Psychologia empirica methodo scientifica pertractata, qua ea, quae de anima humana indubia experientiae fide constant, continentur et ad solidam universae philosophiae practicae ac theologiae naturalis tractationem via sternitur. Auctore Christiano W

발행: 1736년

분량: 472페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

431쪽

De Voluntate ac Noluntate. 4 I9

qui propositionem praeientem mpugnant: imo plerique sibi persuadent consessionem istam

fusticere ad Propositionis salsitat .... . . tendendam, cum quid sit demonstratio ignorent, dum prorsus idea destituti, qualem ana ivno a monstrationum alibi t g. 3s . & seqq-- data an ino ingenerat. Sed nemo, tul acumine Pollet, in ...eantiae oc dubitationis confessionem pro demonstratione sibi obtrudi patitur, quod non patiuntur uia Aisi hebetioris sunt ingenii, ut illam ab hac discernere non possint . Noli rum vero est juvare acumen eorum, qui ob ectionum frivolarum nullitatem perspicere debent : quamobrem in expendendisinotivis progredimur.

g. 89 3. Si senstivus fuerit appetitus, quoris; quid appetimum, id nobis tanquam bonum repraesentamus: si aversatio fuerit sensitiva, quoties quid aversamur i id appὸti

nobis tanquam malum repraesentamus. Si nulla datur ratio appetitionis, vel tussensio

aversationis, seu actus appetitus sensitivi, vel aversationis sensitivae; nulla tivi ει quoque in anima datur appetitio, nulla aversatio, seu nihil actu appetimus, ' in 'Vel aversamur SIO Ontol. . Quamobrem si quid appetimus, ratio suffi- μ' ε' ciens appetitionis ; si quid aversemur, aversationis adesse debet. Ratio vero sufficiens appetitionis est repraesentatio boni ; a vei sationis ratio sufficiens mali repraesentatio est S. 1869. Ergo si appetitus fuerit sensitivus , quoties appetimus quid , id nobis repraessentamus tanquam bonum . Si aversatio fuerit sensitiva, quoties quid aversamur, id nobis repraesentamus tanquam malum.

A posteriori veritas asserti eodem modo probatur, quo praecedens con firmavimus . Facilius vero sibi persuadent acumine, quod ad interiora animae rimanda requiritur, destituti nullam adesse repraesentationem boni, vel mali, quod nullius sibi conscii sint, quae in ideis confusis latent non animadvertentes, cum eas evolvere nesciant. Difficilius quoque latens appetitionis , vel aversationis ratio in apricum producitur, ut adeo suae ignorantiae facilius fidem habeant, qua sibi rationem nullam adesse persuadent.

Propolitionem praesentem lubjungimus praecedenti , ne ad appetitum , & aversati nem rationalem rei ringere videamur, quod appetitui sensitivo& rationali commune est, praesertim cum in iis ea fibus, ubi sine motivo quid velle, vel nolle videmur, appςtitus a Vel aversatio ut plurimum ex parte rationalis sit, ex parte vero sensitivus sensitivave . Pertinet hue casus electionis, ubi in objectis nulla nobis videtur adesse ratio intrinseca, cur unum alteri praeferatur, cum pro paribus habeantur. Sed haec ex sequentibus magis elucescent. S. . 9

Si cui bonum viduar, quod malum est ; idem appetit, Dei ouit: & ex ad- Malum Verso si cui malum videtur , quod bonum est; idem aversatuν , vel non Oult. Si qUndo

quid enim alicui videtur bonum , quod malum est ; id sibi tanquam bonum repraesentat, quod per se patet. Enim vero quam primum quid sibi repraesentat tanquam bonum, idem appetit c S. 3 899. Ergo quod mal um est appetit, si quidem ipsi bonum videatur. Similiter si cui malum videtur, quod bonum est; is per ignorantiam, aut errorem id sibi repraesentat tanquam malum, adeoque id aversatur cf. y9o . Ergo quod bonum est aversatur, si quidem ipsi videtur malum . Utrumque confirmatur a posteriori inde, quod quaesiti qui malum ap-

432쪽

sub ratio

mus.

4χo Pars II. Se R. II. Cap. I.

