Regiae scientiarum Academiae historia in qua praeter ipsius Academiae originem & progressus, variasque dissertationes & observationes per triginta quatuor annos factas, quam plurima experimenta & inventa, cum physica, tum mathematica incertum ordinem

발행: 1701년

분량: 641페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

ios REGIAE SCIENTIARUM

A N N. tingere satis suerit, cum tae sint jam vulgatae. Quarumdam stellarum , quae 1671. magis sunt spectabiles , meridianas altitudines cum ias quae a Tychone sunt& y descriptae. contulit: ex quibus stellarum motus intra loci fere annorum spa tium confectus d finiri potest. Consimili ratione Meridianae Solis altitudines quampIurimae cum Tych

nianis comparatae, ad medium Solis motum, de annum solarem dimetieniadum multum conferre possinit.

VII. Lunae & Veneris crebrae observationes ciam iis ipsis quas iisdem temporibus D. Cassini secit collatae de Parallaxi utriusque hujus Planetae certius judicium dabunt.

perit: adeo ut disserentia utriusque esset unius gradus. IX. Quae sit in ea regione penduli longitudo . ut intra minuti secundi spatium unam essiciat vibrationem, diligenter expendit: eandem esse Lutetiae SeHaniae, ac motus pendulorum aequc celeres comprobavit : adeo ut utrobique pendulum tres pedes & octo lineas longum esse oporteat. X. Cometem qui mense Aprili anno 16 2. apparuit, saepius observavit,& is idem interdum temporibus quae D. Cassini se legerat. X I. Postremo Autographa observationum Tychonis , quae in Germania ante aliquot annos ex cuiae sunt, in Galliam asportavit; multa invenit

ab iis quae editae sunt dissidentia ; ac liber integer iis deest , quae Typis mandatae sunt.

Usus est in observando opera D. Roemer , qui adhuc juvenis , sed peracris ingenii , & earum disciplinarum perstudiosus una cum D. Picardvenit in Galliam, & in Academiam adlectus fuit, de quo identidem verba

faciemus.

XII. Interim D. Cassint iis observationibus faciendis vacabat, de quibus cum D. Picard convenerat. Eclipses imprimis Iovis satellitum, ut longitudinum disserentiae inter Vraniburgum, Parisios, & Insulam v. ia Carenno dictam, quo iam prosectus fuerat D. Richer, perspectae haberentur ; altat dines itidem Solis meridianas & stellarum observabat, ut disserentiae latitudinum notae fierent. His enim constitutis Astronomiae & Geographiae qu damfundamenta maiore quam hactenus fide substernuntur. XIII. Cum D. Picard e Dania rediisset , res domesticae eum in P

triam , Flexiam nempe, evocarunt. Cum instrumentorum apparatu prose

tus Juli unum , vulgo Lou ν, se contulit , ut ipsemet exploraret an Bullialdus uno pene gradu in observanda Poli altitudine aberrasset , uti visum est Ricciolo. Itaque mense Septemb. stellam potarem quae in Observatorio est supra Horizontem elata si, gr. 18. o , Juliodum Α' , 29 .ho altam invenit, diffirentia est I. gr. 9, is. Cum autem Poli altitudo in Regio observatorio a refractionibus expurgara sit 48 , , o, Io , elevatio Poli Loduni est 47 , o , 1s , uti conjecerat Ricciolus. Fieri potest ut Bullialdus altitudinem Solis in solstitio aestivo anni I 62 , 61 gr. & a' m. loco 66, 19 scripserit, quod unius gradus errorem induxit. Id sane est miraculo vio m eximium Bullialdum , qui adhuc in vivis erat, cum haec scribe remus, sed paucis abhinc annis diem suum obiit, jam tum temporis inter praecipuos suae aetatis Astronomos floruisse.

