Regiae scientiarum Academiae historia in qua praeter ipsius Academiae originem & progressus, variasque dissertationes & observationes per triginta quatuor annos factas, quam plurima experimenta & inventa, cum physica, tum mathematica incertum ordinem

발행: 1701년

분량: 641페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

s g R E G SCIENTIARUM

A M u. minuantur. Non idem in lapide molliori evenit , nam mallei ictus partis 167o. tantummodo arctius premunt, non divellunt..Hate confirmari possunt ex aliis bene multis experimentis , illo imprimis satis usitato, cum lapides exeunte Autumno in substructionibus aptati, de recens eruti gelu fatiscunt : qui Veio per aestatem aeri fuerunt expositi . manent illaesi. Quod autem minutiores aquae particulae , quae intus subiere. hane habeant vim , ut lapides diffringant, hoc exemplo illustrari potest, cum lapis molaris & praedurus findendus est , parvis foraminibus trium linearum latitudine , & duorum pollicum altitudine pertundi solent clavis ligneis de siccis magna vi adactis, qui aqua perfusi & intumescentes laxum findunt , . quod simul, & junctis viribus agant. Multa insequenti aestati vi speculi ustorii & metallici, quod est in Regia, Bibliotheca, liquata sunt corpora, ac perpauca a suilone exempla , ut tetra sigillata eaque pura ..

SECTIO SEPTIMA.

De his quae acta sunt annis Is o. 167I. σ I 672. quaisse

ad in thesim hectant.

DE Rebus Physicis satis multa , nunc de Mathesi nonnulla quoque

dicenda sunt. Primum ab Astronomiciς ducemus exordium , tum adlatias Matheseos partes Veniemus.

CAPUT PRIMUM .

De rebus t shonomicis. Nnis Is 7o,7I, & 71 non mediocris Astronomiae facta est aeee

Cum id Academiet certum esset & exploratum non aliud magis efficere ut observationes sint accuratae , quam si refractiones siderum iisdem in locis, ubi fiunt observationes , habeantur cognitς . de his in Observatorio regio explorandis actum suit. Id autem fieri polle existimavit D. Cases ni ut in Observatorio Regio aliae sint refractiones ab iis quas Bononiae comperit , quatve tabulis Ephemeridum Malvasia anni I 6 6 i. inseruit. eas ultra limites a Tychonicis praescriptos excurrere pro cxplorato habuit. Non enim tantummodo ad Polum usque in his regionibus fiunt sensibiles, sed nonnisi prope verticem desinunt: adeo ut Poli altitudines vel eo nomine sint corrigendae, quod utique Bononiae praestitit.

Idem Diqili sed by Corale

122쪽

ACADEMIAE HISTORIA. LIB. I. s

Idem D. Cassinus, nec non D. D. de Robervat & Freni cle alias in- ph, eveniendae refractionis vias ab iis quae a Tychonianis sunt tritae, proposue- e irunt, quae Lutetiae positioni conveniant : neque ab altitudine Poli pendeant, hὸμ ia, ubi Observatorium , quod Regis munificentia jam extrui coeptum erat, absolutum fuisset. Interim D. Picard quam multas singulis diebus & horis divertis altitudines Solis observavit, inito calculo an cum duobus horologiis oscillatoriis, seu pendulis ad solem aptatis & rite cum stellis non errantibus

collatis convenirent.

II. Illud quoque quaesitum est quibus rationibus Planetarum parallaxes

perspectae haberentur: sunt enim veris Planetarum locis inveniendis omnino necellariae. D. Cassini novam eas reperiendi rationem excogitavit, eaque usus est, quam annis consequentabus perfecit. III. De aequatione dierum actum itidem fuit, quaeque anno superiore a D. Cassino digestae fuerant tabulae, examini sunt subjectae. Is quoque scrinto ab uno e Societate Regia Anglicana vulgato respondit de ratione inveniendi tum Apogaea , tum excentricitates Planetarum , necnon & medios

eorum motu .