Petunt, cur hoc faciant, respondeant quod sibi videatur bonum, & ex adverso quaesiti qui bonum aversantur. ora 1 ιioc saciant, non alias afferant rationes, quam ex quibus se Haret quod id malum esse opinentur. Uesci cibo, qui sanitati a aversus est, malum esse palam est. Sunt qui norunt sanitati adversum esse cibum, eodem tamen hoc non obstante vescuntur . Quaesiti cur id faciant, respondent se sapore ejusdem admodum delectari. Cibum adeo appetunt ob saporem , quod bonum judicent vesci cibo, qui bene sapit. Similiter si quis novit medicamentum conducere ad sanitatem restituendam, sed ob saporem ac odorem minus gratum idem aversatur; is medicamentum aversatur, quod malum judicet uti medicamento ingrati saporis . Appetit adeo in priori casu quod malum est, quia ipsi bonum via detur ; in casu posteriori aversatur quod bonum est, quia ipsi malum v

detur .

Exempla frequentissime obvia sunt, quibus propositio praesens confirmatur , ut ideo olim a veteribus inter notissima relatum fuerit hoc principium.

S. 89 I. Quod bonum cognoscimus, sed certo respectu malum existimamus quoad nos, aversari dicimur sub ratione mali. Et e contrario quod malum cognoscimus, sed certo respectu bonum existimamus quoad nos, id dicimur appetere sub ratione boni

Ita cibum lanum ob saporem nobis ingratum aversantes, bonum aversamur sub rati ne mali a cibum enim in se ipectatum bonum judieamus, quatenus sanitati e ducit s sed malum existimamus quoad nox rei pectu molestiae , quam ex sapore manus grato percipimus . Similiter cibum sanitati adversum appetentes ob saporem nobis gratum , malum appetimus sub ratione boni. Cibum enim malum iudieamus, quatenus ianitati adversus sed eundem bonum iudicamus quoad nos , quatenus iucundum nobis est vesci ci grati saporis. Praevalet autem opimo boni, fi magis in bonum, quam in malum dirigatur

attentio,& contra.

I. 896. Si malum appetimus, ta appetimus sub ratione boni: ct si bonum aves mur , id aversamur sub ratione mali. Si quid enim appetimus , vel volumus, id nobis repiaesentamus tanquam bonum cS. 89 a). Quamvis adeo malum esse agnoscamus atque concedere debeamus, quod tale sit per hypotb. idem tamen certo respectu bonum videri debet quoad nos. Malum adeo appeti mus sub ratione boni g. 8sy . Similiter si quid aversamur, vel noIumus, id nobis repraesentamus tanquam malum S. 89a . Quamvis adeo bonum esse agnoscamus atque concedere debeamus, quod tale sit per Θpoth. idem tamen certo respectu malum videri debet quoad nos . Bonum adeo aversamur sub ratione mali

Exempla, quae modo in medium attulimus, propolaionem praesentem illustrant . Ipsa propositio principium est, quod veteribus tritum ac familiare suit.

s. 897. Si quis minus malum appetis, propterea quod medium ese ex imat evitandi πalum majus; is malum appetit sub rami e boni. Etenim si quis existimat

minus

433쪽

De Voluntate ae Noluntate. 422

minus malum esse medium evitandi majus, cum bonum sit evitare magnum malum ; is hoc respectu malum minus sibi repraesentat tanquam bonum.

Quamobrem idem appetit, quod bonum ipsi videtur hoc respectu quoad se. Idem igitur appetit sub ratione boni c9 89s . Propositio praesens per modum corollarii subsumi quoque potest sub

praecedente. Si enim minus malum appetimus, majoris evitandi gratia, malum appetimus. Appetimus igitur istud sub ratione boni. Confirmatur propositio a posteriori. Si quis aere alieno gravatus non sit sol vendo, nec videns quomodo ex periculo sibi ac famae suae inde eme gente eluctari possit, nisi mors asserat finem omnium malorum, manus vi lentas tandem sibimet ipsi injicit, is autochiriam non in se bonam judicat, sed malam, minus tamen malum existimat mortem, quam vitam taediis mbi intolerabilibus plenam, atque minus hoc malum ideo appetit, quod ipsum liberet a malo majore. Liberatio ab aere alieno ae periculis sibi ex eo imminentibus, quod quis solvendo non sit, bona utique existimari deinbet. Quatenus itaque eadem cum autochiria connexa est, eatenus eam in hoc casu particulari bonum judicat. Atque adeo hanc intendit, hanc a Dpetit, dum manus violentas sibi infert. Autochiriam vero tantummodo appetit, quatenus sine ea finem , quem intendit, consequi nequit. Unicum hoc exemplum satis superque declarat, quomodo minus malum appetatur, propterea quod sit medium evitandi malum majus, sub ratio. ne boni .

