장음표시 사용
421쪽
iram: id quod eum nostra definitione irae reali satis conspirat S. 863 , si
a disserentia inter iram & indignationem discesseris, quam hic non attendendam esse ipsa experientia docet. Etenim ex verbis Cartesi non aliud coruligi potest, quam quod indignatio affectus lenior videatur, quam ira, ita tamen, ut sub ira comprehendatur. An vero ira tantummodo gradu differat ex ipsius mente ab indignatione, an indignationi aliquid superaddat, non satis liquet. Posterius tamen probabilius videtur ex adjecta vocula etiam. Quicquid sit, experientia satis loquitur, subinde nos irasci ob injuriam aliis factam eodem prorsus modo, ac si ea nobis facta fuisset, ut adeo ad aliquos saltem casus respexisse videatur Cartestius, in quibus disse inrentia ista erat ex accidente .
Per Cupiditatem v ndictae intelligimus cupiditatem mali alterius, pro. pterea quod ipsum consideramus tanquam causam mali nobis praesentis.
E. gr. Nevius propalavit consilia Titii, quorum ipsum participem fecerat, atque propositum eius irritum fecit . Titius adeo consilium nocendi Mevio capit, ex damno eius gaudio at ieiendus. Cupit igitur malum Mevii, propterea quod is causa mali ipsi praesentis. Atque ea vindictae cupiditas est.
S. 872. Ira eum vindictae cupiaetate condiungitur . Conjungitur enim cum odio ejus, qui injuriam nobis secit , seu mali nobis praesentis causa est a. 86a , adeoque iratus ex taedio ejus, cui irascitur, voluptatem percipit, & ideo gaudet quod is tristitia assiciatur cI. 6649 . Quoniam itaque malum ipsius bonum sibi existimat S. 6I39, imo propter odii vehementiam c g. 86a valde bonum opinatur ; malum eius, cui irascitur, ideo cupit, quod eum tanquam causam mali sibi praesentis considerat. Cum ira itaque cupiditas vindictae conjungitur I. 8719 . A posteriori satis manifestum est, cum ira arcto admodum vinculo co nexam esse vindictae cupiditatem. Audias enim iratos nescio quibus diris devovere eum, cui irascuntur, imo ubi praesens fuerit, ad eundem ver bis, vel factis laedendum eosdem impelli videas . Cupiditas vindictae in irato adeo manifesta est , ut eam ideo irae definitionem ingredi fecerit Gasesendus, non attendens ad id, quod vindictae cupiditas exodio fluat, ex eo orto, quod nobis di spliceat factum alterius , quia in nos injuriosum , seu quod factum alterius nobis repraesentemus tanquam malum respectu nostri I. 677 .
Multa ex cupiditate vindictie fluunt, quae in irato observantur . Spirat eam vultus &gestu si tendunt ad eandem verba & facta.
s. 873. Si taedium quidem percipimus ex injuria nobis ab altero illata, a vindictae tamen cupidine alienum habemus animum, Indignatio oritur. Germani vocant bose son. Atque adeo patet iram ab induratione cupiditate sindietae aesterre. mulo risbologia Empirica . Fff Videtur pta
422쪽
ab ira ch andoialteri injuriam ferenti irasca
riae ex in uria in ullos scessus istius a
Uidetur ad hane differentiam respexisse carustas, dum indignationem ab ira disti xit. Sed quoniam vindictae cupiditas ut plurimum abesse solet, ubi consideramur in uriam aliis ab altero, non nobis illatam; ideo ad istiusmodi casus animum advertens s bi per suasit indignationem constanter oriri, ubi nobis repraetentamus inauriam aliis, non nobis
S. 874. Si alterum amamus, Hirascimur, qui ipsi injuriam istulit. Etenim si alterum amamus, eum consideramus tanquam nos ipsos S. 659 , consequenter quae ipsi insertur injuria, ea nobis illata putatur. Enimvero ira nascitur ex injuria nobis illata S. 86a . Ergo etiam nasci debet ex injuria ei, quem amamus, illata. A posteriori propositionis veritas confirmatur ex eo, quod irascamur ei, qui amico nostro injuriam secit, ac de causa irae quaesti, vel prorsuscensuram aliorum incurrentes, quod irascamur ei, a quo offensi non simus, respondeamus, nos adeo aegre ferre injuriam alteri illatam, ae si nobismetipsis illata fuisset. Iram in hoc casu non differre ab ea, ad quam injuria nobis facta concitamur, experientia loquitur. Adesse vindictae cupiditatem , verba & facta loquuntur.
