actione ex locato. Sed una actione intenta, altera tollitur. De controversia autem, hinc Oriunda, vide quae ad ipsa verba Iegis adnotata inveniuntur.
Si colonus sit. Quaeritur quid juris, si sit
Emphyleuta 7 Communi doctorum virorum Opi nione Emphyleutam, eo nomine, jure Suo Cad re , eumque expelli posse docet Gothola. ad h. L. B Plane una actione contentus esse debet aesor Plane in jure significat simpliciter, sine condiatione , sine determinatione. Cf. L. 48. D. de iam. α per. tui. et L. 4 I. 9 6. D. M vvlg. et pup. subSt. Praeterea autem Plane etiam occurrit pro sed,
ut in L. 7. 9 4. D. ad L. Aquil. es L. 52. 9 7.
D. de legat. 3- . Atque ham ultima significatio etiam est hujus loci. Cum hac actione plures actiones concurrere possunt, uti jam vidimus passim in hoc titulo. Sic verbi gratia, concurrere Cum hac actione potest etiam actio locati conducti, si caedens con ductor siti; et furti, si iurandi animo quis a horem caeciderit, aut ligna caesa deinde m
trectaverit, etiam legis Aquiliae, veluti ob damnum injuria datum; et interdictum, quod vi aut clam. Cons. L. I. es L. 8. 9 penust. h. t. et Merillius Obs. Lib. 4. 33. et Voet ad h. t.
D. n- 4. Huic igitur doctrinae obstare videretur, quod
68쪽
hac lege docetur, nimirum, actorem una actione debere esse contentum. Ad hanc autem controversiam, ut primo obtuitu videretur tollendam,
eadem sere explicatione utuntur interpretes: scit. hisce verbis eo sensu accipiendis, ut actor, qui una actione jam egerit, alia actione persequi nequeat, quod ex priore jam consecutus est, dum id quod jam consecutus est, in posteriorem R tionem quae pinguior est, imputatur. Cf. V ti. l. - Εodem modo, etiam hunc locum intelligit Pothier ad h. t. D. n- . n. E. docenS,
actorem contentum debere esse una actione,
excepto casu, si plus adhuc esset in actione qua nondum expertus est, quam in ea actione, e qua jam aliquid consecutus suit. Caeterum, in genere observandum est, hunc I cum explicandum esse e lege 34. et L. 41. D. de O. et A. Cons. porro Matthaeus de crimlib. 47. tit. 3. c. 2. n- 7. et Wissenbach in disp. ad h. t. D. 9 25. et Schulting. in n. ad h. L. et quae infra notata sunt ad L. II. h. til. quae lex etiam huc pertinet, et explicanda est quoque elige 41. D. de O. et. A.
69쪽
3ΠLIA us Lib. 3. ex MINICIO. η Si gemina arbor esset, et supra terram ηjunctura ejus emineret, una arbor
s videtur esse: sed si id, qua junge
is retur, non egstaret, totidem arbores Sunt, quot Species earum Supra tem
Huic legi apud Gothosredum inscriptum legimus: Quot sint arbores. Nec immerito: nam haec quaestio, quot arbores caesae Sint, USu Venire debet, quoties in singulas arbores poena statuta sit; ex Lege, V. gr. duodecim Tabula rum , qui hac actione conveniebatur, viginti quinque aeris in singulas arbores quas caecidi set, pendere damnabatur Ι . Hinc quum duae arbores invicem juncta suissent, scire intererat an una, an gemina arbor Videretur, de qua re
1ὶ Sic legimus apud Plinium Hist. Nat. XVIII. I. BFuitnet arborum cura, legibus priscis; cautumque est du is decim Tabulis, ut, qui injuria caecidisset alienas, Blueret in singulas aeris XXV. Quem locuin refert Grotius in Hori S ars. ad h. t. p. m. 221. Gemina arbor, etiam occurrit apud Virgilium, Aen. L. 6. να 293on Liquidumque per aera labsaen Sedibus optatis, gemina super arbore sidunt. Diuitia Coral
70쪽
Iulianus sententiam seri, ita ut una censenda sit arbor, si ejus junctura Supra terram emineret ; tot, contra, arbores esse aeStimentur, quot supra terram emineant, si id, quo jungerentur non supra terram emineret. Cf. Pothier ad h. l.
D. n* 6. et Schulting. in notis ad h. L. Si gemina. Geminus, prima significatione, de personis adhibetur, ita ut gemini significent duos, eodem partu editos; vel ut Servius, ad Aen. II. N. 500. adnotat, duos simul editos. Quidquid
sit, vox denotat arctissimam conjunctionem, a que hanc notionem etiam servavit in secunda significatione, qua hoc vocabulum ad res similli mas, et arctissime inter se conjunctas, translatum
est, sic de binis oculis, hac voce etiam utitur Virgilius, alio loco. BHuc geminas nunc flecte acies; hunc aspice 'gentem.
Quasi dicat poeta: geminas oculorum acies, id est, totum visum tuum, huc debes dirigere. Iunctura ejus. Iunctura arboris est id quo jungitur. Non extaret. Supple: Supra terram.