장음표시 사용
51쪽
dices arboris sui, aeque minus atque ipsi liceret ii num aut protectam, sine jure, in fundo vicini habere. Si radicibus virini arbor aletur, tamen ejus eri, in eujus fundo origo ejus fuerit. Haec doctrina contraria videtur iis quae docentur in I 3I. I. de R. D. ubi docetur quod, si arbor vicini ita terram Titii presserit, ut in ejus landum radices egerit, Titii illa arbor e ficiatur. Wissenbachius ad h. t. D. 9 20. de hac quaestione disserens, scribit: v Nodus dissiciantis, quem Hotomannus, quod videretur indis-n solubilis, secat, agnoscens antinomiam. Varias praeterea conciliandi rationes ab Accursio allatas, ad lapidem lydium veritatis exploratas, consistere vix posse, ibidem docet. Varii varielianc controversiam conciliare studuerunt, quos cialat Smallenb. in nolis ad h. l. n*. I. Maxime autem nobis arridet explicatio Pothierii ad h. f. D. n*. 3. nota qui dictam paragraphum Ιnstitutionum intelligit de casu, quo integras radices arbor egit, ita ut omnino e solo vicini a bor alatur; quod si vero mea arbor extremas duntaxat radices egerit in solo vicini, quamvis tum haec inde aliquatenus alatur, tamen mea durat, quoniam in meo solo, et radicum maxima pars, et ergo etiam arboris sit. - Atque de hoc casu haec lex intelligenda est. - Eodem sere modo, secundum Cujacium respondet I. a
52쪽
Costa ad d. S 3I. Inst. qui tamen praeterea sibi objicit L. est. D. quod vi aut clam, ubi doc
tur, vitem meam, quae in agrum tuum prorepsit et coaluit, nihilominus meam manere; adeoque quis dixerit sive praecipuas tantum, sive Omnes radices arbor in solum vicini egerit; meam tamen arborem manere. At Vero responderi potest, jus illud in d. L. ult. peculiare esse in vite, quia serpit longissime, itaque interdicto est Ι cus intra annum; post annum autem radices itilae vitis domino, quasi praescriptione acquia
Si radisubus uicini. E terra vicini, videntur I gisse Basilic. meliore sensu. Cons Schulting in notis ad h. S.
Ad Legem Septimam. LLPILNΠs Lib. m. ad Edictum. Ad Principium. η Furtim caesae arbores videntur, qua signorante domino, celandique ejus
v Caum, caeduntur. Iam vidimus quid sub appellatione arborum, nec non quid sub appellatione caedere intelligendum sit. Iam vero hoc principio docetur
53쪽
quaenam arbores furtim dicuntur esse caesae, atque duo praecipue hic requiri, Ulpianus d cet, nimirum ut caesae sint ignorante domino, et celandi ejus causa; si igitur arbores caedantur sciente domino et per vim, non agi potest actione arborum furtim caesarum, uti explicatum est a nobis ad 3 3. L. 8. h. t. Atque in genere Observandum, hoc principium et dictam illam paragraphum tertiam, optime posse intelligi
et explicari, e comparatione inter utrumque instituta.
Furtim. Hic non significat furti faciendi gratia, cum et sine surto fieri possit, ut quis a bores furtim caedat. Cons. S I. h. L. Neque significat noctu caedere, uti est apud Paullum Sentent. lib. b. ti . 20. S vn. Sed significat clam caedere, ignorante domino, neque per Vim, quacunque etiam ex causa fiat, sive lucri faciundi gratia, sive damni inserendi.
'Nec esse hanc furti actionem acribits Pedius: cum et sine furto feri pο-it, 'ut quis arbores furtim caedat
Nec esse hanc furti actionem. - Actio surtim
caeSarum arborum datur contra caedentem ar-Di iii se by Coosli
54쪽
bores, etiamsi arbores caesas non abstulerit, neque surandi propositum habuerit; nam seri potest ut quis nocendi duntaxat animo, et non lucrandi faciundi gratia, arbores caeciderit, quo
casu tamen arborum furtim Caesarum competere .