Eo quidem anno cum Mars & Venus terrae essent proxima . D. Cassinus eam arripuit occasionem, distantiam utriusque Planetae dimetiendi. In

Narte easdem reperit maculas quas ante aliquot annos invenerat, e quibus Martem circa suum axem verti intra 14 horas 3 aut o min. deprehenderar, quod recentibus observationibus confirmavit. Quas autem in Venere depre henderat maculas , vaporum fortas te circa Horizontem fluctuatio in caula fuit cur eas observare non potuerit.

IX. De Iove id quod jam superiore anno a se observatum suerat , nodos hujus Planetae , seu sectiones illius orbitae cum Ecliptica tribus gradibus longi ias esse promotos, quam Keplero & Laumri gio visum fuerat, plane exploratum habuit, idque cum observationibus Tychonis convenite comperit. Quatuor hujus Planetae satellitis & eorum periodos magno stu-dro iterum pei sectatus, vix ullam in revolutionibus primi & ultimi satellitum per multos menses reperit inaequalitatem. Ex quo id conclusum ab eo fuit haec sidera. illud imprimis quod Jovi est proximum , cujus celeri imus est motus, destriendis locorum longitudinibus esse aptissima. Unde & primi citellitis Ephemerides pertexuit , quae cum observationibus comparatae longe certiorem inveniendar cuiusque loci longitudinis viam suppeditant , quam aliae hactenus usitatae. V. Mense Junio anni is o. novam stellam prope cygni caput D. D. Cassini & Picard diligenter obstivarunt : cxeunte Septembri penitiis evanuit. Celebris quoque stella in collo Ceti certis icmporibus conspicua di licentiam D. Cassini non effugit. Ex sui; & aliis quae publicarae sunt observa tionibus hoc comi crit, easdem hujus stellae phases cxactis prope so diebus recurrere, sic tam n ut motus ejus non adco sit constans & aeqv ibilis , quin aliquando ejus restitutio ad eandem phasim is & amplius di bus rotardetur, aut praevertat. Tabulas illius motus contexuit quς singulis qitibunque annis hujus saeculi phales illius maximas indicant. Complures alias in coelo stellas deprehendit, quae a nullo fuere Asthonomo deligia ua: , tamet fi

123쪽

93 R E GI SCIENTIARUM

A N N. eae sunt magnitudinis non contemnendς, contra, quarumdam stellarum te-I6TI. runt mentionem Astronomi, quae nunc plane desiderantur: sed de his iusiurta 7 a. agemus ad annum i 69F.

CAPUT II.

De r bus Mechanicis ct Geometricis.

I. C Ummo quoque studio & cura eo vertente anno & proximε consso quentibus cxculta est Mechanica, ex qua uberiores fructus ad xitae huma et commoda sperari pollunt. Ac prim stm quidem de centro percussionis quod inter praecipua hujus scientiae lanci timenta numeratur , D. de Robervat fuse & subtiliter esse

seruit. II. De vi percussionis in universum sic a D. Mariolte tractatum fuit , ut vix quicqua in optati possit accusatius. Ea de re demonstrationes tastas paucis post annis publici iuris fecit : ubi quae in collisione corporum &motuum communicatione obser Vase licet, singillatim exponit; cur v. gr. interdum corpora se se mutuo in partes oppositas repellant. interim sisti videantur ; nonnunquam in eas Cm serantur partes , adeo ut unum ab altero abripiatur; saepe unum ex iis maneat immotum. & quidquid habcbat motus, alteri impe aiat. Malus persaepe corpus in minus iucu reiis majorem quam habebat huic tribuit velocitat m. Uno vel bo quae afl motum leges in collisu corporum spectant, quaeque a D. Husens plurimum lucis ana acceperant, fuse dc accurate est persecutus. Hac lummatim in Physica gcnerali ita tatu secundo attigimus. III De vi elastica, cujus in collisione corporum magna babetur ratio. disputatum D t. variae de erus causis ιγ stiterunt sciatentae , quas tamen pene omnes conciliari posse satis verisimile videtur. I . Periauit elaterium subtilis aeris cuncta permeantis ponderi & pressioni reserebat acceptum. Haec enim pressio non aliud quiddam est piaeter conatum quo partium divisioni corpus resistit; ut vi elastica partes quodammodo a se divulsae colliguntur : sed eadem vi palles corporis separationi obstant , qua diductae restituuntur. Firmitatis causa exterior & piaecipua illi videtur esse subtilis aeris & incumbentis pondus, ut in peculiari tentamine multis probare nititur

argumentis.