Ecce tibi casum unam , ad quem caraestar non respexit indignationis causam inis
g. 87 . Si alterum odio prosequimur, ei irascimur ob iniuriam assis factam . Etenim si eum odio prosequimur, taedia ejus S. 6699 , consequenter malum ipsius appetimus g. 6I 3 : quoniam itaque occasio aliis male faciendi in nobis est, quemadmodum ex notione appetitus facile intelligitur S. 17 P; in.
Iuriam aliis factam tanquam nobis factam intuemur, vel saltem injuriam eo, quem odimus, aliis faciente, nobis ab eodem injuriam fieri arbitra mur . Nascitur vero ira ex injuria nobis illata 17. 8629 . Ergo etiam nasci debet ex iniuria aliis ab eo illata, quem odio prosequimur. A posteriori iram in animo nostro exardescentem observamus , quanis do narratur eum, quem odio prosequimur, injuriam secisse aliis, modo hos non itidem oderimus: quae determinatio ex hypothesi propositionis praesentis exulat, adeoque ei tacite superaddi minime debet. Eandem o servamus in aliis tanquam ad casum praesentem pertinentem, quando iram excusaturus hanc affert rationem, quod is, cui irascitur, dignus sit odio ,& causas odii promeriti recenset.
Ecce tibi calum adhue alium , ad quem carissus animum non advertit, differentiam irae ab indignatione traditurus in definitionibus causalibus. Facile autem casus quidam attenti nem nostram subterfugiunt, quando eos non praetentes sistit inemoria , propterea quod eos non adeo saepe suimus experti, scuti ceteros. Absit igitur ut quis carpendi animo proferti existimet, quae animo tuendi nostra proserri amor veritatis suadet lI. 876. Quoniam ira excandescit animus , si eum amamus , tui iniuria in
sertur c S. 87 , vel si eum odio prosequimur, qui alteri injuriam insert
423쪽
I. 8 3 ; Multo magli avisus ira exardescere debet, si eum amamus, cui imitistiis fit ab altero ; alterum vero, qui injuriam infert, odio prosequimur.
Fieri potest ut in hoc casu ira fit malor, quam quando aliis ob iniuriam nobis iactam irascimur. Vehementia enim irae in casu priori a magnitudine amoris, odii ac iniuriae illa tae s in posteriori a magnitudine illatae iniuriae Eendet lota , nisi affectus socii alii eoneur. rant f s. 863 ct seqq. , vel accidente intendatur ira cI. 86 .