Nulla hic obiectio est, mortem esse malum maius, quam pericula ex eo imminentia, quod quis solvendo non sit. Neque enim hic de rei veritate, sed de appetentis opinione agitur . Omnium vero non eadem opinio est.

I. 898. Si ex pluribus bonis unum alteri praeferendum; id praeferrur, quod iudica

tur melius. Etenim si plura sint objecta, quae bona judicantur quoad nos 3 unum non minus appetimus, quam alterum S. 389 , adeoque ex eo , quod singula judicantur bona quoad nos, nondum intelligitur, cur unum alteri praeferatur, consequenter in eo ratio electionis unius ex aliis sulficiens non continetur. Quoniam tamen sine ratione lassiciente nil quicquam esse potest F. 7o Ontia. ; ratio quoque lassiciens adesse debet, cur unum alteri praeseratur , adeoque magis appetatur quam alterum . Enimvero quoniam aliquid appetentes id nobis tanquam bonum repraesentamus qu ad nos S. 89 a I id, quod magis appetimus quam alterum, nobis utique tanquam magis bonum repraesentare debemus. Patet igitur si ex pluribus bonis unum alteri praeserendum , id praeserri, quod melius judicatur. Idem confirmatur a posteriori. Ponamus nobis offerri duos nummos aureos & eX iis unum esse eligendum. Ponamus nobis constare, unum habere pondus justo minus, alterum ad trutinam appensum Iegitimo pondere deprehendi. Ponamus praeter hanc ponderis differentiam nullam aliam

notari, majoris evitandi

gratia appet

musa

nam a

teri prae ferarura

434쪽

nis.

12 Pars II. sea. II. Cap. I.

notari, aut saltem non attendi, nec animum praeterea ad rationes alias existrinsecas adverti ἱ nemo non novit positis his circumstantiis eligi nummum aureum legitimi ponderis , adeoque praeferri eum, qui est melior. Quodsi enim ex eligente quaesiveris, cur hunc potius eligat quam alterum, ut iisque respondet, id ideo fieri, quod is, quem eligit, sit melior. Quaesitus porro cur eum meliorem este existimet, respondet , quod sit legitimi ponderis, alter vero ab eodem deficiat .

Experientia itaque satis superque confirmat propostionem praesentem. Qiiodsi obiicias

fuisse, uui stud o elegerint nummum aureum minoris ponderis, & alterum reliquerint alteiar , Ob cci onem non morimur Neque enim in i occasu desunt rationes extrinsecae, cur e lectio levioris melior censeatur electione gravioris et id quod ex iubiequentibus magis eluce cet ia

g. 800. Si ex pluribus obiectis appetibilibus unum eligendtim , nulla vero adsit ratio intrinseca, ctir unum alteri praeseratur ἰ ratio extrinseca qualiscunque susscit , tit unum praeferatur asteri. Quoniam objectum unumquodque in se appetibile per b Orb. ratio ad appetendum sufficiens adest, si in te consideret ur . Quamobrem tantummodo requiritur adhuc ratio, cur unum ex iis eligatur, atque hoc ipso ceteris praeseratur cI. 7o Onto . Enimvero ratio intrinseca, cur unum alteri praeferatur, non adest per Θpoth. seu is, qui unum ex iis eligere, adeoque unum alteri praeferre debet, nihil in uno observat, ob quod idem alteri praeserendum esse judicet. Deveniendum itaque ad rationes extrinsecas, quae rationibus, Ob quas fingula aequaliter appetuntur, accedentes Cificiant, ut unum magis appetatur , quam reliqua. Quamobrem cum qualiscunque ratio cxti inseca istis superaccedens appetitum augere debeat ea utique ad unum alteri praeserendum sufficere debetis A posteriori idem liquet clarissime, modo attentionem suffcientem asserre velis, vel possis. Ponamus tibi offerri di. Os nummos aureos , ut unum ex iis eligas. Ponamus nullum prorsus discrimen inti insecum facta inquisitione a te deprehendi posse, ut adeo perinde tibi videatur, sive hunc potius, sive alterum accipias. Deficit adeo ratio intrιnseca , cur unum alteri praeferre debeas. Ponamus vero te haerentem, quemnam eligere debeas, ac nummos contemplantem, ut inquiras in discrimen, ob quod unus alteri a te preferri debere videatur, ex adstantium aliquo percipere , quod hunc nummum possederit vir quidam celeberrimi nominis, a cujus heredibus eum acceperit, qui eundem tibi offert. Ponamus denique posscssoris illius memoriam tibi esse jucundam . Nemo non fatebitur, te ob hanc rationem nummum istum electurum. Eligis adeo unum ex duobus ob rationem extrinsecam , intrinseca deficiente. Quodsi nulla extrinseca alia occurrat ratio, ob quam nummum unum praeferamus alteri ἔ eum arripimus, ad quem commodius extenditur brachium. Non aliam hic subesse rationem, inde patet, quod quaesitus, cur id faciat, in vernaculo nobiS sermone