IV. D. Mariolte elaterium ex particularum contextu . D. du Clos ex earum moderata rigiditate dc ducebat; D. Buot l, ic fibrarum rigori fluidam materiem addi bat quae corporum meatus implet. Nec dubium ullum est quin causiς quaedam interiores elaterii ex figura , stu , & ab incluso fluido ducantur. Nam dura & elastica corpora sunt sonora & perculia tremunt . eaque vidi latur habere partes flex biles , & fibras hoc breviores , quo celerius se se restituunt. Eo quoque pertinet meatuum ampliatio , aut coarctatio. Verum hoc argumentum a plerisque Philosophis ab unae discussismDigitigod by Gorale

124쪽

ACADEMIAE HISTORIA. LIB. I. 99

fuit, Otque ad Physicam magis quam ad Mathesim videtur pertinere: tametsi Terra Mechanica utriusque est scientiae. mensu-V. Dum haec & alia quam plurima agitarentur , qua ratione in pleris- ra. que locis agri Bononiensis & Mutinensis incolae sontes salientes e puteis prosundioribus educerent, D. Cassinus exposuit. Altius nimirum effodiunt terram dum solum subjectum vi aquae subtus scaturientis intumescere vi deatur. Tum praelonga terebra terram perforant, & dato exitu aqua magnavi erumpit, quae non puteum modo implet , sed exundans perenni fluxu agrum circumjectum irrigat , aut aptatis tubis sursum essertur. Atque illud satis est probabile eas aquarum scaturigines ex Apennino monte , qui decem fere milliaribus hinc distat, per subterraneos meatus delabi. Nam coi fimili pene artificio in Austria inseriore quae Stiriae montibus cingitur, in. colae uti solent ut puteos aqua impleant. D. Niquet machinarum quae magis sunt usitatae in plerisque artibus typos conficiendos curavit, qui in Observatorio Regio asservantur. Quam in rem D. Couplet operam suam & industriam contulit. Variae etiam machinae ad Academiam jussu D. Coliari asportatς , discussae fuerunt. Inter alias pontis portatilis fuit designata machina qua portus expurgari possitnt. Sed D. Niquet aliam huic magis idoneam & expeditam proposuit : mitto alias, ut segetibus persecandis, aut triturandis propositas. II. Ante id temporis , anno I 669. susceptum & quantum humana potuit industria persectum fuit opus Academia dignum de terrae dimen

sione.

Cum hoc problema Geographiae ipsi & navigationi sit perutile , non

a veteribus modo, sed etiam a recentioribus Geometris multum laboris exhaustum est, ut liqueret quantum pateat unus orbis terrae gradus. Ptole

maeus eum 66 milliaria & V continere ; Arabes teste Abul seda in prolego menis , cum in planitiem Saniar lulsu sui principis conventilent, & sub eodem meridiano quidam Austrum versus, aliis in Septentrionem spatio unius gradus processissent, gradum unum 16 milliaria patere compererunt : ita ut io milliaribus 4 Ptolemaeo dissiderent. A Ptolemaeo quidem spatiit munius gradus ueoo stadiis fuit definitum , quod Arabes ad 6ς milliaria re vocarunt : adeo ut unumquodque milliare stadia i complectatur. Sed quibus usus fuerit stadiis Ptolemaeus, Graecis an Alexandrinis , quaeve sit

accurata pedis Romani mensura, valde incertum est. III. Quare omittamus veterum hac de re sententias, quae nimium inter se

distant, adeo ut ab Aristotele ad Arabes usque unius gradus spatii im semper decrescat. Nam Aristotelis temporibus iii I stadia, Erastothenis oo, Pocsidonii css , Ptolemaei 1 oo stadia complectitur. Inter Recentiores stria periori saeculo aestimatione quadam a Fernelio conclusum fuit 68o96 pata sus Geometticos seu 167 6 hexapedas dc pedes Parisienses uno gradu

contineri.