132쪽

ACADEMIAE HISΤΟRIA. LIB. I. IOT

XII. Die 19. Septemb. in oppido Provinciae Andegavensis Bello iti Obβρ- nomine , Martem in meridiano una cum stellula e tribus quae a Bayero matio littera 'ν designantur, in Aquario observavit D. Picard , diameter illius nesas sec. via est , mense ab oppositione exacto , in qua 3O sec. apparue- Dani-rat. Ex hac observatione cum alia , quae eodem tempore a D. Richer ea. facta est Cayennae, colligit D. Picard fere insensibilem fuisse Martis parallaxim , tametsi longc tum is esset terrae propior, quam Sol ipse . Atque ut ipse in editis observationabus annotat, si quam haberet valde sensibilem parallaxim, eam tum prodidisset. His fere D. Cassini assentitur , qui eam paulo mInorem esse diametro apparenti hujus planetae ex suis observ. tionabus

compererat.

XIII. Circa idem tempus D. Cassini de profectione sua in Pr vinciam , & in extremas Galliae oras cogitabat, quo eum sua vocabant negotia. Sed antequam proficisceretur , cum Mars eo loco esset , ubi ejus parallaxis, si quae esset sensibilis. facilius deprehendi poterat , observationes plurimas fecit una cum D. Roemer, de quibus convenerat inter eum& D. Richer , qui tum degebat Cayennae. Jam ex innumeris observationibus illi compertum erat Martem & alios Planetas i 7 aut i 3 vicibus a terra longi d s distare , quam superioris aetatis scriptores statuerint. Sed huic occasioni deelle noluit: simul ut quasdam observationes ad Geographiam spectantes in ipso itinere perficeret, D. du vivier qui in Galliae charta delineanda juxta Academiae praescriptum erat occupatus, una secum du

xit.

XIV. Martis Parallaxim ex meridianis altitudinibus Martis & fixae i si proximae investigavit D. Cassini , quas in elementis Astronomicis com parat cum iis quae a D. Richer Gayennae eodem tempore sunt factς. Ex observationibus dierum 4.& s. Septembris utrobique habitis inter parallellos horum locorum parallaxim deducit secundorum ri , ex observationabus die- tum g & 9 Septembris, secundorum 33 , ex iis quae M & a . Septembris habitae sunt, sec. 1 , & ex hac parallaxi suppoma secundorum Is , parallaxim horiaontalem in ea distantia a terra inito calculo colligit secun

Cum hujusmodi observationes iter faciens continuaret, die prima Octobris vespere in oppido Charitatis ad Ligerim observavit altitudinem meridianam Martis eo ipso tempore , quo ab ejus disco occultabatur fixa in aqua Aquarii sita, quam hora x, ue matutina eius diei viderat Briarii distantem ad hue a Marte minutis sex, adeo lumine imminutam, ut oculis aut Teleia copio minore pedibus 1 distingui non pollet. Hanc conjunctionem c bservatam pariter a D. Picard Brione, , D. Roemer Parisiis, accurate expendit in observationibus editis , quas comparat cum Observatione Cavennens Martis eodem die habita D. Richer ; ex hac comparatione nullam senas bilem colligit ejus Planetae parallaxim ex his duobus loeis : sed senia sibilem eam deducit ex diffierentia transitus hujus stellae N Martis, intervallo horarum 7 cum semisse , observatae 1 D. Picard bc eum variatione ejus

diurna comparata.

133쪽

163 REGIAE SCIENTIARUM

Atis. Imbecillitas autem luminis hujus stellae matutino tempore E se observata, quamque post ejus conjunctionem cum Marte observavit D. Roemet M 3. Pariliis, ubi coelo sereno fruebatur , haud levem suspicionem injeeit Almonpherae cujusdam Martem ipsum late ambientis. Nec enim stella ipsa ulla ratione distingui potuit magno Telescopio, antequam a Marte duabus tertiis ejus di metri recessi flet, licet stellae ejusdem magnitudinis in ipso Lurve contactu clare perspiciantur. Quin etiam ejusdem stellae distantia a cim

cum stant bus sensibiliter variare visa est , ut ex comparatione observationum in Astrono m. et cmenris facta ostendtur.