435쪽

De Voluntate ae N oluntate. 423

sermone respondeat: der Ese, deris', id est, optimum esse eum , quem

primum apprehendimus. Sufficit adeo ratio levicula ad id, ut nummum unum alteri praeseramus, et si non sufficiat ad id, ut eundem appetamus, eum appetitus alterutrius jam sit determinatus per rationes alias praevias.

Non ignoro esse aliquos, qui mirantur, rationem adeo leviculam philolopho videri

lasse ieme in ad appetitum, seu voluntatem determ:nandum, atque eodem magis dignum reputent asserere , quod hic habeamus exemplum volitionis absque ulla ratione. Enim vero mirarer , nisi certum ac exploratum mihi esset istam obiectionem convenire homini non philoicipho. Etenim desectu acuminis philosophici confunduntur,quae a se invicem di Icerni delaebant di a nobis discreta fuerunt, scilicet ratio, qua appelli ius determinatur ad alterutrum ob: ectum , dc ratio, qua unum alteri praefertur , atque adeo appetitus plenarie determinatur ad hoc potius. quam ad alterum . ni enim si rationem sufficientem desideres, cur nummum hunc appetas, ad eam quoque requiritur id, ob quod alterutrum appetere libuit . antequam ad electionem deveniretur. Praeterea lubenter audirem, quidnam ratio. nis subsit, cur magis philosophicum videri debeat, si quis dicat appetitum ram ad alterutrum determinatum flecti ad unum eorum sine ulla ratione , quam si a stirmet idem fieri ratione quacunque levicula, ubi magis ardua descit . Enimvero non opus est verbis, ubi rerum testimonia adsunt. Novimus enim homines in rebus maxime arduis, ubi ratio determinandi actum volitionis non sufficit , quam habent, ad consilia amicorum coeca, ad sortem non minus coecam & nescio quas rationes subinde prorsus ridiculas confugere. Sane

rationes litae , si praecisis ceteris circumstantiis spe etentur, leurculae sunt, imo in se spectatae saepius ridiculae videntur. Sed ubi cucumitantiis omnibus probe excussis expenduntur, legibus animae generalibus satis iaciunt. Abiit igitur, ut dicamus nos sine ulla ratione quid appetere, ubi appetitus nascens flectitur ratione levicula in alterutram partem , nobis optime consciis.

s. 9OO. Si amnet polumus, nee adest aliqua iutrinseca, vel extrinseca quaedam rario , cur ex duabtis, quibus in dato casu locus es, uuam Potius eligamus, quam

alteram , eam eligimus, quae nobis magis familiaris es. Etenim si quid duobus modis fieri posse agnoscimus, nec utrum hoc modo, quam altero fiat reseri; nulla adest ratio intrinseca, cur hoc potius modo, quam altero id fiat, cum omnimoda paritas saltem opinione appetentis adsit. Ad rationes igitur extrinsecas deveniendum sy. 899 . Jam cum nulla adsit per Θ tb. ad actiones, ex quibus altera seligenda attentis nobis succurrit, quod alias hanc ediderimus in simili casu I. Io 9.I7 . Quamobrem eam alteri praeferimus, quae nobis familiaris est. Propositionem praetentem jam alias in Annotationibus in Metaphysicam Germanico idiomate editis S. Is 8.exemplo luculento ex Algebra peti tostabilivi. Sint nimirum x&γ duae quantitates incognitae, sitque Iri ἐγpotb. x 2 a, Sc υ b. Sive x denotet quantitatem majorem Sc di minorem , si ve contraria ratione y majorem & x minorem; erit in utroque casux isma, de v b. Quod si jam aequationes sint reducendae , perinde est si ve reductio ita fiat, ut ex utraque eruatur valor ipsus x, sive ita instituatur, ut ex utraque investigetur valor ipsius y . Quicquid horum fiat, in

eandem incidis aequationem quadraticam, scilicet aν γ b, dc ax xm b. Utraque aequatio duas habet radices , quarum altera quantitatem maj rem , altera minorem indicat. Quae igitur ratio suadere poterat, ut aequationes