Siaellius in Erastothene Patavo l. 2. c. '. certiorem & magis geometricam iniit viam , qua gradum unum continere 18boo perticas Rhenelites,

seu sueoli hexapedas Parisienses judicavit. Ricciolus alia methodo ad 629oo hexapedas eum promoVit.

125쪽

roo REGIAE SCIENTIARUM

ANN. IV. Ae demum D. Picata annis I 669 de is o ex multis usque actu i 6 , . ratissimis fle saepius repetitis observationibus comperit gradum unum maxi- de το. mi circuli in terra delineati esse 1 o6o hexap. Parisiens. adeo ut Fernestius rudi fle plane mechanica usus methodo propius ad rem ipsam accellis e

videatur. - . .

V. Quam inierit viam peculiari tractatu D. Picard expolint, longum esset eam singillatim referre. Selccta sunt duo loca sub eodem merio iano sita 31 leuci, inter se dissita , nomen uni murtinuim in Picardia , alteri Asalυο ne in Vastinensi agro v. le Gatimis. Haec triangulorum beneficio via restia & strata inter duos vicos agri Parisiensis notissimos qui Vuleium.& Iuvij vocitantur, inter jecta connecti facile posse compertum erat. iaest plana de recta , praelongis sarissis Ac funiculis dimensia ues6χ hexanes.& e pedum eundo , tum 1 663 redeundo inventae. Quod erat paululum discriminis, in duas partes divitiam. In quo sane plus commodi quam an sitellii Se Riceioli dimensionibus occurrit. Ille enim basim ε 3o, hic ros hexaped. tantummodo constituit. Quin & sub finem operis ad aliam bali trias Oi hexaped. quidquid factum 8c repertum fuerat iterum exegit D. Picard. His observationibus tum in Vastinensi agro factis interfuit D. Callinus qui recens ex Italia advenerat, a Rege Christianissimo per litteras D. Colbert, uadictum ante fuit, eVOcatu . . - . .

V I. Quadrante circuli usus est in scrupulos , seu in minuta per lineasrransversas exquisite diviso. Huic aptati erant duo iubi optici, quotum unus crat immotus, alter mobilis; utriusque hujus telescopia beneficio anguli positionum multo accuratius sumpti quam per pinnulas.

Quo autem tubus in rem objectam exquisite & citra errorem dirigeretur duo fila setica in soco utriusque sic decussatim sunt aptata , ut ea quasi rei objectae adhaerescerent : ita ut eo loci pictura distincta , sed inversia ad oculos perveniret Ac objecti immediati locum teneret. Cum enim radii ab eodem ob ecti puncto exeuntes in eodem foci puncto uniantur , hine fit ut apertula vitti obiectivi nihil obstet quominus res objecta tam distincte videatur, ac si pinnula esses foraminutum pene indivisum , per quod radius

unicus transiret. . P . . A r

V II. Sic libellae v. Niseau ope, cujus descriptio dc ubus In calce huius opusculi describitur, tubus opticus eodem aptatur modo & citra ullum errorem sensibilem libratur spatium inter duo loca interjectum , cum ultra

ioci hexaped. non patet. Nam usitata librandi ratio correctioni est obnoxia, uae ex semidiametri terrae cognitione pendet. Siquidem ut justa sit exaequatio duorum locorum, eadem sit distantia a centro terrae necelle est Aetamen ea quaeri solet in recta linea quae terram contingit , quaeque hoc magis a cenirn removetur , quo longius producitur , adeo ut vera libella sit infra apparentem. Ubi spatium ad libellam exigitur de non ultra icio hexiped distendetur, d fierentia utriusque extremi est tantum unius lineae de sed crescit apparentis libellae altitudo fere ut quadrata distantiarum , aut quadrata numerorum I, 2, 3, &c. Sic in spatio 2Co hexaped. altior esti lineis, de ita deincep . . . t L