XV. Poli altitudinem in plerisque locis, per quae iter secit D. Cassini

exploravit. Cum ad Montem B. Mariae , vulgo Nostre- Dame de la Gar te, perventilet, ope quadrantis circuli varias horizontis maris, e diversa altitudine montis visi, depressiones observavit, ac differentias quae inter apparentes, &eas quq ex inito calculo esse debuerunt, quaeque ex refractionibus oriuntur, accurate annotavit: ut videre est in collectione observationum Astronomic.

quae nuper sunt Typis Regiis editae. XVI. Eodem in loco quaedam circa hydrargyri in Barometro suspensionem experimenta fecit: ad pedem montis hydrargyrus 27 pollicum ascenderat, cum Baro metrum in montem transatum enet, ad Io o pedum altitudinem descendit hydrargyrus Is lineas : adeo ut unicuique lineae sue pedes respondeant, uti fere in Observatorio saepius fuit probatum. Quodsi dc scensius hydrargyri pro ratione altitudinis augeretur , χη pollices suspcns hydrargyri in radice montis ad nihilum redigerentur in altitudine 3668 hexapedarum. At si aer ratior est, quo sublimior , in parte superiori majore opus est altitudine ut hydrargyrus unius lincae spatium decurrat , quam in parte inferiore ; atque adeo aeris altitudo longe major futura est , quam 3662 hexapedarum. XVII. Quae ante aliquot annos ab eo deprehensia fuerat spectibilis in Jove macula, quaeque lampridem evanuerat, iterum sui copiam fecit. Ex crebris observationibus, quod ante jam statuerat D. Cassini, id iteium com probavit, Jovem nimirum circa suum centrum spatio ei hora tum & ιις

scrupulorum revolvi. Hanc mense Januario maculam reducem vidit , eamque paucis post diebus D. D. Iluot N Mariolte exhibuit , elus Per odos admodum aequabiles& longitudinibus locorum indagandis satis accommodatas putat. XVIII. Cum autem nihil magis Astronomicas Observationes conturbet quam refractiones , has intentiori animo in Regro observatorio examinan

das existimavit D. Cassant. Ac primum illud a)vcrtit non satis diligenter ab Astronomis esse perpense quae nis definiendis erant neccilaria, quod ex di-veisi, obs rvationabus quae variis in locis supra maris planitiem varie sublatis factae fuerant, nullo discrimine ipsas quasi ubique locorum caedem et Cnt, refractiones dc duxerint. Tycho inter alios tabulas risi actionum partim ex sei vationibus factis Uraniburgi mari, littoris finitimi, partim ex iis quae in excelso quodam Bohemiae castello hab: tae sunt, procul a mari dissito ire texuit : cum tamen situs locorum diversae altitudinis a mari rcfractiones

134쪽

ACADEM DE HISTORIA. LIB. I. Iost

plurimum inter se dissidentes inducant, adeo ut aliquot hcxapedarum discri. Apromen in altitudine loci observationis sensibilem a Stat dissi rentiam in mi - notae noribus Solis te Stellarum altitudinibus. Quare ad refractionum tabulam penes diversas altitudines observatoris rite faciendam , Observatorii Regii supra maris planitiem, elevarionem explorandam proposuit D. Cassini. Qui etiam hanc suscepit pro inciam , ut tabulam constitueret, qua dive sitas refractionum ad statas a maris superficie elevationes ex observationibus in uno loco factis determinaret, quantum seri aeris refringentis in diversis locis consistentia.

CAPUT III.

De Observa ionibus in semerica factis.

I. Um promovendae Astronomiae illud perutile judicasset Acade- obserimia , mittere in cas Americae partes quae Lineae aequinoctiali Aη-- sunt finitimae, virum observandi peritum de exercitatum, huic rei per- rica ficiendae telegit D. Richer ejusdem Academiae socium , qui jusse Ludo vici Magni proscctus est mense Octobri anno 16 i , ae Rupella solvens mense J inuario anni 1671, mense Aprili Cayennam, quo mi ilus fuerat,

pervenit.