Ex dua bus actioni

436쪽

Attentio quomodo

flectat

oppetitu in easu

tiones primum propositas ad x reduceres; eadem quoque suadet, ut eas reducas ad γ. Nulla igitur adest ratio intrinseca, cur unum potius fiat , quam alterum. Neque praecisis circumstantiis sinsularibus extrinseca a paret ratio, quae adesse possit, nec casus impostibilis intelligitur, quod aliquando extrinseca abesse omnis possit. Quoniam vero vel recenter memoriae inhaeret, vel, quod saepius idem fecisti, nunc succurrit, te alias ubi duplex fuerat invenienda aequatio ob duplicem quantitatem incognitam x & y aequationes reduxisse ad x; quod alias facere solitus fuisti, id quoque nunc facis, cum nulla adsit ratio, quae te ab agendi consuetudine a ducat. Consuetudo igitur agendi ratio sufficiens est, cur hoc potius facias, quam alterum. Atque sic patet, nos eam praeferre actionem alteri, quae nobis familiarior est altera . Exemplo algebraico jungimus aliud ingratiam eorum, qui illud non intelligunt, quamvis tanta ceteris non insit evidentia, quanta algebraico inest, ob peregrina ideis sese immisce

tia. Ponamus nos adsuetos esse manum dextram exporrigere versus sinistram, quoties quid apprehendere ac tollere volumus, aut id fieri, quoties pennam atramento immergimus inter scribendum. Ponamus porro nos tollere e mensa debere nummum aureum , ex duobus quidem unum , qui cunque nobis arriserit, perinde autem nobis esse, quemcunque accipiamus , nulla ratione electionem suadente. Satis exploratum est nos eum

electuros esse, qui sinistrae propior est, dum juxta mensam stamus, pr pterea quod ad eum tollendum actione nobis familiari opus est, a consuetudine autem agendi non recedimus sine ratione suffciente. Hoc ipsum ira Ilue exemplum ubi per ambages facimus, quod sine iis fieri poterat, satisuperque loquitur, consuetudinem agendi esse rationem lassicientem , ubi deficiente ratione intrinseca, vel extrinseca etiam alia, ex duabus actionibus alterutra eligenda, veluti in dato casu sublatio hujus potius, quam

alterius nummi aurei.

Non mirum videri debet , quod consuetudini agendi, vel modo agendi recentis meis moriae tantam vim tribuamus, ut possit flectere appetitum in partem alterutram. Neque enim ignotum est quam magnum agendi principium sit imitatio e us , vel etiam repetiti eiusdem , quod ante seceramus, in casu smili s. sol ). Levis momenti vulgo videntur, quae maximi deprehenduntur ab acutioribus, non per transennam res obvias adipicientibus, nec per praecipitantiam de iis statuentibus. g. 0ΟΙ.

Si actiones duae nobis videantur inquipollentes, vel objecta quaecunque αν pollentia existimentur, nec alia si nobis ratio extrinseca, ob quam una illar m , vel unum horum alteri praeferatur ἱ eam, vel id praeferimus, quae quodve paritatem , vel aequipollentiam expendentium attentionem primum ad se trabit . Etenim cum nulla adst electionis, vel praelationis ratio intrinseca, nec extrinseca quaedam succurrat per Θporb. cx objectorum appetibilium aequi- pollentia colligitur, perinde prorsus esse, quodnam eorum eligatur , aut

alteri praeseratur , ac ideo porro decernitur illud eligendum esse , quod primum Diuitiaco by Cooste