VIII. Tabellam consecit usque ad ooo hexapedarum spatium , ubi Disiligod by Corale

126쪽

ACADEMIAE HISTORIA. Lia. I. Ioi

altitudo apparentis libellae veram superat x pedibus & octo digitis. Quod si libella in medio spatii collocetur , & ad eam utrumque spatii extremum

exigatur, tum nulla opus erit correctione : nam aequales utrimque erunt altitudines : sd facilius est ex nota terrae semidiametro altitudinem libcllae apparentis corrigere.

Libellae structuram Se usum accurate deseribit , ac similis pene est chorobati Vitruvii l. 8. descripti, adeo ut litteram T utcumque reserat. Illius sabricam & usum D. de la Hire dilucide exposuit in libro qucm ea de re edidit in lucem. I X. Hujus instrumenti bent scio magna terrae spatia librari possunt e sed obstant persaepe refractiones quae res objectas ultra quam par sit,attollunt. Quod utique in magnis locorum intervallis evenit , cum radii luminis interjectiam aera vaporibus refertum inaequalis consistentiae ostendunt, ac sensim ita incurvantur , ut cum ad nos pervenere, oculus quasi per rectam lineam , quae radium curvum tangit, in objectum dirigatur, i ludque altiusquam revera sit appareat. Quod utique dilucide explicat D. Picard in eo opusculo quod anno H i. publici juris fac tam est. Circa idem tempus alterius libellae structuram de usum exdosuit D. Mariolte in peculiari tractatu qui anno I 676. cum aliis opusculis Geometricis editus est Haec libella est ea natis ligneus duos & amplius , si libuerit pedes longus: nam ad 1 aut sex produci potest, 4 digitis latus e se perficies interior ad 4. aut 1 digitos in longitudinem cera obducitur prope Utrumque canalis extremum , tum aqua sensim astunditur , quae si in unam partem magis quam in alteram dctabatur ; tum pars depressor paululum attollitur , dum ad ceram utrimque perveniat. ubi sistitur, quod cum cera non ficile cohaereat. In medio spatii librandi collocatur, quaeque ad usum hujus instrumenti eo in libro explicatum spectant, reliqua perficiuntur. Hoc vertente biennio complures libri prodierunt ex Academia, ille imprimis, de quo ante diximus de percussione, de collisione corporum a D.

Mariolte elaboratuS.

Sub idem tempus prodiit quoque in lucem praeclarum Christiani Hugenii Zulichemii opus de horologio oscillatorio, sive de motu pendulorum ad horologia aptato , geometricae demonstrationes.

Hoc operis partim quidem mechanicum, sed praecipua sui parte geometricum Regi Christianissimo inscripsit. In Epistola nuncupatoria ic statur iGalliae deberi , quod Geometria pene sepulta hoc taculo quasi renata . restitutaque fuerit ; eam scientiam prae caeteris a se excultam, sed ea potissimul investiganda sibi proposuisse quae vel ad vitae commoda, vel ad naturae cogntionem reperta plurimum prodestent, ut sumque non esias felicius quam laoc horologii invento se consccutum. lae sit hujus horologii utilitas , & quaintum aequabili horarum d monii ratione caeteris hujus generis machinis antecellat, simul & eius precipuos usus cum in rerum coeldstium observationibus , tum in locorulongitudinibus inter navigandum dimetiendis, potcntissimum Regim o inium optune nosse, cujus jussu per mare sepius vecta sunt ejusmodi horol.

N iis

Te, mensis.