II. Primit in ille utrumque Solstitium aestivum de hibernum anno Is x diligenter observavit aliquot ante & post utrumque diebus. Quod in E ropa vix fieri potuit eadem evidentia , ob eas quae incurrunt refractiones, quaeque sunt exiguae in ea insula. Nam Solis altitudo meridiana nunquam minor est 6 i gradibus , cum Lutetiae in solstitio hyemali minor sit iggrad. Ex iis observationibus D. Cassini in Elementis Astronomicis Typis Regiis postea editis apparentem Tropicorum distantiam eruit is , s , , quam ipse ex sua refractionum & parallaxium tabula minorem esse vera distat ita secundis supputat. Ex quo Veia Tropicorum distantia 6, s , '. quam ipse olim ex obiervationibus Bononiae habitis , & per refractionem& parallaxes corrcctis , in Ephemeridibus anni i66i a Marchione Malia vasa editis detinierat grad. 46 , 18 , O ; adeo ut Eclipticae declinatio per Carennenses observationes refract one corructas sit grod. 2s , I 8 , s s. quam ipse ex obtervation bus dononiensibus definietat grad. 23 . 19, o, sola ue secundorum dissi rentia : cum Tychonici illam statu illent gr. 1 3, Latitudo autem apparens ejus Insu's eruitur ex solstitialibus observationibus gr. , 16 , t 1 , vera autem per refractionem corrccta a D Cassini, gr. φ, 6 , I, 2. verum ex maxima de minima altitudine Sicliae polaris itidem observata. altitudo Poli apparens collis tur gr. 3, , o , excedens altitudinem apparentem ex solstitialibus deductam Io . min. d. secund. quod procul dubio

O iis

135쪽

HO REGIAE sCIENTIARUM

A u M. disserentiae refractionis , quae perexigua est prope Verticem, magna prope I 67 i. horizonicita, tribuendum est.& 3. Permultas autem observavit fixarum altitudines meridianas, quae comparatae cum Poli altitudine earum exhibent declinationes. Quin etiam tem pus transitus ipsarum per Meridianum singulis diebus annotavit , ut loco solis polient inter se comparari, & exinde ipsarum ascensiones rectae de

Solis eclipsim Cayennet observavit D. Richer die 12. Augusti anno is a. ejus initium suit h. 1. 31. m. finis h. 4.37. na. a meridie. Eadem eclipsis a D. Cassini Parisiis fuit observata. Initium fuit h. s. 38. min. 37. sec. Hora vero sexta S. m. 3 . sec. Solis cornua visa sunt ho rizontalia ; magnitudo eclipsis fuit 8. digitor. Facta projectione paralleli Parisiensis in Lunari ot be juxta methodum Academiae olim ab eo expositam invenit veram Lunae latitudinem minuto uno cum semisse minorem quam tabulae Rudolphinae eam exhibeant. Postea certior factus per litteras eandem eclipsim Cayennae a D. Richer fuisse observatam , ejusque initium , de finem praedictis contigille temporibus , projectioni delineatae addidit parallelum Cayennensem , in quo horas quibus duae phases a D. Richer sunt observatae, eandem inlistens methodum invenit in Lunari orbita puncta duo in quibus Luirae centrum versabatur, cum duae phases visς sunt, sumptisque icmporibus Lutetiae praenota. tis, de cum Cayennensibus comparatis , disserentia inter horas utrobique in iis punctis numeratas inventa est s. h. r. m. major aliquot minutis Metidianorum disterentia aliis quaesita modis. Nova autem illa methodo uti solet D. Cassinus, cum Solares eclipses ex primit per projectionem opticam parallelorum de Meridianorum terrae in parte o ibis Lunaris Solem inter & Lunam interposita. Hanc methodum anno i6γo. Academiae proposuerat. Complura exhibuit schemata eclipsum Solis quae ab ipso sunt obsiervatae, de ea methodo delineatς ad vatios usus Astronomicos, ac praesertim ad parallaxes, de Meridianorum disserentias

inveniendaS.

