Psychologia empirica methodo scientifica pertractata, qua ea, quae de anima humana indubia experientiae fide constant, continentur et ad solidam universae philosophiae practicae ac theologiae naturalis tractationem via sternitur. Auctore Christiano W

발행: 1736년

분량: 472페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

451쪽

De Libertate . 439

Imo quia rationibus intrinsecis deficientibus aliquid praesert ob ratio nes extrinsecas cf. 899 , &ob easdem rationes actionem unam alteri praeia fert s. oo ; ideo bonum judicat hoc praeserri alteri, vel actionem hanc alteri praeserri f. 891 , adeoque denuo ex hoc agendi modo & electione ita instituta voluptatem percipimus S. 6 Ia , consequenter hic agendi modus & electio hoc modo facta nobis placet F. I a . Anima igitur eligit quod placet. consequenter electionem ita potius instituit, quam aliter, & hoc potius modo agit, quam alio, quia electio ita determinata ,& hic agendi modus placci vinum. 2.I. 938.

Lobenter facere dicimur, quando facimus quod nobis placet. Minus Lois, lubenter vero facere dicimur, quando facimuS, quod in se spectatum no- ter quam bis displicet. M quia

E. gr. Si nobis offertur Oecasio inserviendi alteri, quam diu expectaveramus; placet ni sim. bis succurrere alteri, cum ex eo voluptatem percipiamus, imo saepius de oblata nobis occasone gaudeamus. Lubenter facere hoc dicimur , imo id contestaturi hanc reddamus ratio nem, quod non sine gaudio hoc iaciamus . Enimvero ubi displicet, quod ut faciamus ab altero petitur, id minus lubenter nos sacere dicimus. Minus nempe lubenter facimus, qua-teuus actionem in te consideramus, scilicet quod commendare debeamus hominem commendatione nostra indignum: et si lubens id faciamus respectu circumstantiarum specialium. quod lic lubeat patronus, quem ostendi a nobis consultum non eit.. 939. Anima lubenter vult, quicquid vult. Etenim ideo quid vult, quod ipsi Luben. placet, & ex plui ibus possibilibus eligit, quod ipsi maxime placet, & ita ani- quia ipsi placet 6937 . Enimvero qui facit, quod placet, is lubenter id facit f. 938 . Ergo etiam anima lubenter vult, quicquid vult.

A posteriori probatur ex eo, quod cum infantes, qui rationes consu -υctoissas, ob quas quid appetunt, vel etiam adulti, quando rationem cur quid Geυim Velint, vel appetant, aut ignorant, aut celant, quaesiti cur id velint , citur. vel cur hoc faciant, respondere soleant: se hoc velle, vel facere lubenter, in sermone nobis vernaculo: tib vvll es geme, tu ibue es geme, vel bre. vius: sogerne. Eccur vero ita respondent ρ Sane non alia de causa, quam quod sibi optime conscii lint, quod lubenter id velint, vel faciant. S. 94O. Volitiones ac nolitiones per essentiam animae determinatae non sunt . Uoliti Drs enim ac nolitiones in se contingentes sunt g 93 s P, adeoque mutabiles g. 29s Ontol. , consequenter salva essentia non inesse possunt I. 29o omrol. 2. Quoniam iraquc inter modos an mar referendae sunt S II IOMol. 9, per cssim iam ejus de tarminatae non sunt s. I 8 Ontol. 9.

Proposit ion is praesentis veritas clarius elucescet in Psychologia rationali, ubi ostenderimus , in quonam et entia 3c natura animae consistat. Sane si per essentiam determinata esset anima ad has potans voliιiones , quam ad alias; motivis opus non haberet , quae sunt rationes ab oblecto petitae, adeoque non ab anima volente desumptae , veluti motus cordisper ementiam ipsius determinatus rationem sui agnoscit in cordis structura, sive essentia, quam non alius, quam qui contingit, possibilis.

ras ac

nes non

per essentiam

determiis

natae

sunt.

452쪽

Liberim

iis demnitio. Libertas

animae

Pars II. GR. II. Cap. II.

. 9 I. Animae libertas est facultas ex pluribus possibilibus sponte eligendi , quod ipsi placet, cum ad nullum eorum per essentiam determinata sit.