S. 877. Si eum amamus, qui nobis, vel aliis injuriam facit ἱ ei non irascimur , sed cisa,Arantummodo indignamur, imos iude ne quidem indignamur. Si enim perpen- tantamiadimus injuriam nobis vel aliis factam I alterum consideramus tanquam cau- modo imsam mali nobis praesentis, adeoque malum existimamus, quod id fecerit ἀθ' alter S. 36s , consequenter taedium ex eo percipimus, quod id fecerit γ q
cI 613). Et quia eum, qui injuriam intulit, amamus per Θ tb. ex ejus Inhὸ
dio, consequenter ex eo, quod ipsi malum est S. 6I3 , ipsi met tar- mis. dium percipimus 6 6 2 . Impossibile igitur est ut idem nobis repraesente mus tanquam valde bonum g. 6 Ia Psecbol. & g. a 8 Omol. , consequenter ut idem cupiamus S. 8os . Quoniam itaque a taedio ex injuria illata perincepto abest cupiditas vindictar I. 87I ; ei qui injuriam intulit tantum m do indignamur 6.873γ: imo, si tantus fuerit amor, ut obstet, quo minus tardium ex injuria nobis facta percipiamus, dum alterum non malo in nos animo vel ex proposito quid fecisse arbitramur, ne indignamur quidem I. cit. . A posteriori idem confirmant exempla parentum liberos impense amantium, qui iis tantummodo indignantur, quando laedunt, vel injuria assiciunt alios; nequaquam vero vindictae cupiditate in irato abripiuntur. Similiter huc spectant offensae amicorum, quos insigniter amamus, nos tantiam modo ad indignationem provocantes, non vero ad iram, ut adeo vindictae cupiditate vacuum habentes animum facile in gratiam cum iis redeamus ac illatam nobis injuriam ipsis condonemus.
Atque ita patet indignationi loeum esse non modo in easu iniuriarum aliis illatarum , sed etiam in casu iniuriarum nobis lactarum. Quoniam ab indignatione abest vindic ae cupiditas , quae cum ira conrungitur ss. 8 xyi illa in querella , haee in convitiis ae minis terminari solet, n l si affectus alia intei venerint. Quicquid se querelarum tamen in casu
Priore , eonustiorum ac minarum in posteriore semper supereth vestigium aliquod . M . . . I 878.
Cum indignatione odium quidem oritur , sed vires non capit, quin statim m- odiam rius extinguitur. Etenim indignantes alteri taedium percipimus ex injuria iis Adia nobis, vel aliis illata 6.873 . Quare cum nobis factum alterius displi- gnationeceat s. I a , Odium adversus eum oritur S. 6779. Quoniam tamen ab ρης Moindignatione abest vindictae cupiditas s6.873 , adeoque indignatus alteri l h quod malum est laedenti minime cupit cf. 8 I ; ex eo, quod malum est ρ μ'
lardenti, consequenter quod eidem taedium creat c S. 6I3 , voluptatem minime percipit I. 8os . Quamobrem cum voluptas ista ex odio fluat S. 66 ); odium vires non capit, sed statim extinguitur.
424쪽
in india gnatione odium praedo
Hinc observare licet a potariori, quod indignantibus quidem sub riatur subinde impetus quidam ad vindiciam, sed qui statim rursus supprimitur. Audias etiam indign antes in haec prorumpere verba: Eum, cui indignantur, dignum esse hoc, vel isto malo ob injuriam sibi, vel aliis trulatam ἔ non tamen ipsi mala imprecari, quemadmodum a vindictae cupidis fieri solet. Atque inde fatis perspicitur adesse odium, sed statim reprimi. S. 879. Quo taedium ex injuria ab astero illata perceptum fuerit exiguum , odium
in indignatione praedomininur, etsi vires non capiat. Quando enim taedium eκ
injuria illata ab altero perceptum fuerit exiguum, odii magis conscii sumus , quod cum indignatione oritur , quam taedii ex injuria percepti , adeoque odium praedominatur. Sed cum in indignatione vires capere nota possit, ut scilicet ad vinductae cupiditatem procedat S 878 P, hoc non o stante quod vires non capiat, praedominatur. Α posteriori confirmatur propositionis veritas, quando ob servamus , quod se ab aliis offensos intelligentes conquerantur quidem de injuria sibi facta & dignum alterum, qui injuriam intulit, hoc vel isto malo pronuntiant & contra negantes defendunt, sine ulla tamen sensibili animi cominmotione . Ex hactenus demonstratis intelligitur, quanta circumspectione opus sit, ne de ieta &indignatione judicaturi iudicium praecipitemus: id quod in omni affectuum negotio is eae intelligitur, si traditam a nobis theoriam kttente meditari libet.