Constat illud quidem in hac orbis Lunaris parte quae inter Solem de Lunam interponitur , diversis diei horis divellas superficiei terrae partes quasi

delineari , easque ob diurnam revolutionem diversis horis successive Soli exponi, atque adeo eundem terrae locum, cujus imago in orbe Lunae e primitur , per diurnam revolutionem in hac projectione mutare situm , ac varia terrae loca id diversimode efiicere pro distantiae a terrae Polis ratione, qui soli per diurnam revolutionem situm non mutant in hac telluris projectione. Radius porro visualis a quovis terrae superficiei puncto ad centrum Solis perductus , & per diurnam revolutionem transsatus describit in ipsi terrae specie, quae in orbe Luns exprimitur , lineam quae loci parallelum repraesentat: verum prςclarum hoc inventum longius nos abduceret , ac methodus illa usu facilius, quam praeceptis discitur. Ea utuntur Patres societatis in Sinens regno , quam ante discessum E Gallia a D. Cassino acceperant, Imperatori tradiderunt. a. Solem in utroque AEquinoctio , autumnali nimirum anni Is 1, de

136쪽

ACADEMIAE HISTORIA. Lia. I. m

Verno anni 16 3 observavit. Hinc temporis momentum quo centrum Solis obster. Equatori suberat, & quantum temporis in signis Australibus Sol com- A me moratur, ab eo conclusum fuit, idque existimat in Europa tam certo ha- ρος. beri vix posse , ob multo maiores refractiones. In elementis Astronomicis. AEquinoctium autumnale anno 16 1 die G Septembris hora matutina,

is min. Vernale anni i67i die is Martii hora s, i 8 m. post meridiem ratione habita perexiguae refractionis N parallaxis ex iisdem colligit observationibus D. Casl nus: adeo ut jam exploratum sit quanto temporis spatio Sol diutius in signis Borealibus versetur quam in Australibus . idque tabulae Tychonianae ii horis majus quam par sit, definiunt. Hinc motus Solis Epocha certior statui potest , cum Sol 1 tantum gradibus distans 1 vertice perparvae Ie- fractioni tum fuerit obnoxius. 3. Altitudines Solis meridianae singulis diebus observarae I mense Iunio anni I 672 usque ad Maium anni I 67s perexiguis refractionibus obnoxiae motui Solis constituendo , & tabulis Astronomicis conficiendis certiores, quam quae hactenus prodierunt. regulas suppeditare possunt. Quae circa Martem factae sunt observationes cum iis collatae quae in Regio observatorio ex condicto sunt peractae , quando Mars terrae fuit proximus , illud confirmant perexiguam esse hujus planetae parallaxim sensibilem, etsi tum temporis longε esset terrae vicinior Sole. Et tamen

iuxta hypotheses complurium Astronomorum parallaxim Martis non min rem aut 8 minutis esse oporteret.

s. Idem de Venere statuendum . cujus insensibilem pene esse parallaxim observationes in ea Insula eum aliis Lutetiae factis collatae persuadent. 6. Sed ex crebris observationibus illud compertum fuit, Lunam terrae satis esse vicinam , ut distantia Lutetiam inter Ze Cayennam si sensibilis, Sebasis loco sit distantiae Lunae dimetiendae idonea. Quae ratio ejus inveniendae

distantiae licet admodum opportuna nondum anica fuerat usurpata.

. Complures de singulares circa Mercurium faetie sunt observationes, quaeque Lutetiae fieri non potuerunt : magno illet usui esse possunt tabulis hujus planetae instaurandis. g. Eclipsis Lunae mense Septembri anni I 6 2, Eelipses itidem satellitum Jovis utrobique simul vitae meridianorum utriusque loci disserentiam praebuerant horarum 3, 18 minis io sec. Quae in gradus reducta si Sc resti ei unt. Quod Zc Astronomiae dc Navigationi utile futurum est , ut observationes utrobique factae concilientur, dc tabulae Hydrographicae compro

bentur.