127쪽

io i REGIAE SCIENTIARUM

ANN. etia; atque eadem Astronomiae usibus dicata conspiciuntur in praelara ilia Is o. V .rniae arce quam insigni nuper magnificentia, quantaque antehac Regum& 7I. nemo, exaedificandam curavit. XI. In praefatione operis sui rationem paucis verbis aperit. Annum eum esse ait sextum decimum, ex quo fabricam horologiorum tum recens a se inventorum edito libcllo publicam fecit. Quae post illud tempus elaboravit , ad pei Rctioncm hujus inventi sic pertinent, ut potissima ejus pars, ac velut fundamentum totius hujus mechanices haberi possint, quae hoc in libro exponuntur. Mensura enim , inquit , temporis certa atque aequalis pendulo simplici non inerat . cum latiores excurlus angustioribus tardiores ob luciatur. Sed Geometria duce diversam ab ea , ignotamque antea pe duli susper sionem repertam, animadversa lineae cujusdam curvatura , quae ad optatam aequ ibilitatem illi conciliandam mirabili plane ratione est comparata. Quam ubi horologiis adhibuit, tam constans certusque eorum motus evasit, ut post crcbra experimenta terra marique facta mani f. stum iam sit Astronomiar sttidiis de Atti Nauticae plurimum in iis esse praesidii. Tum eam lineam a Geometris nostri aevi Cycloidem appellatam docet,

quam defixus in circumferentia currentis rotae clavus continua circumvolutione in aere designat. Mox singula quae hic liber complectitur, exponit: ac tandem iis occurrit qui hujus inventi honorem aut sibi , aut amicis suis post septennium, ex quo hujus automatis descriptionem typis vulgaverat, sibi vindicarunt : cum antea nemo vel dictis vel scriptis hujus mentionem fecerit. Quod enim hoc inventum Galilaeo vel ejus filio tribuit hujus h Iologii inventionem quidam vir eruditus, mirum illud videri poste , rem adeo utilem tot annis ignotam fuisse , nisi forte tam praeclarum inventum de industria occultatum fuisse velint. Uerum id probatum oportuit , non gratis alterium ; atque idipsum quivis alius eodem jure hujus inventionis

gloriam sibi vindicabit. Quod si id tentatum fuit a Galilaeo , non perfectum , nihil ide laude sibi debita detractum iti, cum rem candem , sed

feliciore eventu investigaverit, & ad exitum perduxerit. Anno i 6 o. redux ex Anglia tractatum edidi de corporum assectioni bus tum manifestis, tum occultis. Hunc exceperunt duo alii Tractatus. unus de mente humana & illius functionibus, alter de corpore animato : hos promotς per experimenta Plutosophiae specimina inscripsi : scd eorum nune de sderantur exemplaria , nisi perpauca ex iis quae Norimbergae anno 1 6 8 i. sunt excusa. Ac de libris tum editis hactenus. Praetereo enim elegantem Vitruvii translationem notis & figulis illustratam a D. Perrauit his fere temporibus

publici juris factam. Disiligod by Corale

128쪽

ACADEMIAE HISTORIA. LI3. I.

vator.

De Rebus i 1 tronomicis quae annis i 67I. er 72. discustae

fuerunt.

HActenus praecipuas Academiς exercitationes prioribus sere suae originis annis peractas paulo uberi iti exposuimus. Nunc pressioli stylo

quae acta sunt annis consequentibus decurremus, ne hoc operis prolixius sit quam volumus. Ab Astronomicis observationibus ducemus exordium.

CAPUT PRIMUM.