Ad libertatem adeo requirimus volitionum & actionum s quas volumus, contingenistiam; intelligentiam objecti appetibilis, vel aversabilis, spontane itatem ac lubentiam. E. gr. librum in bibliopolio libere emimus. Eum vero cognoscimus, qualis sit, anteis quam emendi cupiditas animum incedit. Non minus possibile est, ut librum emamus, quam non emamus: emimus autem , quod is nobis placet, ac lubenter emimus. Quae igitur in actione libera observamus, ea definitionem libertatis, quam hic damus, ingrediuntur.

S. 942.

Anima in volendo ae nolendo libera est. Antequam enim objectum appetit, vel aversatur, idem cognoscere studet cf. 9as , quodque sibi placere deprehendit & quod plurium possibilium maxime placet, id eligit c S. 937 , sponte S. 93 ac lubenter S. 939 , per essentiam ad volitiones hasce ac nolitiones minime determinata g. 94o . Est igitur libera I. 9 et 3. Istiusmodi libertatem animae competere a posteriori liquet , quotiescunque libere agimus, seu actionem edimus a voluntate animae pende tem. Patet id ex eo , quod ad illustrandam definitionem adduximus , exemplo not .I.9ψιὰ, ut adeo aliud afferri praeterea non opus videatur .

Habemus hic notionem libertatis , qualem nobis suggerit experientia . Non fingimus ad arbitrium, quod an animae infit ostendi minime potest: sed tribuimus animae ea, qu rum unusquisque sibi conicius est, & quorum observatio notionem libertatis ammae invexit. Notio quoque ilia toecunda est, quemadmodum in Moralibus tuo loco constabit. Ration eadem conformis est, cum magno illo principio rationis sulficientis sit coalentanea. Tot etiam pragmatica est, cum ex ionte omnis Ethicae praxis fluat.

S. 9 3. Libertatis definitio non contrariatur recepto termini significatu; . Libertatem definit D. Trimas per vim seu facultatem electivam. Definimus & nos libertatem per facultatem eligendi; quid sibi vero velit ista electio clarius ostendimus. D. Baptista δε minet in Phil. Vet.& Nov. m. a. Phil. mor. Trach. a. disp. 3.quaest. F. p. m. 98 , definitionem Thome defensurus: Libertatis, inquit, usus in electione consistit, ac sublata electione omnis actus libertatis tollitur. Cum enim voluntas ita in objectum propositum determinate fertur, ut eo relicto in aliud flecti non possit, aut saltem quoad ci cum stantias id non sit aliquo modo in determinatum, tum nullus relinquitur libero arbitrio locus. Ex nostris autem principiis patet, animam peressentiam suam non esse determinatam ad volitiones ac nolitiones singulares I9 o , sed sponte eligere, quod maxime placet car. 937 . Atque adeo eadem definitioni nostrae inseruimus, ut esset completa. Monet id tu iummel loc. cit. Libertatem posse definiri per vim sui ipsius determinatricem, quia scilicet voluntas nec a natura, nec a causa extrinseca ad agendum determinata . Nos vero itidem evicimus animam non esse ad volitiones ac nolitiones singulares determinatam S. 9 o , sed semetipsam determinare motivis suis convenienter 9332 . Sumimus libertatem pro facultate ani

453쪽

De Libertate. 44

mae electiva& sui ipsius determinatrice, quemadmodum vult D. Tiamas& dum Hamel: qualis vero sit ista electio & determinatio, experientiae ac rationi convenienter explicamus. Atque adeo certi sumus, nos vocabulum in significatu recepto adhibere, quamque eidem assignimus notionem

possibilem esse.

Non plura asterimus ad evincendam veritatem propostionis praesentis, suffcit enim ea , quae de libertate docemus , veritati esse eonsentanea ac foecunda in plii lotopi, a morali ac civili principiar id quod tuo loco abunde patebit. Nostra philosophia tota quanta pragmatica est, de consormitate notionum cum ratione ac expcrientia unice sollicitia, comemum vero aliorum , vel dissensum parum curans.