. Magnam stellarum multitudinem in Australi coeli plaga ruae in Gallia videri non polum . quaeque antea rudiori penicillo in globo dc signatae

erant ex nautarum observationibus, nunc licet accuratius in coelesti globo delineare.

o. Elevatio poli ejus Insulae per stellas fixas , per altitudines Solis

meridianas , ac demum per maximam Sc minimam stellae polaris altitudinem indagata manifesto ostendit refractiones multo altius quam veteribus Astronomis visum fuit, astra attollere e adco ut poli altitudines ex stella potari deductas corrigere omnino necessarium videatur,

137쪽

iri REGIAE SCIENTIARUM

A N N. cum ejiis meridianae altitudines a refractionibus liberae non sint. λεγ . ri. Pendulorum quae intra minutum secundum excursiones suas peragunt , longitudo in ea Americae regione brevior una linea cum quadrante comperta est r ita ut horologium Patisis exquisite elaboratum & in Caycn- nam transsatum singulis diebus tardius duobus minutis moveretur. Quod utique locum aperit curiossis nec inutilibus inquisitionibus. De Physicis experiniciatis in ea Insula factis idoneo loco dicemus. Anno I 67 i. exeunte mense Octobii & ineunte Novembii satelles

Saturni, qui inventione secundus, sed ordine quintus dici dιbet , a D. Cassino in maxima a Saturni globo digressione primum fuit observatus. Mox evanuit, nec videri potuit, nisi circa medium Decembris anni 16 a. Ruisum se oculis subduxit doncc scb initium Fcbi uarii anni is 3 per dies 3 visus est io diametris annuli cum semis te a centro Saturni distare , deperiodum suam circa Satumum intra So dies conficere postea compertum est : nee se videndum praebet nisi in Occidentali a Saturni globo digre sesione. Nam luminis incrementa sumit & dccrementa , adeo ut oculorum aciem effugiat in digressione Orientali, sub aspectum veniat in digressione Occidentali. Cum die is Decembris anni is i reperti satellitis qui se visui subduxerat. vcstigia quaereret D. Cassini , alium invenit satellitem Saturno propiorem, quem observationibus deinceps ad finem Januarii habiti; deprehendit suam circa Saturnum revolutionem absolvere diebus 4 cum semisse, & in maxima digressione ab ejus centro tribus semidia inetris annuli cum quadrante distare, ut in libro de his duobus latellitibus Regi dicato anno i 673 ab eo expositum fuit.

SECTIO NON A.

De Physicis laboribus.

Q Uae secuta sunt proximo triennio Physica experimenta , magna ex parte typis mandata & publici juris facta sunt. Hinc pleraque ex iis

operam nostram non desiderant; nec neceste est illa separatim pertractare te suis quaeque temporibus diviὸere. Haec enim D. D. Petrauit & Mariolte in primis suis lentaminibus Physicis , D. du Clos in. Tractatu de aquis mineralibus, tradidere. At silentio p termittere non licet quae circa rem herbariam, aut Botamcam prodiere in publicum.

138쪽

ACADEMIAE HISTORIA. LIB. I.

CAPUT PRIMUM.

accuratam stirpium historiam pertexeret, & earum praesertim quae scriptorum diligentiam essugerunt , quae ad hanc rem optima Videretur methodus , diu multumque est disceptatum. D. Dodari idemtidem appellatus, ut ea de re sententiam suam & meditationes expromeret , quam insistere viam oporteret, jam ante scriptis tradiderat, quae cum D. D. Perrauit,du Clos & Borei sunt communicata ; quid singulis videretur , quidve adjiciendum aut demendum existimarent, suis ad singulos articulos notis aperuerunt. His sigillatim lectis & excussis id vissim est exequi quod extra omnem controversiam positum erat. II. in eo autem consensum est , Auctores pene omnes cum Veteres, tum recentiores , qui in eo versati sunt argumento. legi oportere, ut quae ab iis scripta sunt, diligenter expenderentur, atque ut controversiae inter re- Centiores excitatae de veterum intellectu , quantum fieri posset, dirimerentur. Id laboris D. D. Dodati & Marcham susceperunt , ac de iis rebus

