Vita Joannis Mabillonii Presbyteri & Monachi Ordinis S. Benedicti, Congregationis Sancti Mauri, a Theodorico Ruinarto ejus socio olim Gallice scripta, nunc vero ab alio ejusdem Congragationis Monacho in Latinum sermonem translata, rerumque nova acces

발행: 1714년

분량: 297페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

111쪽

tum etiam si quid in itinere occurrebat commodi sociis ultro deferre , si quid asperi aut molesti , sibi uni eligere stud bat . Eum pedibus crebro ire solitum, jam supra memoravi: subinde tamen factus aetate provectior , stactusque studi ' rum laboribus , sellae sibi a Superioribus concessis usum . ideo admisit, quod pe solvendis decentius divinis ossiciis, lectioni , orationi , aliisque obeundis 'pietatis operibus opportunior ipsi videretur.

M sui L .. - Porro autem cum publicis , quod raro ael . contingebat vecturis uti cogebatur; ea

sane modestia , iis verbis ., eo se habitu

gerebat, ut omnium in se converteret mculos , reverentiam . concitaret, suoque exemplo , ac verbis etiam solutiores in of-

scio facile contineret . Nullum nisi praemissa oratione iter instituebat: nihil qua

sermonibus, qua exemplis , qua referendis historiis non moliebatur, quo itineris socios ad orationem adduceret, invitaretque ad ossicia pietatis. iEius in re ubi in monasterium aliquod pervene-ser νζ.rae , juxta Regulae praescriptum, vicinio- .itiis: usi Nelesam, Christum adoraturus adque mori- ibat . idipsum quoque in diversoriis prae- ,--R solitus , ab itineris sociis tacitus ' se- cedebat , divina eo , quo paΠ erat, pietatis cultu recitaturus ossicia Coena fa- cta , cum ob nocturni flentii reverentiam , tum ne sodalibus gravix sorte fie

ret a

112쪽

IO. MABILLONII. Wret in i cellam se recipiebat. Α Matuti,na, communique fratrum Oratione numis quam aberat; curabatque in primis, ne vel minimum sui causa res aretur aut

perturbaretur regularis monasterii disciplina . Si interdum extra monasterium vel invitus diversari cogebatur , se tunc m resque suos omsubus probare , Pueros , si qui in diversorio scirent, bonis erudire moribus , ac doctrinae Christianae documentis , fidei docere mysteria, Dei timorem pariter & amorem suadere, ini mo quo facilius documenta susciperent, quibusdam munusculis prosequi , parentes quoque ac domesticos informare , congrua demum cuique consita dare diligen- .

tissime studebat ; ea sane modestia & humanitate , ut cunctas raperet in sui am rem , animosque ad quaecumque vinet nullo labore converteret:

Nec mirum sane videri debet, si cum xta ita comparatus esset animo Mabillonius. ζ α

tam multis iisque variis peregrinationibus observandamni nihil umquam passa sit, immo in. rate.

crementum ceperit eximia ejus pietas; ni. hil de morum integritate , regularisque observantia disciplinae remiserit ; sique devia redux solita monasterii exercitia , , ceu numquam intermissa , facile adeo risumpserit; . eum ex assidua studiorum contemtione , qua aliorum ut plurimum servor remittitur, ipse magis magisque ad pie

tatem. Diuitiam by Corale

113쪽

Mabillonii

pia exerci via , ejusque mores.

M VITA ratem amendi videretur. Porro ut plet

ii non ossiciebat quae in Mabillonii vultu elucebat hilaritas , ita nec hilaritati era-mia pietas . haec nulli gravis , omnibus Opportuna , ac cujuslibet prompta obs

quio videbatur. Summo mane eXpergefactus moX pr nus in terram Deum venerabundus ad

rabatis studia subinde sua , opera , animum , se, suaque omnia Supremo rerum omnium conditari Deo supplex vovebata Fratres ad nocturnas vigilias praeire gestiebat: ab iis vero liber, mox ut e lecto surrexerat, Ecclesiam adibat; ibique a te altare divini amoris prostratus , fusiaque de more precibus, inde Capellam B. Mariae , Altaria , Sacrarium mira animi pietate perlustrabat . ut enim iis pietatis ossiciis religiosam putabat foveri simplicitatem , accendique fervorem animi; ita illarum rerum neglectu utrumque paulatim deficere, peneque tandem extingui dictitabat . Debitis idcirco ossiciis jugiter seduloque intentus , quo semel exarsit , servorem novitium studiumque disciplinae ad mortem usque integrum custodivit; nec nisi in melius, dum ViXit ,-m . res commutavit suos . Ecclesia cum i exiret , quem in oratione conceperat divini amoris ignem , ubique spirabat; inque