437쪽

De Voluntate ae Noluntate. 42

primum nobis obvium est. Quamobrem si quid haee animo volventium a tentionem in se trahit; nulla prorsus ratio est, cur a proposito nostro recedamus, atque adeo id eligimus, quod isto temporis articulo attentio. nem nostram quacunque de causa in se trahit. Α posteriori idem confirmari potest exemplis algebraicis, ubi v. gr. r ductionem instituimus contra consuetudinem: ibi enim acutioribus innotescit id fieri ideo, quod oculorum aciem & cum ea mentis attentionem in hac magis defigamus litera, quam in alia. Idem quoque subinde obtinet in electione nummi aurei ex duobus in mensa collocatis, in quibus non e dem modo constanter obtutum defigimus, dum deliberamus, quemnam ex iis eligere debeamus , non reperientes rationem mirinsecam extrinse-camve, ob quam unum alteri praeferamus. Quod si quis in posterum ad ea sus electionum attentam mentem afferre voluerit ἱ is propriis experime vis non modo praesentem, verum etiam praecedentes propositiones confirmare poterit. Quae enim nos eo fine adducimus , ad experimenta ex seipsis capienda lectorem invitant & modum ea capiendi commonstrant.

Denuo iaculcamus, in praesente casu non minus, quam in ceteris rationem, qua appetitus ad alterutrum flectitur, non esse confundendam cum ratione, cur appetatur: id quod plerumque sacere solem, quibus ratio allegata ad flectendum appetitum non videtur esuidem ratio su Ecleus , cur in hanc potius partem seratar, quam in aliam.

o. 9O 2. Regulae appetitus dicuntus, quas anima observat in appetendo. Regia

Exempla regularum appetitus sunt propositiones proxime praecedentes s s. 892 dc seqq. . appeti Neque alium in finem regulas istas proposuimus, quam ut appetivus inde c1Plicem , qu --.eres nobis in posterum cum iis erit negotium.

S. 9O3. Lex appetitus dicitur principium generale regularum appetitus. Unde Lex σμα lege appetitus rediuitur ratio regularum appetitus s. 866 Onto .

Retinemus si nificatum legis . quem lupra termino tribuimus in simili casi . veIuti qηφα αἰ- cum leges perceptionum definiremus t . 14 . catur.

S. 9O Lex appetitus est haec propositio: Quicquid nobis repromtamus tanquam θω Lex apianum quoad nos, id a petimus. Veritatem propositionis quoad appetitum petitur sensitivum & rationalem evicimus in superioribus Ir. 389 . Quod vero inde reddatur ratio regularum appetitus tam sensitivi, quam rationalis,

stet ex earum demonstrationibus I. I9o & seqq. atque g. 892 & seqq. . st igitur lex appetitus S. 9o 3 .

Hanc legem appetitus olim agnovere veteres, Sc eius usus amplissimus est in phil sophia morali, ubi docetur, quatenus determinatio appetitus in nostra potestate est: id quod fundamentum culturae virtutum.

Exempla regularum aversationis sunt propositiones proxime praecedentes, quibus doce- aversa. tur quandonam quid aversemur I. 89x Sc seqq. . Sane non alium in finem regulM istas in nomimedium adduximus, quam ut per eas explicare possimus, cur in dato casu anima quid aversetur , vel num in dato calu quid aversari debeat.

438쪽

416 Pars II. GR. II. Cap. I.

Lex Lex aversat onis est principium generale regularum aversationis. Unde μυ rs ' ex lege auersationis redditur ratio regularum aversaIionis g. 866 OMO P.

senix mi avellationem sub appetitu comprehendunt, illi legem RVersationis a lege appeti- quaenam tus non distinguunt. Patebit tamen i F. yo 7 3 legem aversationis esse diversam a lege appeti- dicatur . tus, neque acleo opus este, ut utramque eodem nomme compellemus. In re est eon lenius rin verbis dissensus . Accuratius vero loquitur, qui, quae diveria concipiuntur, diverfia etiam nominibus insignit.

g. 9OI. Lex Lex aversationum es Me propositio : cuicquid nobis repraesentamus tam versa- quam malum quoad nos I id aversamur. Veritatem propositionis jam evici- istri mus insuperioribus f. 389 . Quod vero inde reddi possit ratio regularumqης - aversationis, patet ex earum demonstrationibus t*.s92.396 & seqq. atque

Legem hane aversationum olim agnovere veteres utpote experientiae obviam, &etua amplissimus ulus est in philoloelii a morali, ubi docetur quatenus aversatio in nolita potest aiate est: id quod fundamentum fugae vitiorum .