pe inter se contulerunt, si forte quae in veteribus obstiiriora Videbantur, explanari possent. In eo quoque omnes consensere ut D. Bourdelin incoeptam plantarum analysim indesinenter prosequeretur. Hic liquores e plantis per distillationem extractos, sales itidem & terras palam exhibuit. Quae omnia variis sunt experimentis probata, ut eorum natura & qualitates quantum fieri pose set, innotescerent. Haec utique & alia hujus generis plurima in peculiari tractast Regiis Ty-pis postea excuso, seu in prodromo ad plantarum historiam luculenter de accurate exposuit D. Dodari, ubi ideam & quasi sormam totius operis exhibuit. III. Prim dira quidem in praefatione recte admonet id non sugere Aea Memiam quam arduum opus susceperit, cum naturam & stirpium historiam tradere aggressa est ; rem a Philosophis omnium seculorum tentatam. quaeque in summorum Principum deliciis fuit. Hi quippe magnis sumptibus di impendiis studium tam laudabile implere non dubitarunt : adeo ut dissitacillimum videatur quicquam tam praeclaris operibus adjicere, aut rem perficere quae communi hominum expectationi, & Regis Invictissimi gloriae respondeat. Nec tamen despondere animum, cum ea considerat quae summi Principis liberalitate ae munificentia suppeditat praesidia , quibus nova quaedam & antea nunquam usurpata initur ratio tam operos laboris perficiendi.

IV. Illud inficiari neminem posse quin postremis his duobus taculis yiri docti, qui in hoc argumento versati sunt, lumma cura dissiciles vete- Duiligod by Corale

139쪽

11ι REGIAE SCIENTIARUM

A N N. rum locos explanare & naturalem historiam magna plantarum multitudino 16, 2. illustrare eonati fuerint. Sed tamen illud quoque istendum est permulta dc 73. in ea quam tradiderunt stirpium historia dc derari complura ab iis de fi nita ex incertis eoniecturis . aliae in ambigvo relicta , non propriis , sed eorum quae praece nerunt observationibus subnixi exteriores tantum planta rum . quas huic lii storiae addiderunt, figuras utcumque delineare contenti ;quotidie novas det gi, atque earum quas nabemus perspectas cognitioni mul- . ta addi polIe. Nec tamen id vicio dandum scriptoribus , quod rem tam lath fusam penitus non exhauserint: magna iis contra habenda est gratia , quod effecerint ut quingentas aut sexcentas plantas a veteribus descriptas aliqua ex parte cognitas haberemus , his quinquies mille & amplius adircerint. Quod deest huie cognitioni , majus quiddam est quam ut privati homines illud explere possint: sed intento dc acri studio in id enitendum , ut quantum fieri potest, praeclara haec scientia promouratur. V. Tum quousque res pi ovecta fuerit, quidve in ea perficienda consilii habuerit Aca emia, distincte prosequitur, ac subinde quae ad planta rum descriptiones, figuras. cultum & vires spectant, fgillarim explicat. quae in laudato prodromo legi possunt, in quo descriptiones & figurae oplantarum sunt expressae. Sed opus illud in magnum postea excrevit volu men , quod brevi, ut speramus, publici iuris fiet. VI. Illud optandum ait ut unaquaeque planta sic describeretur , ut cum aliis iam cognitis confundi non possit et quod quidem issicitur, ubi plures

ejus circumstantiae notantur. vix enim contingit ut tot peculiares notae in aliis itidem occurrant : atque ea ratione tot dubia quae nimia inducit brevitas , vitari possunt. VII. Cum stirpium partes, propagines , satus , radices siris fibris nixae . incrementa accuratius indagantur , ex illa anatome quae ad earum vegetationem & nutritionem pertinent, simul inquiruntur. Cum ex. gr. fibrarum contextum in. plerisque foliis conspicimus, tum illa subit animum cogitatio , an fibrae illae sint cavς , atque ex iis aliae arteriarum , venarum aliae vices obeant ; an si at tantummodo velut nervuli. quibus folii cujusque paren chyma , aut caro interfusa , colligata 8e conclusa teneatur; utrum succus ille coloratus qui e lacteis quibusdam plantis emuit , e fibris io sis, an potius ex fibrarum intervallis exeat; utrum pili qui foliis insistunt, sint cavi .