intuentium animis accendebat . . Divinae

interdum , quam adoraverat, Majestatis splen-

114쪽

IO. MABILLONII. splendoribus illustratus vix a lachrymis suspitiisque prae devotione temperare potis erat . Acri licet ingenio , nemo tamen illum aut ira commotum , moribusque dissicilem, aut verbis asperum opertus eae Neminem umquam laesit etiam laesus, hominum mittimus et neminem actu vel gestu derisit, despexit neminem vir humillimus . Eos unos impatienter serebat, quos advertebat vel a pietate vel a disti. plina devios , ac eos maXime, quibus , ut ipse ajebat, totius Congregationis spes una nititur , juniores monachos , quos noverat regularis distiplinae, minus quam

par esset, studiosos . Sic oderat divini

Numinis obtrectatores, ut, si quos extra Monasterium temere dejerantes interdum audiebat, opportune importune arguere & increpare , verbisque in eos gravissimis invehi non vereretur . neque enim se prae sente divinum violari Numen aequo animo patiebatur. Hinc eos in quodam operum suorum loco cum Augustino amare deflet , qui gravia dumtaxat peccata horrentes, levia quaeque, quamvis saepe mortifera, vitare negligunt. Vae, inquiebat, nobis, si prava peccandi, aut peccati videndi consuetudine obdurati , nec nostris movemur delictis , nec aliorum peccata pro modulo compescere satagi

Peragratis intra menses quindecIm ce lebrio

115쪽

Ex Itiai. lebrioribus Italiae urbibus , simulque -- lustratis insignioribus urbium principum taliae opi- Bibliothecis , . Mustorum rimatis anguinata. lis , effossisque latentibus veterum thesauris, comparatis denique ad tria circiter millia editis , aut scriptis codicibus , 'Regiam Bibliothecam ditavit auxitque plurimum in Gallias redux . Ex obsitis sistra ac pulvere membranis , ex. corrosis marmorum inscriptionibus , ex incisis insere , sed tempore exesis monumentis ex putredine foedissime corruptis , multiagena exoritur litterarum. seges ; varia ac praeclara promitur librorum s ellex ; actorum , Annalium , Anal Drum , aliorumque librorum mira exsurgit moles. Tam solerti obstetricante manu, praeterita retro saecula renascuntur : rugisque depositis tota juvenescit antiquitas . hinc quanta apud omnes inbillonii existima- . tio I quantum nominis pondust quanta eruditionis auetoritas lΜiissum e- Medium circa annum I 686. ex. Italia

dixit ilς in .Gallias reversus, suum sub Musei Titulo, iter Italicum in lucem profert in duas partes distributum . Priorem obtinet, Itineris Italici, eorumque, quae ad rem litterariam spectant, non ingrata descriptio ; quam , suadentibiis amicis , fusiorem aliquanto fecit Posteriorem nonnulla occupant destissimis passim animasersionibus illustrata monumenta:

116쪽

IO. MABILLONII.

qualia sunt antiqua Sacri sub Urbano II Belli Historia Λpologia innassis Remensis Antistitis , Friderici Imperatoriis

Romam adventus , solemis eXceptio , ejusdemque cum Paulo II. Pontifice M Timo congressus, Mediolanensium Antiassitum catalogus , una eum nonnullis super ritum Ambrosianum epistolis , pra, claris ab eo annotationibus illustiatis . Praecaeteris Sacramentarium Gallicanum Saeculo VII. scriptum , ac in Bobiensi

Coenobio ingenti laetitia repertum , eX cinius Romano canone manifeste ipsertur, Gallos Romano canone usos ante Cari manni aevum, in quo penitus rejecto Gallicano Sacramentario, Romanum postea ' 'solum adoptarunt. Sacramentarium eX-cipiunt liber poenitentialis, Symbolum Apostolorum in singulos singulorum articulos distributum , Sacrorum denique

librorum catalogus , quos inter recens tur liber Sacramentorum quo nomine, ut erudite notat Μabillonius , veteres eum librum desgnabant , qui colle stiones di ad Μissas Praefationes continebat. Anno insequenti alterum Μusei tm secundummum publici Iuris Iecit in duas quoque lumen e-

partes divisum: in quarum altera videre ' vis' 'esso commentarium in ordinem Roma. num , in quo de antiquis Ecclesiae rit1-bys disserit, potissimum vero de Litur, gia , quam uti erudite ita luculenter ext. pliis

117쪽

plicat : In altera quinque supra dἡcem

Romanorum ordinum collectiones; quibus accedunt multa eaque exquisita id

genus monumenta ex variis manu rea

ratis codicibus perquam diligenter excerpta . Non deerant alia bene multa , ex

uibus Μuseum suum locupletare potuiset: verum cum ob suscepta majoris m menti opera, tum ob grassantia , reique litterariae non parum exitiosa bella , iis edendis abstinuit , aliisque πλrtuniori tempore evulganda reliquit. YLIII Haud ita multo post suum ex Italia reditum , hortantibus Praepositis , virisque undequaque gravissimis , ad totius ' Reipublicae mona1ticae commodum tractatum elucubrat de stualis monasticis iin quibus , praescripta studiorum methodo , quae rubinde Monachis , virisque. Ecclesiasticis congruant , ad illorum men tem explicat , qui eximii hujus operis edendi autores ei fuerant. Opus illud tres in partes distributum voluit: in quarum prima , studia litterarum non solum statui monastico non repugnantia , aut Μο-nachis interdicta , sed etiam tuendae disciplinae adeo necessaria ostendit, ut sine iis vix stare queat . idque invicte probat tum ex Sancti Benedicti Regula , tum exemplo Benedictinorum qui ordinem doctrina illustrarunt, tum denique locupletissimis Monasteriorum Bibliothecis,