425쪽
Parte superiori & Commercio mentis cum corpore.
g. 88O. Ppetitus rationalis dicitur, qui oritur ex distincta Appetia boni repraesentatione . Unde independenter ab με r appetitu in genere definiri potest, quod sit inclinatio animae ad objectum pro ratione boni, quod i iis vi in eo inesse distincte cognoscimus, vel nobis co- siuisio.
gnoscere videmur. Dicitur autem appetitus rationalis Voluntas.
E. g. Ponamus Titium in hibliopolio reperire librum, dumque illum evolvit in eo deprehendere, quae cognitu sibi utilia existimat. Librum igitur istum honum judicat hoc nixus ratiocinior Ex libro isto quae mihi utilia sunt cognoscere valeo. Liber, ex quo utilia e gnoscere valeo, bonus est. Ergo liber iste bonus est. Dum igitur librum istum appetit; appetitu oritur ex distincta boni notione, quatenus nempe bonum iudicatur, quod auget cognitionem nobis utilem, v. gr. Si quis Mathematicus fuerit, mathematica mi Si Physicus, physicam; si Theologus, theologicam. Est igitur appetitus iste rationalis, quate. nus ratio, eur librum appetamus, distincte in digitate valemus. Et dum librum istum appetimus, eundem velle dicimur . Et quando eundem emere decernimus 3 eum emerexelle dicimur .
S. 88 I. Apersatis rationalis est, quae Oritur ex distincta mali repraesentatione. ANers Unde independenter ab aversatione in genere definitur, quod sit reclinatio animae ab objecto pro ratione mali, quod in eo distincte nobis cognosce- GN. re videmur. Dicetur a nobis Noluntas. Ioia sE. gr. Ponamus Mevium in bibliopolio reperire librum, dumque illum evolvit in eo definitio. deprehendere plurima absurda atque erronea, ut inde colligat auctorem seripssse de rebus in sibi nondum intellectis. Librum igitur istum, qui ad animum nonnisi erroribus ac absurdis opinionibus replendum aptus videtur, malum judicat hoc nixus ratiocinio: Ex libro hoc Iegentis animus nonnisi erroribus ac absurdis opinionibus repletur. Liber, qui animum nonni fi erroribus atque absurdis opinionibus replet, malus est. Ergo liber iste malus est. Dum igitur librum istum aversatur,aversatio ista nascitur ex distincta mali notione, quatenus scilicet ratio distincte allegari potest , eur librum aversetur . Est adeo aversatio rationalis, &dum eum ex hac ratione aversamur, eum nolle dicimur. Et quando nos nullis rationibus eo adduci patimur, ut librum emamus, librum emere nolle dicimur.
S. 882. Ipse actus volendi dicitur Volitio in oppositione ad Voluntatem, quando ea facultatem animae denotat, seu potentiam, aut possibilitatem actum qista dia
426쪽
voliti mis quid sit. Nolitiomem differat abom gisne votitio.
istum eliciendi. Et similiter actus ipse nolendi voeatur Alalisis , in oppositione ad Noluntatem, quando ea facultatem animae denotat eliciendi actum istum, quem nolitionem appellamus.
Ita actiu appetitus m fingulara . quo is sertur in librum, dicitur volitior actus veris aversationis in singulari, quo anima libro quasi retrahitur, vocatur nolitio. Differentia inter voluntatem di volitionem, & noluntatem & nolitionem in Hyehologia rationali elarius elucescet. Non movemur, quod per iliconstat iam loquendi actus etiam volandi dicatur voluntas, δc actus nolitionis non voluntas aut, si mavis, Noluntast nos enim fixum tuemur sigia: ficatum a vago abhorrentes, ubi praesertim nulla adest ratio, suae nobis necessitatem imponit ab eodem recedendi, cum luppetant vocabvia , ut proprio unumquo que nomine efferri possit.