dc nutritioni serviant , ut visum est D. 'Mariotte. VIII. Nec tamen necesse erit quae observantur omnia mandare litteris ,

id enim longum ellet fle molistum. Satis id fuerit quasdam circumstantias subjicere , qVae sensibiles dissi rentias suppleant, si sorte defuerint ; atque ubi peculiaris apparci naturq industria , hanc notare ; ac demum quidquid ad partium usus cognoscendos conferre potest , quo usus iam recepti aut

cor firmentur, aut refcllantur, inserere.

Nihil quoque opus est de figuris plantarum aere incisis , aut de iis quae

circa earum cultum sunt observata dis Ierere.

140쪽

ACADEMIAE HISTORIA. Laa. I.

CAPUT II.

De plantarum viribus indagandis.

I. Vae eitca stirpium vires ab Auctoribus memoriae prodita sunt, longδ utilissimum foret serio examini subjicere ; quae vcra sunt, e perimentis confirmare , false refellere , consula distinguere , quae demum certa sunt, ab incertis aut dubiis secernere , nihil temere affirmare. Quae omnia saute & circumspecte sunt dijudicanda : habenda enim est ratio de temporis & regionis. Nam fieri interdum potest , ut plantae ex Asa fleGrςcia in has regiones asportatae eosdem ess cius in Gallia . atque in illis provinciis non procreent, quod aliud sit vivendi genus in diversis regioni laus , aliae stirpium vires. Illud quoque potuit contingere ut praeparandi

modos veteres silentio praetermiserint IL Quae dubia sunt in humanis corporibus experiri non licet, cum res ipsi periculo non vacet : sed ubi omne abest periculum, non erit inutile multa a veteribus tradita experiri ; an V. gr. radice paeoniς , aut visco quercino Epilepsiae paroxysimi sistantur. De aliis vero, in quibus periculosa est experientia , ut de purgantibus , narcoticis & aliis similibus caute & circumspecte agendum. Unum illuὸ restat ut periti Medici iis de rebus variis in locis consulantur & quid experientia compertum habeant, ab iis edoceamur ; aut certe in brutis ea sunt facienda experimenta : tametsi non dubitamus eandem non esse brutorum atque hominum rationem , cum de stirpium viribus agitur. Sed neque illud inutile futurum est plantarum dotes habita artium rati ne experiri, aut novas detegere quae insectoribus , pictoribus, & aliis prosint artificibus. III. Plantarum vires ex temperamentis de siporibus potissimum cognosci veteres iudicarunt. Galenus iis interdum addit partium subtilitatem , aut crassitiem & praecipuam aliquando earum causam a Friquandam substantiae proprietatem , cuius ideam claram & distinctam nul lam habuit. I V. Illud nobis vix sperare licet fore ut plantarum Vires per causa suas habeamus exploratas ι ac difficillimum ellat plantas in seipsς coquoCcere. Nam ut nisil aliud esset in rerum natura praeter materiam de generales illius a fictiones, meatus quoque aut plenos aut inanes , ac nullae es sent distinctet qualitates earum proprietatum , nec formae ab iis qualitatibus secret , ut visum est plerisque Pnilosophis cum veteribus, tum recentioribus , proxima tamen tum uniuscujusque plantae , tum rei in quam vim suam exerit, principia, atque horum figuras, moles, minus, connexioncs cum causis generalibus cognosci oporteret , ut per causas suas plantarum dotes pcrspectae haberentur. Quae omnia magis sunt involuta quam ut

SEARCH

MENU NAVIGATION