S. 944 Libertas an7mae non consistis in Deolrate sese sine moriois, multo minus e-tris moti sese determinandi. Etenim si sese determinat sine moti vis ad vo-Iendum , vel nolendum ἔ in anima dari possunt volitiones ac nolitiones absque motivis: quod cum & rationi, & experientiae repugnet S. 8899, a surdum est, consequenter animae istiusmodi facultas competere nequit , adeoque vera , quae eidem competit, libertas in istiusmodi facultate consi.

stere nequit. Ponamus animam sese determinare contra motiva , nulla ratione in contrarium oblata, quae istis praevalet: id quod hic supponitur. Quoniam motiva objcistum nobis repraesentant tanquam bonum quoad nos, vel tanquam malum quoad nos g. 89o9; id quidem nolemus, quod nobis tanquam bonum repraesentamus , at volemus, quod nobis repraesentamus ran quam malum. objcctum igitur aliquod volemus, quatenus in alum est; nolemus, quatenus bonum est; non autem malum volemus sub ratione boni, nec bonum nolemus sub ratione mali: quod cum denuo & rationi,& e X pcrientia repugntic ρε , absurdum est, consequenter istiuis di facultas animae competere nequit, adeoque vera, quae eidem competita libertas in istiusmodi facultate consistere nequit.

Inutilis animae foret istiusmodi lihertas, quere admodum lacile perspicit, qui in philosophia morali ac civili hospes non est . ac ad negotia humana attentionem affert . Imo nocua prorius foret, cum ipsi mi prodesset rationis cultura.

S. 94 s. Determinark anlatae ad volendiam er nolendum est 6ndumentum rarius pb Asopbiae moral7s atqtie civilis, seti ideo pMosopbia moralis o citatis tina cum jure naturae datur, quia anima se per motiva determinat ad colendum ess nolendum. In Iure naturae demonstratur, quaenam actiones sint per se honestar, quaenam per se turpes, quodque ad illas committendas, ad has omittendas obligetur homo . Quoniam anima se determinare potest ad volendum , quatenus sibi quid repraesentat tanquam bonum, & ad nolendum, quatenus quid sibi repraesentat tanquam malum cI. 89 29, ideo ad committendas actiones honestas, ad omittendas turpcs se determinare potest , quatenus

Notio Iliabertatis spuria

Funda mentum

454쪽

rentia exerciis

iii.

eognoscit illas esse bonas , has esse sbi malas. Praescribi adeo ipsi mis

test lex naturae, quatenus habet facultatem sese determinandi per motiva, hoe est, quatenus vult, quod sibi tanquam bonum repraesentat; non vult, quod sibi repraesentat tanquam malum . Adeoque ista determinatione adis missa possibile est homini praescribi jus naturae, quod urget actiones per se bonas committendi, per se malas omittendi. Similiter in Ethica ostenditur, quomodo homo eo perduci possit, ut volitiones ac nolitiones determinet legi naturae convenienter: ubi enim id saepius fecerit, habitum sibi acquirit juri naturae convenienter actiones suas determinandi, in quo virtutem consistere constat. Iam ubi anima sedeterminare potest per motiva, repraesentando sibi actionem tanquam bonam, ut eam appetat ἔ tanquam malam , ut eam aversetur; per motiva

ab actionibus jure naturali praescriptis quomodo determinetur voluntas atque noluntas doceri potest. Ethica igitur possibilis, quia anima se permotiva determinare potest. In philosophia civili omnia tandem ex eo pendent, quod homines civiliter obligari possimi ad aliquid faciendum, vel omittendum . Compellimus vero eos ad obedientiam imperatibus praestandam partim metu poenarum , partim metu executionis; subinde eos excitamus praemiis. Poenar&executio malae sunt; praemia bona. Cedit poenis, cedit executioni, instigatur praemiis homo, quia sedeterminare potest ad agendum & nolen dum, quatenus quid sibi repraesentat tanquam bonum & tanquam malum. Philosophia adeo civilis datur & constitutio Rerum p. possibilis, quia anima se per motiva determinat ad Volendum ac nolendum.