F. 883. omisso volitionis, est indifferentia ad volendum & nolendum. Voliti nis stilicet actus nullus adesse dicitur, seu anim objectum quoddam non velle dicitur, quando idem nec velle, nec nolle dici potest.
E. Or. In exemplo ante dato anima nec librum velle, nec nolle dicitur, si eodem exoluto appetitus Prursus non movetur, cum nec bonum, nec malum eundem ludicet.
S. 88 Nolitis non es nuda volitionis emissio. Etenim si volitio tantummodo omito titur, nec dici potest, quod anima quid velit, nec etiam dici potest, quod ea idem nolit cI.883 j. Quamobrem cum non sufficiat ad nolendum, ut quid non velle dici queamus , sed aliquid amplius requiratur, consequenter quid positivi accedere debeae ad privationem S 881ὶ; nolitio non est nuda volitionis omisso.
Quamobrem eum ad omissionem volitionis suseiat, ut absit ratio volendi I. II 8 Onsol. ; s quid nolis dediemus, peculiaris rario nolendi adesse duet. Ita in casu dato deest volitio libri, si eum non judicamus bonum quoad nos, atque adeo nulla peculiaris requiritur ratio, cur idem non velimus. Ast cum nondum ad fit nolitionis actus, ejus adhuc ratio superaccedat ne eesse est, veluti quod liber erroribus ac absurdis opinionibus plenus sit . Nimirum si bibliopolium ingrederis librumque evolvis, tres utique status in mente distinguis, quos diversos esse nemo non agnoscit. Aut enim placet, aut displicet, aut nec placet, nec displicet liber. Unde alius est casus, quo eum habere vis ; alius, quo eum habere non vis, seu aversaris alius denique, quo eum nec appetis, nec aversaris, cessante & vol itione ,& nolitione. E. gr. placet Mathematico liber a Geometra primi ordinis conscriptus, in quo continentur nova de curvis inventa novaque artificiae analytica, quibus in earum proprietatibus investigandis usus. Displicet liber, in quo auctor quadraturam circuli daturus impingit in prima elementa ac se probat rudem prorsus & hospitem in omni Mathesi. Nec placet, nec
displicet liber a J Ccho conscriptus, de quo judicare nequit, utrum fit be nς, an male conscriptus. Quodsi jaci libros istos ad se resere, in primo casu Digiti od by Cooste
427쪽
De Voluntate ac Noluntate . At
ea sueosnoscit eum sibi fore proficuum, quatenus scientiam ex eo augere potest suam ; in secundo intelligit, eum sibi creare taedium , quod indignetur homini audenti aggredi, quae vires suas longe superant , in tertio denique indifferenter sese habet ad librum, eu mque sibi nullius utilitatis
esse agnoscit. In casu primo librum appetit, nascente volitione ex ratione singulari ; in secundo eundem aversatur , nascente nolitione ex rationeno i minus singulari; in tertio denique eum nec appetit, nec aversatur , cum deficiat tam ratio ad appetendum, quam ad aversandum, & anima prorsus non movetur. Quod si tamen quis tibi dixerit esse librum rarissimum, quem diu frustra quaesiverit Mevius & cui donum magis acceptum offerre non possis libro isto; amore amici impulsus eum appetis, quatenus tibi habetur medium creandi eidem voluptatem . Accedit adeo ratio singuis laris, ut eum appetas. Quod si jam appetentem admoneat Titius, non esin se hunc ipsum librum, quem Mevius appetit, sed alium ab hoc prorsus diversum , etsi agnatum habeat titulum. Hunc, quem vides, nihil continere singulare, sed trivialia tantummodo plurimosque errores. Mutato de libro judicio appetitus degenerat in aversationem: sed singularem hic requiri rationem , ut id fiat, clarissimum est. Patet igitur volitionem omitisti ob rationem deficientem, nolitionem demum nasci ex ratione quadam positiva.