actionem haec lex docet, ratione addita hanc non esse furti actionem, id est, in ea tantummodorationem haberi ipsius facti arborum caesarum, non vero an furti vel lucri illiciti iaciundi gratia hoc factum sit. Cons. Voet ad h. t. D. n- ΙΙ. Pothier ad h. t. D. n- ΙΙΙ. et Cujacius Obs. L. IV. cap. 2. in fine. Seribit Pedius. Quamvis pauca de hoc IClo cognita sint, magni tamen nominis suisse videtur. Nulla ipsius integra in Pandectis extant fragmenta, sed saepius sententia ejus ab aliis ICtis ciatatur. A plerisque incerti temporis esse tradi . tur, ut a Bachio L. III. c. II. secl. 5. S. 23. cui sectioni inscribitur B de auctoritate prudentum; nipsisque ICtis, ab Hadriano usque ad Constan-n tinum Magnum. Ita etiam in ejus aetate detanienda dubii haerent B. Rutilius in Vit. Iciorum p. 55. et Io. Bertrandus de Iurisperitis, e. 55. Nonnullis autem abhinc annis, vir doctissimus F. C. C. Tydeman, omnia ad hunc ICtum pertinentia, accurate collegit in Dissertatione de Pedio Ieto. L. B. 1822, et extra omne dubium posuit, hunc ICtum floruisse initio seculi secundi,
55쪽
post C. N. Cons. Dias. laud. e. I. 3eci. I. I. 4. Ibique porro probatur eum fuisse Sabinianorum sectae addictum; nec non, ex ejus sententiis aut effatis ibi explicatis apparet, eum fuisse ICtum egregium, qui varios nodos et quaestiones juris, distinguendo, tam accurate, et juris et aequi principiis tam convenienter, diSsolvere atque exponere sciret, ut eo magis dolendum sit, omnia ea scripta periisse, quorum perpauca a tribus JCtis
Salvio Iuliano, Ulpiano et Paullo nobis r
licta eslata aut sententiae abunde testantur, quo nam thesauros juris continerent.
- Si quis radicitus arborem evellerit vel semtirpaτerit, hac actione non ten 'tur, neque enim vel caedit vel suos culit mel subsecuit. Aquilia tamenn tenetur quasi ruperit. In hac SR docetur, illum, qui neque medit,
neque suceidit, aut subsecuit arborem, sed eam extirpavit vel eradicavit, non posse teneri acti ne arborum Caesarum, quia factum caedendi, nullo modo commisit. Ne autem impune quis arbores eradicaret, statutum est, istiusmodi de
56쪽
linquentem teneri lege Aquilia, quasi ruperit; tenebitur igitur e Cap. 3. dictae legis Aquiliae, quo cautum est ut, Si quis alienum Servum, pecudemve, vulnerando, vel aliud animal occidendo, aliamve rem rumpemia, id est, quovis modo corrumpendo) alteri damnum dederit, tanti teneatur, quanti ea res retro triginta dissus proximis fuit
plurimi. Cons. L. 27. S 5. D. et g I3, 14 et I S. Inst. , de lege Aquilia.
Radicitus. Id est, cum radicibus. Gesierit. Alii Iegunt evelleret, et in Haloandrina est mutigerit. Non opus autem, ut a lectione Florentina recedatur, Cons. GothoD. in n. ad h. 3, a Schulting in n. ad h. I, et ad L. 38. D. de rei vindCons. Omnino quae supra adnotata sunt ad L.
Ruperit. In vulg. legitur rapuerit, male; ve hum enim rumpere ex ipsa lege Aquilia desum
s Etiamsi non tota arbor caesa Sit, rectes tamen agetur quasi caesa.' Si quis non totam quidem arborem caeciderit, sed tantum partem ejus, serte uno alterove im-
57쪽
pedimento, ne in caedendo pergeret detentus, non minus tamen actione arborum surtim caesa rum tenebitur, aeque ac totam arborem caecidis set. Atque haec doctrina juris communis principiis conveniens, variis etiam locis Digestorum
probatur v. g. in L. 3. S 24 et 25 D. de κω
Silaniano et Claudiano. D Si autem non totum D testamentum, sed pars ejus aperta sit, dicen-ndum est, in Edictum incidisse eum qui aperuit; χ parvi enim refert, utrum totum an pars aperia natur. Cons. porro L. III. D. de Leges: I. . ubi Gothosredus adnotat: BQui peccat in D parte, in toto peccare videtur. ' et in L. 3. SS. D. de inc. ruis: et naufr. D Senatus consul-χtum, Claudianis temporibus iactum est ut, sin quis G naufragis, clavos, vel unum ex his ab-
D stulerit, omnium rerum nomine teneatur. Exemplum hujus doctrinae rationis proponit Trebatius, in L. 2 l. pr. D. de Drtis, docens, si aliquis aurem alicujus tetigit, totum eum attigisse videtur: proinde et qui dolium aperuit, et parvum vini abstulit, non tantnm ejus quod a stulit, verum totius videtur fur esse.