Singula haec suo tempore ex philosophia praetica , quam finita Metaphvsica dabimus . clarius multo ae evidentius constabunt. Hic tamen consultum duximus monere, quos ferat fructus notio libertatis genuina , ne qui sibi aliisque persuadere nituntur libertatem animae in eo confistere,quod poli t agere sine motivis ac contra motiva, existiment ad milia determina istione animae ad volendum de nolendum per motiva,tolli ius naturae,tolli virtutem, tolli societates civiles , cum potius eadem posita poni possit ius naturae, poni virtus, poni societates civiles possint; ex eo autem, quod anima velit sine motivis ac contra motiva nemo deduiscere valeat, quomodo homo vel naturaliter, vel civiliter obligari de ad virtutem fugamque

vitiorum perduci possit . Sed plura suo loco.

g. 9 6. Quo sensu dici possit animam per se esse indifferentem ad agendum , vel non agendum,atque adeo eidem tribui indifferentia exercitii cum scholasticis,&in Annotationibus in Metaphysicam Germanicam docui, & ex iis perspicue docuit Thymmigius in Institui. Psychol.empit. F. Isa. Nimirum quia anima eligere potest, quod ipsi maxime arridet , vi notionis libertatis quam ipsi vindicavimus sS. 9 a : ideo ex necessitate naturae suae determinata non est ad hoc, vel illud agendum, ad agendum hoc vel isto modo S. 94o 2. Hoc observantes Scholastici eidem indifferentiam exercitii tribuerunt.

455쪽

De Commercἰo inter Mentem S Corpus. 443

Sive quis voce ista utatur, sive ab eadem abhorreat, nobis quidem perinde est, cum denominatione nulla pendeat veritas. Neque ulla necessitas est, ut termino isto utamur . eum de ista exercitii indifferentia nihil nobis sit demonstrandum, sed quicquid potius ad fa . cultatem appetitivam spectans demonstrandum venit, id omne deducitur ex lege appetitus di aversationis i s. so .stor in ac inde derivatis regulis i s. sos. & seqq. . Lex appetitus ae aversationis est principium rationi & experientiae comentaneum , Omni aevo agnitum &Theologis dudum approbatum.

CAPUT III.

De Commercio inter Mentem & Corpus.

I. 9 7. DE commercis inter mentem ct corpus non tradimus, nisi quae indubia exin Asthai si perientiae fide constant. Versamur enim in Psychologia empirica . Auctο-

Quare cum in eam non admittantur nisi ea , quae de anima per expe- ri rientiam nobis innotescunt S. I ἔ de commercio quoque inter mentem &corpus tradi hic nequeunt, nisi quae indubia experientiae fide constant.

Quae igitur hie traduntur, ab omni hvpothesi libera sunt, ae a nemine in dubium vocantur vel voeari possunt, principia incone uta Ethicae ae Politis, imo Theologiae, ideo ab hypothesibus separata, ne quid ab earum incertitudine trahere videantur iis, qui non satis acuti sunt.

I. 948. Si objecta externa in organa senseria rite constituta agunt; eo ἰpse momento Mutatio

oriuntur quoque in mente percep iones, quibus eadem tanquam extra nos repro memis asentamus. Si oculus obvertitur arbori flores ac frondes tempore verno mηr ri

emittenti, ut lumen in eundem illabi possit ; eo ipso momento conscii no- his sumus arboris cum frondibus atque floribus tanquam extra nos praesen- g. litis certoque intervallo a nobis distantis . Lumen hic inducit mutationem se adtas.

oculo; quae qualis sit hic non disquirimus, suo tempore in Physica explicanda & experimentis confirmanda. Mens arborem cum floribus ac fro di bus sibi repraesentans eandem percipit S. 24 . Polita igitur mutatione in oculo ponitur perceptio in mente: cessante mutatione in oculo eandem quoque cessare constat. Nullum vero percipitur temporis intervallum inter mutationem, quae fit in oculo, & inter mutationem in mente contingentem. Obverte enim arbori oculos clausos. Dum eosdem aperis, arborem in eodem temporis momento vides. Lumen illico ingreditur in oculum apertum; sed illico etiam vides. Ne minimam igitur morulam observabilem inter mutationem oculi atque animae intercedere certi sumus : an in observabilis quaedam intercedat, experientia definiri nequit. Similiter dum sonus in aurem illabitur, ejus nobis conscii sumus tanquam extus existentis,& ubi vox loquentis ad aures desertur, ejus nobis optime conscii si mus, ermque distincte percipimus. Nullius quoque morae inter mutati