Non piget hae uberius illustrare propterea quod maximi momenti est actum noliti nis abomi ilione voluntatis distinguere . Excitanda igitur fuit attentio lectoris, ut acumiane usus discernat ea tum indifferentiae , in quo & volitio , de nolitio cessat, abeo, in quo actus nolitionis ae volitionis nascitur. Etenim omnis praxis philosophiae moralis in eo consistit, ut ex Itatu indillerentiae animam transferamus ad appetendum, vel aversandum.
Qui terminos voluntatis, noluntatis, Dolitionis, nolitionis infixo ae determL Ni nato significiatu fumust; non alium iisdem tribuunt, quam nos iisdem tribuimus. termini
Equidem non ignoro vulgo sub voluntate comprehcndi & actum voliti, bactemtrnis, & nolitionis, ut explicante Goclenio in Lexi eo voluntas d icatur propen. ς pi sio quaedam ad bonum intellectum, hoc est, quod intellectu conceptum est, prosequendum, & malum fugiendum, imo adeo late ut ipsum etiam misisti
appetitum ac aversationem sensitivam subinde sub se complectatur; idem eo aritamen observat jam olim Stoicos, qui accuratius distinxerunt inter semiis mes. ni me confundenda, de quos secutus Cum est, voluntatem non accepisse nisi sensu strictiori pro appetitu rationali boni. Ita enim ex Cicerone loc. cit.
elenius: si simul, inquit, objecta species cujuspiam est, quod bonum videatur, ad id adipiscendum impellit ipsa natura: id cum constanter, pr denterque fit, ejusmodi appetitionem Stoici βαισιν appellant, nos appella- .mus voluntatem, quam illi putant in solo sapiente esse, quam sic definiunt: voluntas est, quae quid cum ratione deliderat. Ab ea differt libido. Nam voluntas, quae adversus rationem incitata est vehementius, ea libido est,
428쪽
4t 6 . Pars II. GR. II. Cap. I.
do est, vel eupiditas effrenata. Videntur quidem Stoici non admisisse vo
Iuntatem nisi in eo casu, quo judicium de eo, quod bonum est, rationi convenit, nec a veritate abhorret. Enimvero cum intellectus hominis sit errori obnoxius &abeo commissus error serpat in voluntatem; fieri non potest ut ppetitum ab intellectu procedentem voluntatis nomine dignari nolimus, ubi vel in principio, vel in ejus applicatione fallimur, intentione bona. Sufficit adeo appetitum distingui in sensitivum & rationalem , prout i vel ex confusa idea, vel distincta notione procedit, non attento discrimine, utrum quis bona intentione salva fallatur, an ab errore sit imis munis: id quod inprimis observandum est, ne incertus nobis evadat vocabuli in casibus specialibus usus. Ceterum ipse Goclenius mox terminos v litionis ac nolitionis explicat prorsus in rem nostram . Volitio hominis, in. quit, est appetitio rationalis boni cogniti, orta ab illius approbatione . Nolitio est aversio rationalis mali cogniti orta ab illius improbatione . Subjicit idem voluntatem valde improprie accipi, cum tribuitur appetitui brutorum: proprie enim voluntatem esse ἐν seu in ente rationali , in brutis non esse. Quod si ergo voluntas tribui nequit nisi ei, qui ex ratione agit; ab appetitu sensitivo distingui nequit, nisi quatenus vi principii distincte cognoscimus id esse bonum , quod appetimus, atque adeo appetitus rationalis nasci debet ex distincta boni cognitione, quemadmodum nos definivimus. Imo idem Goclenius in voce Appetitus , ubi rationalem a sen-stivo distinguit, hanc differentiam urget, quod rationalis necessario praesupponat judicium intellectus. Atque ita abunde liquet, si singula , quae in anima circa appetitum di versa notantur, accurate a se invicem discern re volueris, & terminos ea fini in philosophiam introductos ad fixum ae constantem significatum reducere decreveris; definitiones non invito usu loquendi, quem jam dum placuisse philosophis palam est, aliter condi non posse, quam a nobis conditae fuerunt. Non opus est, ut plura philosophorum testimonia ad confirmandum propositionem praesentem in medium adducantur. Hospes enim sit in philosophia, qui sibi persuaserit novos a nobis terminorum in philosophia obviorum significatuscudi. g. 887. Ratio sufficiens actuum volitionis ac nolitionis dicitur Motivum.