S. 928. Cons 11- Consensus appetitus sensitivi ct rationalis est tendentia utriusque ad idem

petitus E. g. Si appetitus sensitivus fertur in cibum aliquem ob gratum, quem habet, sap sensitimi rem & voluptates alias, quas imaginatio tanquam ab eo prosechas consula repraesentat , itata ratio- ut cupiditas cibi enascatur; sertur Vero etiam in eundem appetitus rationalis , quod noverit ν' appetens, eum sanitati conducere, ea praesertim quantitate , qua offertur; appetitus sensiti. vus & rationalis ad idem tendunt Objedium , adeoque inter se consentire dicuntur.

S. 9 O9. Oh hd. Si quid nobis bonum quoad nor o confust, ct drancte repraesentamus; ATDr iste petitio rationalis oe sensitiva coorιuntur, ac appetitus sensitivus cum rationali con- Ucη- sentit. Si quid ea im nobis bonum quoad nos confuse repraesentamus, ap-

petitus sensitivus in idem fertur f. s89. 18o . Et si quid nobis bonum quoad nos distiniste repraesentamus, appetitus rationalis in idem fertur S. 189. 88o . Quare cum nobis idem objectum tanquam bonum quoad nos simul & confuse, & distincte reprae sontemus; appetitio sensitiva &rationalis cooriuntur, cumque ad idem objectum tendant, inter se consentiunt sy 9o8 . A posteriori dissicilius observatur consensus appetitus sensitivi & rationalis, propterea quod plerumque non nisi ex accidente objectum idem

tanquam bonum quoad nos nobis repraesentatur & vi sensuum atque imaginationis, & vi intellectus, sive & confuse, &distincte. Consensus autem ordinarius rarissimus est, ita ut Conjucius, qui ab ineunte aetate id sibi dederat, ut appetitum rationalcm constanter sequeretur, omni conatu suo id tantummodo effecerit, ut anno aetatis septuagesimo appetitus sensitivus sua veluti sponte cum rationali consentiret.

Consensus hie maximi momenti est in moralibus & inter summas . quas homini aequiis rere datum est, persectiones referri meretur , ita ut arduum si philosophiae moralis proble- ω, ancilium se comu reducere ad consensum cum . Solutionis fundamentum gener te con-

439쪽

De Voluntate ae Noluntate. 42

Ie eontinetur in propositione praesente. Sed problematis tot sunt casus speciales, quot virtutes diveriae, seu quot sunt appetibilium 1 pecies, quibus habitus morales variant . Unde nobis multum erit in philosophia morali cum huius problematis solutionibus specialibus negotium.

petitui rationali plerumque miscetur senstivus. Appetitus enim rationalis nascitur ex distincta boni repraesentatione cas. 88o γ , ita ut feratur in objectum , quod beneficio intellectus distincte cognoscimus bonum esse . Eni in vero intellectus noster nunquam prorsus purus S. 3Is , adeoque notioni, ex qua objectum bonum judicatur, semper aliquid confusi atque obscuri admiscetur S. 3r3 . Quatenus igitur quidpiam confusi ad milcetur, appetitio oritur sensitiva S. 38o . Appetitui adeo rationali plerumque permiscetur sensitivus. A posteriori veritas propositionis man Testa est. Ponamus nos cognoscere medicamentum aliquod esse salubre, atque nullum nobis de hoc effectu superesse dubium. Appetitus rationalis sertur in medicamentum, hoc est, ob hanc rationem medicamentum istud sumere volumus, & ut nobis porrigatur jubemus. Iam ponamus porro nos jam alias usos esse hoc medicamento & mutationem status praeternaturalis in corpore a sumto medicamento percepisse atque inde hilares factos exultasse. Quoniam imaginatio haec omnia timul idea quadam confusa repraesentat I. III I ex hac enata cupiditas S. 8 Io appetitui rationali permiscetur . Imo imaginatio anteriorum reproductrix & memoria eorundem conservatrix ideae confusae , qua medicamentum tanquam bonum repraesentatur, occasione rationis di stincte agnitae, quod sit ad sanitatem restituendam convenientissimum, varia adhuc alia pro diversitate subjecti appetentis & circumstantiarum admiscere potest , quae in appetitum influunt & sensitivum rationali permiscent.