456쪽

444 Pars II. Sect. II. Cap. II L

nem, quae auri inducitur, suo tempore in Physica explicandam, & inter perceptionem intercedentis nobis conscii sumus: an vero imperceptibilis ruaedam morula intercedat, experientia decidere minime licet. Eodem mo-o sese res habet cum gustu, cum olfactu, cum tactu: quaecum notissima sint, ut specialibus exemplis illustrentur opus non est. Abunde igitur constat propositionis praesentis veritas.

Coincidit haec propositio cum lege lentationum, quam supra . 8s j explicavimus , ut Meo hic ad eandem provocare potui itemus, nisi contuitum tuidet ea , quae ad commercium inter mentem dc eorpus spebiam , in propositiones determinatas redacta di ex obviis uniis cuique obtervationibus deducta uno quasi obtentu comprehendenda sisti.

g. 9ψ9. An prae- Mutationum in organo sensorio oe in mente coexissentia, nulla vero e Udem ier istμ- ratio, neque in specie actio quaedam corporis in mentem observatur. Mutatio-F m m num in organo sensorio & in mente eodem momento, heu simul nobis con- bbisj- sumus I. 948 , atque 3 deo ad perceptiones nostras attenti cognost tiam eo. mus , eas coexistere, consequenter coexistentiam experimur cI. 66 Log. . rum ra- Sed quantacunque attentione utamur, nullius tamen rei nobis conscii 1 ris obsese mus, ex qua intelligere possimus, cur mutatio in mente coexistat mutatio-WιM - ni in organo sensorio, consequenter rationem nullam experimur ζωέου- LM. & sb Ontol. . Nec in specie nobis conscii sumus ullius actionis corporis in mentem, conseq uenter nec eam experimur cf. cit. Log. λ.

Haec ideo addimus, ut vitium subreptionis evitemus, quod vulgo committitur g. 66 LIV. , ne in Psychologia rationali hoc praeiudicio capti in fallas ae spurias hypotheses explicandi commercium inter mentem & corpus iacidamus, ac Pro evidentibus vendite-mua, qua nullam evidentiam secum ferunt.

- AB Ex eo , quoductionem corporis in memem idearum senstialium productricens corporis non experismur in uobis, inferri nequis, quod non detur. Quod si enim ex eo , in mentς quod actionem corporis in mentem idearum sen ualium productricem noni eo ne experiamur in nobis, inferamus, quod non detur; hoc nitimur princi- μ' a pio: Illud non , quod non experimur seu observare non possumus , ἡό. T' dum contingit. Sed hoc principium esse falsum, nemo non agnoscit. Exsiste. eo igitur non sequitur, corpus in mente sua vi non producere ideas sensuamus. Ies, quod actionem istam non observemus. Vel niti debemus principio hoc altero: Quod in anima non contingat, cujus nobis non sumus conscii Sed hoc principium non minus a Veritate aberrare, ex superioribus non uno modo patet, veluti ex obscuratione id earum debiliorum per fortiores, ac in Psychologia rationali contrarium ostendemus. S. 951. Dissi Γ As a percipis dolores ac infirmitate3 ct lassitudinem corporis. Haec adeo io, Mi ' clara sunt & unicuique explorata , ut ad ea confirmanda exemplis nullis rati m S fit opus .

Iassitudiis Faeile apparet propositionem praesentem tanquam casum specialem sub lege sensati nos peris num. g. 8a , seu constati eam cam eadem principio comprehendi i s. so .

ceptis. S. 9 57.