Ita in exemplo proposito Motivum volendi erat augmentum seientiae lectione libri promovendum I motivum vero nolendi metus ala erroribus ac absurdis opinionibus , quibus opinpleri poterat animus legentis.
g. 888. Quoniam ex ratione intelligimus, cur quid potius sit, quam non sit
c g. 36 Ontobg. 2, rationes suis cientes vero ad uum volitionis ac nolitionis motiva sint S. 8879; ex mortuis volendi intel imus, cur quId potius velim x , quam non velimus; ex motivis nolendi vero perspicimus, cur quid potius noli μ=,
429쪽
Ita ex eo, quod quis a lectione libri expectat incrementum scientiae, intelligimus eurlibrum emere velit . Constat vero illam expectationem eiis motivum volitionis cmi. g. 887 J. Fimiliter ex eo, quod quis sibi metuit ab erroribus ac absurdis opinionibus , intelligitur , cur librum emere nolit. Constat vero denuo metum istum esse motivum nolit lo-
Sine motivis nulla datur in anima velitis, nulla nolitio. Sunt enim motiva Motiυο- ationes lassicientes actuum volitionis ac nolitionis g. 887'. Enimvero sine ratione lassiciente, cur potius sit, quam non sit, nil datur g. o On E tu , adeoque sine ea nec datur actus volitionis, nec nolitionis in anima. Ergo nec sine motivis ullus datur in anima volitionis actus, nec ullus in ea dem datur actus nolitionis.
A posteriori veritas propositionis satis superque liquet, ideo a phil
sophis omni aevo agnita. Neque enim ullum in medium afferri potest exemplum, quo ostenditur, nos quicquam vel voluisse, vel noluisse sine motivo, modo acutus sis in Observandis motivis, atque in iis agnoscendis Qui a firmant tale quid fieri posse, nullum huc usque exemplum in medium
afferre potuerunt; sed gratis asseruerunt.
Ne autem in agnoscendis motivis haereas in casibus specialibus , iis praesertim, ubi aegre agnoscuntur, motiva paulo penitius inspicienda sunt . ut constet, quid eorum loco esse possit.
F. 39 . Motiva sunt repraesentatio boni ae mali distincta, nempe repraesentatio bo- Mormani volitionis ; repraesentatis mali nolitionis . Sunt enim rationes lassicientes δ' Mo actuum volitionis ac nolitionis cI. 887 . Enimvero repraesentatio boni est I μ' ratio lassiciens appetitus, repraesentatio mali ratio sussiciens aversationis in fenere f. 86 . Quare cum appetitus & aversatio rationalis ab appetituens livo&aversatione sensitiva nonnisi in eo differant, quod rationalis ex notionibus distinctis nascatur, appetitus vero sensitivus&aversatio sensitiva ex id a confusa ortum trahant S. 88o. 88 I. 38o. 382 ; motiva esse nequeunt nisi repraesentatio boni ac mali distincta, illa nempe volitionis, haec nolitioni S. A posteriori idem patet, modo ad volitiones ac nolitiones animum ad vertas. Sane dum librum tibi repraesentas tanquam ad scientiam augendam
utilem, eum tibi repraesentas tanquam bonum, & quidem quoad te mss . Quare cum librum ideo habere velis, quod istam utilitatem tibi repraesentes; ratio lassiciens volitionis cI.s6 Oatol , consequenter motivum est repraesentatio boni cS. 887 , & quidem, cum notionem boni distinctam hic habeas, ex qua librum bonum esse judicas S. 88οὶ, repraesentatio boni distincta. Eodem modo idem patet in ea su nolitionis. Sane dum librum tibi repraesentas tanquam eum, unde animus erroribus ac absurdis opinionibus repleri possit, eum tibi repraesentas tanquam malum quoad te
S. 36s . Quare cum librum ideo habere nolis, quod librum talem tibi mosi Po uia Empirica . G gg reprae
430쪽
e praesentes. ratio sufficiens nolitionis g. 36 Ontol. , consequenter motia vum est repraesentatio mali c*.8879, & quidem cum distincti notione ut a. ris ad judicandum, librum esse malum , mali repraesentatio distincta.