Videntur haec repugnare iis, quae ad propositionem praecedentem di sta sunt de raritate consensus appetitus rationalis eum sensitivo. Enimvero levi attentione tollitur dubium. Etenim hac permixtione non obstante fieri potest, ut appetitus lensitivus sit rationali contrarius, veluti si medicamentum fuerit saporis ingrati, ut ab eo abhorreat aeger, it ut idem statim evomat, quando vix ori ingestum fuit, et fi avide admodum idem appeteret, vel etiam ex odore ingrato iudicium ferens de sapore idem sumere nolit, utut antea vellet. Permiscetur appetitus sensitivus rationali ex alia ratione ; eidem vero hoc non obstante con. trariatur ex alia. Atque adeo nulla hic contradictio lF. II οπιοι. .

petitus fortis dicitur, si ab appetitione nos non iacile dimoveri patimur . Eodem sensu Mersatio fortis dicitur.

Dari appetitum de aversationem fortem, nemo ignorat.

Quoniam appetitus sensitivus habet gradu sc g. sq; , si rationali permiscetur, eundem pro diversitate gradus sui diversimode intendere debet . Atque adeo si appetitus senstipas rationassi permiscetur, consequenter &

tivus r in

ritus S

atersa tionis .

Appetia

tus rati

natis per

440쪽

sationis

418 Pars II. GR. II. Cap. I.

si cum eodem consentit, atque adeo eum rationali ad idem objectum tendit s. so8 a; rarimalis sortior fit E. 9 Ii . A posteriori haec non ininus clarissima sunt, modo ad exempla obvia

attendere velimu1. S. 9I3. Aversationi rationali Merumque premiscetur ensitiva. Si quid enim avem samur ex ratione ; aversationis actus nascitur, sive nolitio nascitur ex diastincta mali repraesentatione cf. 88II, adeoque ea, quae fit beneficio i tellectus S. 27s . Enimvero intellectus noster nunquam prorsus purus est I. 3Is , adeoque notioni mali, quam habet, confuse aut prorsus obscure percepta insunt cS. 3 3 . Quamobrem eum ex confusa mali perceptione oriatur aversatio sensitiva S. 38 29; aversatio sensitiva rati nati permiscetur. Α posteriori ista permixtio evidentissima est, ubi aversatio sensitiva fuerit tantae vehementiae, ut, nondum in affectum sensibilem degeneret, eidem tamen proxima sit. S. 9Iq. Quoniam aversatio sensitiva suos habet gradus cap. syρ , si rationali permiscetur, essicit ut id, quod aversamur, vehementius aversemur, a que ideo non tam facile nos ab aversatione abduci patiamur. Quamobremfl aversatio sensitiva rationali permiscetur, eam espcit sortiorem 69II . A posteriori hujus veritatis unusquisque in se experimentum capiens convincitur, modo ad casus quotidie obvios animum advertere voluerit.

Sunt vero rationes plurimae particulares, cur fortior sit aversatio rationalis, si eidem permiscetur sensitiva , quλm si absque hac fuerit, vetuli quod attentio avertatur a contr-llia repraesentatione, quae Ientuum de unani natiuati ope fit, atque mentem seu aalmam iri coatrariam pλrtem trahit.

g. 9 Is consensus rationalis oeso'nae aversarionis es, si versantur eirca idem objectum, vel concursus in eodem objecto.

B. gr. Si quis medicamentum aversatur, quod ipsi propinatur, quia idem sibi magis noeere , quam Prodeste persuasus est, ac praeterea idem quoque aversatur ob Morem ac saporem minus gradum aliasque rationes in confusa idea medicamenti tanquam mali repraesentati concurrentes I aversatio ignfitiva & rationalis in eodem objecto coacurrunt, adeo que inter se consentiunt .

g. 926. M qcta nobis tanquam malam quoad nos o confuse, ct d incte repraesese tamus; aversalis senstitva ct rationalis cooriuntur, ae senstiva eum raelonali consentis. Etenim n nobis quid tanquam malum quoad nos distincte repraesentamus, id noIumus, seu ex ratione aversamur 6.88I . Si quid nobis repraesentamus tanquam malum confuse, aversationi sensitivae locusests,s 81 . Quamobrem si quid simul&distincte, & eonfuse tanquam malum quoad nos nobis repraesentatur ἱ aversatio rationalis & sensti Va

SEARCH

MENU NAVIGATION