De Regio observatorio.

coetus , ut Astronomia quantum fieri posset , promoveretur. Eam fuisse Regis Christianissimi mentem ut nobilis haec sci latia , quς abditis quidem in rebus versitur, sed publicis commodis Navigationi imprimis de Geograph ae , imo & Religionis Christianae propagationi tam utilis judicatur , se imperante, magna caperet incrementa , ac longius quam unquam antea proucheretur. Quod ut perficeret, viros non sollim e Gallia in iis disciplinis exercitatissimos selegerat , sed etiam ex nationibus exteris ingenio de eruditione prastantissimos acciverat. II. Cum autem Astronomia ad illud f. stigium , in quo nunc cernitur per crebras & accuratas ObserVationes perVen rit , neque cae , ut par est, fieri possint, nisi in loco sideribus obtervandis idoneo , in quo praesto sint instrum lita exquisite elaborata : Rex Invictissimus iam ante aliquot annos locum huic rei aptissimum in D. Iacobi subui bio designaverat, qui editior eum sit, fumis & vaporibus minus obducitur , piaesertim ad Miridionali mplagam ubi frequentiores sunt Planetarum observationes, atque ex eo liber& in omnes partes prospectus patet. III. AEdificium iam ante aliquot annos cceptum , de magnifico opere structum habitari coepit a D. C.ssino mense Septembri anni i i. Tum vero Astronomicis observatioivbus operam dedit , atque Observatorium omni Mnere instrumentorum instilictum fuit. Telescopia variae lo gitudinis foris & intus disposita, ex quibus nonnulla ad 6 o usque pedes & amplius producuntur. Ncc necesse est singularum huius Vranoscopii partium inter se & cum aedificio symmetriam aut proportionem describere. Haec enim figuris melitis de chirius quam verbis e ponuntur.

129쪽

io R E G IAE SCIENTIARUM

A N N. IV. Formam hujus praeclari operis D. Perrauit in Vitruvii Gallica trans. Is l. latione L. I. c. a. exhibuit, & quatuor figuris eam expressi. e - 1. Ρ:ima est Ichnographia & quasi vestigium aedificii in terra impressurre. Vox enim Graeca id ipsum significat. Secunda est orthographia , seu aedificii forma per rectas lineas horizonti parallelas delineam , aut stolis aedificii lineis exarata. Tertia tabella Sciographiam continet, V. te prosit, qua interiorum pamtium altitudines adumbratas, seu umbris dilutas sic exhibet, ut penetralia &tabulata sub oculos vcniant. Quarta denique est aedificii Scenographia, quae speciem ejus pene integram exhibet iuxta perspectivae regulas melius expressam , quam in ipsa Ichnograph:a quae planitiem tantummodo , aut in orthograpLia quae unam duntaxat faciem oculis subjicit ; cum scenographia , quae nomen suum a tabernaculo militari duxit, plures simul aedificii facies ostendat: est enim optica frontis & lateium Observatorii dc scriptio. Hujus orthographiam intueri

licet in numismate tabulae impresso ad annum i 6S . V. Hoc aed ficium ad 8o pedum altitudinem se tollit, ac tantumdem infra deprimuntur fundamenta, quod suburbium fere totum & circumjectus ager sit alte excavatus: ex iis enim antris lapides scistiles quotidie exciduntur civit itis aedificiis aut construendis, aut instaurandis. Unde in specum subterraneam dc scenius Observatorii altitudinem aequat i ex imo hujus specus ad sumntiam usque pinnaculum amplum patet soram n certis usibus d. tinatum : structura totius aedificii ex quadratis complanatis lapidibus sic constat, ut coemento his devinciendis opus non fuerit.

CAPUT II.

De Observationibus in Dania ct Lutetiae fctis.

I. Uod ante proposuerat D. Picard , iter in Daniam anno i 6 i. in- gressus est , cum instrumentorum que necellaria vita sunt apparatu.