118쪽

3o. MABILLONII. frac pernetua totius ordinis traditione. In secunda parte expendit ea omnia studiorum genera , quae Monachos soliotarios decent; contenditque omnia illis Permitti posse, quae viris Ecclesiasticis li- Ceant . Subinde eXplicatis, quae cuique Conveniant, itudiis, eorumdem praescribit methodum , traditque subsidia . In tertia parte scopum docet , quem sibi in studiis proponere quisque debeata veritatis scilicet notitiam , cum caritate ac mOnasticorum ossiciorum observantia conjunctam . Hanc partem excipit scitu digna atque ordine saeculorum digesta series dissicultatum , quae in lectione Conciliorum , Patrum , & Historiae Ecclesiasticae occurrere potant. accedit catal

pus selectorum librorum , quibus mona-Hica juxta ac ecclesiastica Bibliotheca instrui potest. Quo porro Litteratorum, omniumque pene religiosorum ordinum plausu id uni Affabillonio adumbratum , caeteriS vero , numeris omnibus ab Iulum Opus exceptum fuerit, satis superque testantur praeclarae, quae in fronte operis leguntur Doctorum Sorbonicorum approbationes, Variaeque variis in regionibus concinnatae editiones , ac multifariae italico ac Latino sermone conscriptae versiones . Ex iis

Italicam ann. MDCCL stib Scholae Ma

billonianae titulo omnium primus adoro G navit

Trasaim de Studii

tur.

ctatus ver sones a

119쪽

navit Pater Ceppius Augustinianae Fami- Iiae alumnus I Latinas vero in urbe Keptensi apud Suevos ann. MDCCII. P. Udatricus ordinis Sancti Benedicti , ac Bavaricae SS. Angelorum Custodum Congregationis Monachus; Venetiis quoque P Iosephus Porta Casinensis Sodalitii Monachus , atque in Collegio Anselmo Benedictino Romae olim Sacrae Theologiae Professor: in Helvetia tandem hujus partem operis Latine reddidit meritissimus P. Hermannus Skenk Sangallenssis Bibliothecae Praefectus. x Liv Eximium illud de Studiis Monasticis Opus , omnium licet silentio, ne dicam

Μonasticis elogio eXceptum inique tulit, unusque

impugnavit cl. Abbas Μ. de Trappa ex

de Trappa- Strictiori observantia Cisterciensi , vir ut pietate sic editis operibus ubique celebris. inde namque turbari monasteria , fanis ctiorem disciplinam . una cum pietate enervari , Monachorum inturnescere animos , suam demum quam non ita pridem publici juris fecerat de studiis vitaeque Monasticae ossiciis sententiam labefactari et idque consilii habuisse Mabillonium immerito sibi in animum induxerat ; quod quam foret a mente Μabillonii , ac proposito longe alienum, facile intelligere potuisset idem Abbas vel eκ suis addictissimis , ac familiaribus amicis, qui operis hujus consilium longe ante Maiabil-

120쪽

IO. MABILLONII. Billonio injecerant, ac proinde longe ante meditatum noverant, quam in lucem

prodiisset illud de vitae monasticae ossiciis

opus. Non tamen negaverim, quod hoc

ante inbillonii tractatum evulgato, quid in eo de studiis monasticis sentiret prae- laudatus Abbas , prudens eXaminatum voluit Μabillonius, factoque examine ab ejus sententia discrepavit. In hac porro de studiis controversia plurimum sane hallucinatus est Abbas de Trappa, mentemque Mabillonii non est assecutus, dum illum Monachos omnes profanarum litterarum , peregrinarum linguarum, mathematicarum disciplinarum, nuinis matum , inscriptionum notitia indiscriminatim oris natos voluisse contendit, sicque loci uentem inducit. Operae , inquit, pretium Gi , Monachos omnes Sacrae Theologiae, ac scientiae E cIesiasticae meana scrutari, rebus historiae reis conditioribus , sacris Conciliorum canonibus sedulo studere , Patrum intelligere auctorumque sententias , illarum denique opera percurrere.

Haec in sua ad Mabillonium responsione ipsi assinxisse non dissitetur laudatus Abbas de Trappa; quamvis secus sentire se abunde satis contestatus esset inbillonius per eam , quam operi praefixit , junioribusque Congregationis nostrae alumnis inscripsit epistolam. Neque enim, inquit,

a recesndis iis , quae Monacbos , ac viroX

SEARCH

MENU NAVIGATION