457쪽

De Commercio inter Mentem S Corpus . 443

quaedam in mente perceptio oe veluti quaedam perturbatio est, quae motu cesanreer ipsa cessat. Extraordinarius iste sanguinis ac fluidi nervet in corpore motus datur, quando anima affectibus commovetur sy. 6 II , ac inprimis observabilis est in ira vehementiore atque terrore. Enimvero quis est qui

nesciat in ira vehementiore confusam quandam perceptionem adeo occupa

re mentem, ut vix ac ne vix quidem distincte quid percipiat, primo praesertim impetu animum invadente λ Imo quis est qui nesciat terrore mentem adeo percelli, ut quali attonita haereat nec sui ac aliarum rerum extra se sibi amplius cσnscia sit, sensu velut omni evanescente, ut ideo mens ad se redire dicatur, ubi denuo sensu quid a nobis percipi conscii sumus Θ Enimvero si motus sanguinis ac fluidi nervet ad motum ordinarium revertitur , impetu illo extraordinario sedato; iram quoque sedari & terrorem cessare ac mentem ad pristinam status tranquillitatem redire observamus. Imo siquis attentionem ad istiusmodi mutationes affert, haud obscure observabit tamdiu perceptionis istius, quae animam perturbat, quidpiam superesse, quamdiu sanguinis motus extraordinarius non prorsus sedatus, &illam successive languelcere, quemadmodum hic successive ab irregularitate sua recedit.

Evidentius multo haec patebunt in Psyehologia rationali. Quamobrem ad specialia non descendimus, quae Medicorum inprimis observationes nobis suggerere poterant.

Quorundam organorum corporis motus statim consequuntur, quando anima eosdem vult tamdiu durant, quamdiu anima eosdem vult; extemplo sinu rur, quamprimum anima eosdem non vult. Sunt ramen etiam partes quaedam corporis velfacile mobiles, quarum nastus ad nutum mentis sequitur morus. Nemo non novit me brachium extendere posse, quoties volo, & quamprimum volo. Me manum, dum scribo, una cum digitis movere posse, pro uti ex intentione scribendi & illam, & hos movere volo. Motus ille cessat, quam primum non amplius scribere volo, adeoque nec manus, nec digiti moventur amplius, quam primum illam cum his amplius moveri nolo . Similiter pedes movere possum, quando libuerit Se motum eundem continuare, quamdiu mihi commodum videtur deambulare. Faciem o, vertere possum Objecto, quod contueri volo. Sed in re manifesta non opus est cumulari exempla. Diximus in superioribus motus istos voluntarios S. 936 , & eos tanquam experientia claros sine demonstratione, aut probatione admisimus. mod vero etiam dentur partes corporis, quae ad nutum mentis non moveantur, etsi facilius moveri possint ceteris, quae mentis imperio subsunt, a posteriori non minus liquet. Cor in continuo motu est; sed motus iste non sistitur, anima motum ejus nolente.

Similiter constat, motum cordis accelerari posse ac retardari: pulsus enim,

Motus

dinarii fluidoruis cossare in m te perce in pilo a Motus corporis

458쪽

δε quam tum ab eodem

predeat. Dromo.

Eo motus

deant a

46 Pars II. GR. II. Cap. III.

qui eidem congruit, nunc acceleratur, nunc retardatur. Imo ipsa manu acceleratio motus cordis deprehenditur, si eam illius thoracis parti applicemus, sub qua cor latet. Nobis tamen volentibus nec acceleratur, nec retardatur cordis motus. Capilli maxime mobiles sunt: anima tamen eos movere nequit, etsi ipsos moveri velit

Sunt rationes finales, cur quaedam corporis partes imperio mentis subjectae sint, quaedam vero eidem minime parent. Sea in eas demum in Teleologia inquirendum nobis erit . Ceterum per istas patet, eui hae praeci se, nota aliae mentis imperio sub; ieiantur ἀ hae prae iisse, non aliae eidem subducantur.

g. 9 4. Motus volantarii in corpore non consequuntur, nisi organis rite constitutis , nee Hii consequuntur, quam per fructuram organorum ac Pires corporis possibiles. Ita si quis fuerit claudus, vitio Pedum nonnisi claudicare potest. Talis adeo ad nutum animae consequitur motus, qualis per stres uram organt possibilis Non possumus obtorto collo respicere quae a tergo sunt, propterea quod structura colli non seri caput ita moveri, ut facies tergo contermina fiat. Frustraneum hic est mentis imperium. Similiter non possumus currere tanta celeritate, quanta volumus, sed tam celeri gradu progredi debemus, quam serunt corporis vires. Non possumus tantum tollere pondus , quantum Vires corporis non permittunt. Musculo dissecto , brachium moveri nequit. Musculo nimis intumescente, pedis impeditur motus. Atque adeo patet, motus voluntarios non consequi nisi organis rite constitutis, quemadmodum ex anterioribus palam est eos esse tales , quales per structuram organorum corporisque vires consequi possunto