Quae ab eo in hac longinqua , sed non multam diuitirna peregrinatione sunt acta , jam diu typis mandata , eo ipso tempore quo haec scribzbamus, sunt publicata. Anno 16 . mense Julio Lutetia prosectus Amstelodamum venit , ubi eum D. Blaeu insigni & docto Bibliopola de terrae dimensione ab utroque

ficta collocutus, circa unius gradus maximi terrae circuli mensuram ita inter se conveni lie laetus accepit, ut discrimen ultra 6o pedes non excurreret. Id quoque commode accidit, ut cum e portu solvitici, & vento Boreali repente exorto prope parvam Insulam die 13. Augusti per diem intcgrum hae iere coactus cstet, Telescopio Solem per tenues nubeculas fulgontem, & in medio duci nigram maculam conspexerit. Ubi Hasniam pervenit, litterasa D. Cassino accepit, quibus certior factus cst eandem maculam a se visum a die μ. ejusdzm mensis Augusti, cujus situm in Solis disco , cu velocitatem per plures observationes cum determinasset, non dubitavit Astronomos lcripto statim edito admonere , ut se se ad ejus exitum a Solis

disco Digitia od by Gorale

130쪽

ACADEMIAE HISTORIA. Ii 3. I. Iosdisco observandum compararent intra sex, septemve dies, ejusque reditum obse post peragratum alterum Solis hemisphaerium ad 3. Septembris futurum , quod eventus ipse comprobavit : nam eadem die in orientali Solis margine integra visa est. Ex primis autem observationibus collegerat diurnum motum Maculae circa Solis axem graduum Is , & tempus periodicae restitutionis ad Solis centrum apparens dierum 27 cum semisse. Cum autem in reditu ad Solis centrum talis visi sit revolutio, qualis ex praecedente apparitione fuerat deducta , placuit D. Coiberi observatione propria rem ipsam experiri : quod ab eo Lactum non sine voluptate fuit. II. Sub idem tempus insignem observationem habuit D. Cassini circa Saturnum : cum enim ex hypothesibus D. Hugens Saturnus rotundus,& sine an sis apparere debui et a mense Iulio ad sequentem usque an num , jam ansas deposivisse visus est circa finem Maii ad undecimum utaque mensis Augusti eiusdem anni : sed triduo poli illum observavit cum ansis tenuibus,, quibus instructus per anni reliquum perseveravit, ut in figura & scripto edito tum demonstravit. Hanc Hugenius censuit elle interruptionem rotundae phasis, qua ejus hypothesis posset exactins contexi , quam fieri potuerit ante has observationes , rotundam phasim redituram mense Decembri proximo , ac duraturam usque ad occultationem Saturni prae Solis radiis; aestate vero anni insequentis redituras ansas eadem

forma, quam tunc praeferebant. Haec comprobavit eventus e Saturnus nam

que qui ad finem usque mensis Novembris a D. Cassini cum ansis est obser

vatus, die is . Deccmbris denuo rotundus apparuit.

Observationum quae a D. Picard , Eustac nio Bartholino eximio Mathematico & Medico , necnon a D. Roemer factae sunt, ea sere est summa. III. Ptim dira Ha iae situm cum Vranibuigi positione diligentius expcndit D. Picard. Utriusque Meridiani disserentiam accensis ignibus cepit, quam potuit accuratissime. Primi citellitis Jovis eclipses quantum per tem ius licuit, ab eo sunt diligenter observatae, quae iisdem temporibus cum obervationibus D. Cassini collatae Meridianorum Halaiae , Vramburgi & Lutetiae disterentias praebuerunt.

ad Tychonianas observationes elaboratae Parisiensi Meridiano aptari facit Eloierunt, cum recentiores Astronomi tabulas suas ad Meridianum V tanturgi pertexant , quod Tychonianae obscrvationes longe sint accuratiores& multo numerosiores quam aliae omnes Astronomorum qui ante Tycho

nem exstiterunt.

liceret, id quoque necessarium fuit, ut altitudo Poli & disserentiae Meridianorum accurate expenderentur. Utrumque a D. Picata confectum : Poli altitudo non amplius quam uno minuto ab ea quχm Tycho observaverat,

distorre visa est i sed Meridianorum disserentia longe major inuciata, quam a Tychone fuit definita. Linea quoque meridiana ab eo delineata plus quam

ao minutis a vera aberrabat.

VI. Complures aliae ab illo factae sunt observationes, quas strictim at. Diqitigod by GOos le

SEARCH

MENU NAVIGATION