Qui motiva volitionum ae nolitionum cosiso aest liget, si aό omnes suas ac nolitiones attendere debet & in rationes inquirat opus est , cur quid velit, vel nolit: ita enim motiva sibi familiaria cognoscet . Quodsi praeterea ea ad notiones generales revocaverit usus notionibus boni ac mali in genere s. 334. 6s 1 tanquam directricibus ι is plurimum proficiet in eoenitione sui: id quod alio loco uberius explicandum hic monemus, ut si stimulus ad studium in ista inquisitione collocandum .
I. 89 I. Quam pristim nobis diplinae aliquid repraesentamus tanquam bonum qMad nos; idem volumus . Quam primum enim quid nobis repraesentamus tanis quam bonum, nempe quoad nos, idem appetimus g. 899. Quamobrem cum advolitionem requiratur distincta objecti, quod appetimus , cognitio S. 88o ; quam primum distiniste cognoscimus aliquid esse bonum, seu idem nobis tanquam bonum quoad nos repraesentamus, idem volumus. Patet idem a posteriori per exempla eunti. Et prodest exemplum, quo huc usque usi sumus ad anteriora illustrandum. S. 892. Quoties quid volumus, id nobis repraesentamus tanquam bonum : quoties vero quid nolumus, id nobis repraesentamus tanquam malum . Si enim motiva nulla dantur in anima; eadem nec vult, nec non vult I. 889 . Quam, brem si vult quidpiam, motivum volendi detur necesse est: si quidpiam non vult, seu ex ratione aversatur, motivum nolendi adsit necesse est . Motivum vero volendi est repraesentatio boni distincta; motivum nolendi vero distincta mali repraesentatio S. 89o . Ergo si quid volumus, necesse est ut id nobis repraesentemus tanquam bonum; si quid nolumus, opus est
ut idem nobis tanquam malum repraesentemus.
A posteriori patet veritas asserti ex eo, quod nemo hactenus unicum allegare potuit exemplum, ubi aliquid voluerimus, quod nobis non repraesentassemus tanquam bonum quoad nos; vel aliquid noluerimus, quod nobis non repraesentassemus tanquam malum quoad nos. Equidem non nego afferri exempla, in quibus motiva adeo latent, ut ignorentur ab iis, qui ad ea provocant, imo ne quidem agnoscantur, ubi ab acutioribus in apricum protrahuntur, praesertim si negandi pertinacia occoecaverit animum: enim vero quis non videt quod toto caelo disserat demonstrare, quod nullum prorsus motivum adsit, seu quod nobis idem non repraesentemus tanquam bonum, quod volumus, aut, si mavis , quod appetimus, &confiteri quod ignoremus, vel nobis conscii minime simus, quale jam adsit motivum, cur hoc velimus , vel appetamus, aut nos motivo isto imput sos hoc appetere, quod in lassiciens videtur e Demonstrationem postulamus, non nudam ignorantiae, aut dubitationis consessionem.
Si eui controversias de propositione praesente motas contulere libuerit, is omnino animadvertet confessionem ignorantiae aut dubitationis loco demonstrationis obtrudi ab iis,