In Plivsiea patebit clarius, quod motus , quales in organis corporis observanrur, toti fine perstructuram & naturam corporis explicabiles, &quod per ea, quae corpori insunt, pateat, cur tales potius sint, quam alit. Nimirum ex structura & natura corporis patet . quales sint possibiles minus: per experimenta de observati es constat, non. alios unquam existere nisi eos , quos possibiles a priori intelligimus.

S. 9 F. Volitionum animaro motuum in corpore, itemque nolitionum az eessetisnis

motus in eodem corpore coexissentiam, non autem animae in corpus actionem, qua

motus si producamur vel Aflantur, observamu3, imo nec Dilam obseνvamus rationem, cur ad nurum animae cieantur oe flantur. Quamprimum volumus motus voluntarios, in corpore quoque consequuntur sy. adeoque existente volitione hujus motus in mente existit etiam motus in corpore. Coexistentiam adeo volitionis atque motus organi corporis observamus. Similiter quamdiu volumus motum illum continuari, eundem qu que continuari experimur S. cit. , adeoque cum volitione in mente motus in corpore continuatur: id quod denuo arguit, nos motus in corporeae volitionis in mente coexistentiam observare. Enimvero quacunque a tentione utaris & quantamcunque aciem in temetipsum convertas, nullius tamen actionis tibi conscius es, qua motum istum, sive dum inchoatur

Producas, sive dum continuatur continues, sive . dum finitur sistas. Nullam

459쪽

De Commercio ister Mentem S Corpus. 40

Iam igitur actionem animae in corpus observas. Imo quantaque attentione utaris, nihil in anima observare poteris, unde intelligatur cur jam bra Chium potius moveatur, quam non moveatur, cur hoc potius modo mo. veatur, quam alio, ni si quod observes animam velle istiusmodi motum: ex eo autem quod velit non intelligitur , cur potius sequatur, quam non sequatur. Nullam adeo motus istius in corpore rationem suificientem in anima observare licet. F. 936. Ex eo , quod animae actio in corpus a nobis non observarar, colligi nequis, An sit quod non detur. Eodem prorsus modo probatur, quo supra probavimus, Irinis ex eo, quod actio corporis in animam non observetur, eam rejici minime post e g. 9 O .

Nec cariesius ideo eandem Teiecit, quod eam in nobis non observemus, sed vi suae hypotheseos de cilentia animae.

9. 9 7. Anima ignorat modiam , quo mo us organorum perficitur. Constat enim ex- Modus , terientia, dissectis musculis & dissectis ligatisque nervis in eum tendent iis quo mo-us, nullum in ea parte corporis fieri posse morum, quae mediante isto mu- sculo movetur. Sed anima iε norat musculos & nervos esse instrumentum, 1 quibus motus perficitur, nisi per experimenta idem didicerit. Imo ignO- iis, aetarat modum, quo musculi&nervi perficiunt organi motum, ita ut hodic- mae igno- num Physici ac Medici de motu musculorum in diversas abeant sententias. ις. S. s 8.

Multi motas volantarii continuo variantes in corpore mira velocitate conis. Motumguur, quibus respondentes Dolitiomes particulares in anima non obserua I. COn- ves unia. stat veritas asserti ex sermone per longum temporis spatium continuato ἱ ex GV m motibus brachiorum & manuum tympanum pulsantis ; ex motibus pedum v/ Vς aliorumque membrorum corporis Lecundum artem saltantis, vel etiam in- 'ter colloquendum & meditandum deambulantis: ut exempla alia innumerastentio prael ereamus.

Absit vero ut quis hine inserat, vol itiones particulares nullas dari. Id enim inferri non posse, liquet ex iupra dictis is, 'ro .