58쪽
η Sive autem quis suis manibu3, sive it, dum imperat servo arbore3 Cingi, 'subsecari, caedi, hac actione tenentur. Idem et si libero imperet.'Hac paragrapho agitur de aliquo mandante aut imperante arbores caedi, et secundum regu lam, B quod quis per alium fecit, id se ipse secissen recte putatur ' docetur, nil interesse utrum quis suis propriis manibus arbores caedat, an alteri imperaverit arbores caedere; et praeterea duplex casus distinguitur; sive hoc quis imperaverit Ser-Vo suo, sive libero. In gravioribus criminibus qui jussit crimen, o dinaria poena tenetur, aeque ac Si ipM, Sua manu, scelus perpetrasset. CL L. I S. D. ad L. Com. de Sie. ubi legitur: Mandalor caedis pro homia eida hahesur. Illis autem, qui obtemperaverunt jubenti scelus, in levioribus ignoscitur; in atroci oribus vero non quidem iis ignoscitur, sed poena tamen, propter jubentis vim, mitigatur. Hoc nimirum ita juris est in iis, qui parere necesse habent, V. g. servi S, liberis, et civisus, in quos, domini, patres, et magistratus vim quamdam cogendi habent; non enim videntur dolo malo facere, qui parere necesse habent, Secundum. -
59쪽
- 50 gulam juris: BIs damnum dat, qui jubet dare;
D ejus vero nulla culpa cst, Cui parere necessensit. Cons. L. 167. 9 1. et L. I 69. D. de II. I. Aliud autem erit in libero homine, qui delictum , sibi mandatum, perpetraverit, quoniam enim non eadem ratio est mandati quae jussus, luterque Ordinaria poena assiciendus erit, et qui mandavit, et qui mandatum crimen exsecutus est; quoniam nemo invitus mandatum in Se suscipere cogitur. Cingi. Vide explicationem verbi cingere supra ad L. b. m.
s Quod si servo suo non praeceperit δε- . v minuS, ged ipae sua voluntate id a s miserit, Sabinus ait competere nom-nale, ut in caeteris malesciis, quaen sententia vera es V Quid juris sit, si quis servo suo imperaverit arborem, arboreSve caedere, superiore paragraptis vidimus. Si autem servus sponte sua caeciderit, non jubente domino, tunc contra dominum non datur actio arborum furtim caesarum, Sed domino arboris caesae datur actio noxalis, con-
60쪽
tra dominum inrui caedeutis. Norales actiones Sunt, quae non ex contractu, sed ex noxa et maleficio servorum, adversus nos instituuntur; quarum actionum vis et potestas haec est, ut, si
damnati fuerimus, liceat nobis deditione ejus corporis quod deliquerit, evitare litis aestimationem. Cons. L. I. D. de noxal. acl. et m. Inst. eodem. Sabinus ait. Idem Sabinus hic memoratur, qui in L. 3. I 4. memoratur, ad cujus de jure civili libros Des Ulpianus etiam commentarios scripsit. Cf. quae supra adnotavimus ad d. 9 4. L. 3. h. t. Competere norate. In Vulg. et Haloandr. 1egitur noxalem. Cons. Gothola. in n. ad h. S. Non opus autem, ut a Florentina recedatur. Sa pius enim noxiae in jure obvium, et subintellia
gitur judietum. Cons. L. 8, 21, 27. D. de
no l. aes. et L. 4. D. si ex nsae. causa et L.
4. 9 vli. D. de re juae et Brissonius de V. S. inu. Noralis j 2. et til. D. de Noxa l. act. Passim.
Quae sententia vera eat. Ex servi delicto do minus non obligatur. Cons. D. Gotb. in notis ad L. 4. Od. de no l. acl. - CORisa Vero, si domino conscio et prohibere valente, servuS res rapuerit, aut furto abstuleru; nam eo casu, detracta noxae deditione, ad summam condemnationis solvendam, omnino compellendus est; id est, in id quod interest, quod hoc casu erit quadruplum. CL Cujac. Observ. L. G. cap. 2. 4.