S. 939. Ex mutationibtis is organ;1 sensoriis ratio redditur, non cor oriantar perce Qώπω-ptiones in mente, sed cur jam oriantur Ο cur bae potiu1 oriantur, quam issae, nam ra- seu brevius : Ex mutationibus in organis flensoriis rario re I potes continuisa- rio in me. ris temporis, quo pereeptiones in mente cum mutationibus in organo contingunt, es

specificationis eariandem perceprionum . Quoniam enim experieΠti λ const/t, ofusis positis murationibus in organis sensoriis poni perceptiones in anima, & pO- Lstis his in specie mutationibus in corpore poni has in specie perceptiones in mente S. 8s ; ex mutationibus in organo sensorio intelligitur, cur nunc pQtius, quam alio tempore, & hae potius, quam aliae perceptiones oria

tura

460쪽

iis in cor pore exanima

reddi possit. Animae

Unio

quid si I.

Unio me IIs cum corpore .

48 Pars II. GR. II. Cap. III.

tur; haud quaquam vero simpliciter intelligitur, cur oriantur seu actu fiant. Quamobrem evidens est ex mutationibus in organis sensoriis rationem reddi non posse, cur oriantur perceptiones in mente, sed cur iam hae potius, quam aliae oriantur, seu ratio redditur non actualitatis percepti num , sed specificationis & simulta ne itatis seu continuitatis temporis, quo mutationibus in corpore coexistunt ar. 36 Ontol. .

Ne distinctio, quae in propositione erae lupponitur, videatuν nimium subtilis, ad eam illustrandam conducunt , quae alibi iam iusius expotuimus nN. εἶ. 41. & 43- .

I. 96 . Ex solitionibus ae appetitionibus animae redditur ratio non cur motus in oet

ni, corporis fiat, sed cur jam far oe cur hic potius far, quam alius, seu bre

vius: ratio continuitatis temporis, quo volitiones ct mortis continaunt, oe θαμ feationis motuum horum. Ostenditur propositio eodem prorsus modo, quo antecedentem probavimus S. 9399.

Per ea . quae de anima a poster tori innotescunt, nondum intelligitur, num etiam ra-DO actualitatis perceptionum ex corpore, & motuum ex anima reddi possit; non tamen propterea negatur , sed deficiente ulteriori lumine in dubio relinquitur.

S. 96 I. Anisa a corpore dependet quoad perceptionum specificationem O tempus, quo contingunt; corpus vero dependit ab anima quoadspecificationem motu iam v tantariorum in corpore oe tempus, quo iidem contingunt. Etenim cX mutationibus in organis sensoriis ratio redditur specificationis perceptionum in anima& continuitatis tomporis, quo utraeque murationes contingunt I. 9 39 ,& ex volitionibus in anima ratio rcdditur specificationis motuum voluntariorum & continuitatis temporis, quo illae cum his contingunt s. 96o . Quoniam itaque aliquid animae inexistit, cujus ratio ex corpore reddi potest, & vicissim aliquid in corpore contingit, cuius ratio ex anima redditur I anima a corpore, & corpus ab anima dependet S 33r Ontot , & quid c ni illa quoad specificationem perceptionum, hoc quoad specificationem motuum, ambae vero substantiae a se invicem dependent quoad continu,

talem temporis mutationum harmonicarum per GraioAstrata. Haec nimirum, non alia dependentia experientia magistra constat, quam in PsyehoI gia empirrca unice aud mus cs. I J.

g. 962. Dependentia animae a corpore quoad specificationem perceptionum &continuitatem temporis, quo cum mutationibus in organis sensoriis contingunt, Sc corporis ab anima quoad specificationem motuum voluntari rum & continuitatem temporis, quo cum volitionibus animae contingunt,

Commercium mentis cum corpore vocatur. Quomodo hoc commercium subsistere D sta , in Psychologia rationali inquiremus, ubi ratio reddenda eorum, quae in corpore observantur.

S. 963. Quoniam ex mutua illa corporis & animae a se invicem dependentia intelligitur, corpus illud ad animam,& animam ad hoc corpus pertinere

SEARCH

MENU NAVIGATION