장음표시 사용
111쪽
A N M. clatiss'. Exhausto quippe aere aqua expurgata e syphone ut in aere eonti. r669. nenter fluit, ut de suspensione hydrargyri de aquae nihil dicam. Substa tiam illam aere subtiliorem esse hinc liquet, quod Vitrum penetret: sed longe. erassior est aetherea substantia eum illius motui non omni ex parte obsequatur , alioqui gravis ea non esset. Nec tamen partes illius acervatim essa congestas necesse est : nam in aere hae particulae licet dispersae suo donantur pondere. XXII. Ex quo etiam illud concluditur, ea corpora esse graviora quae pluribus constant partibus liberum fluidae materiae transitum impedientibus: nam ea sola sunt gravia , in quorum locum haec subtilis materia eluctari nititur. Cum enim duo corpora , ut duo globi eburnei in plano horizontali
sibi invicem occurrunt, mutua resistentia non ex gravitate aut nisu versus terrae centrum olitur : cum motus ille horizontalis a centro terrae recedere
non conetur: sed ex materiae ipsius quantitate sibi ariste implexae & resistentia omnino proficiscitur. Quod si enim aequa sit in utroque corpore ejusmodi
materiae quantitas , aequalis erit utriusque in partes oppositas reflexio, aut Certe ambo corpora manebunt immota , ut dura fuerint aut mollia. Cum autem aequalis est rcflexio utriusque, aequale est pondus: ergo ubi aequalis est materiae quantitas, aequa itidem sunt pondera XXIII. In quo quidem, ut diximus, a vero nonnihil videtur aberrare Cartesius, cum existimat motum coelestis illius materiae in rectam lineam terrae oppositu impediri: nam si res ita sit, eadem materia nec metalla nec
vitrum pervadet, sicque plumbum vase vitreo conclusum multum de suo
Idem opinatur aurum , quod sere vigesies gravius est eadem aquae mole non amplius tamen quam quadruplam materiae quantitatem continere ,
quod liquida corpora partibus constent in motu positis , unde & respectivam habent levitatem, ubi cum duris & solidis comparantur. Verum si res ita esset . pars aquae congelata multo gravior esset, quam eadem liquidae moles , 5 mc talia fusia minus ponderarent, quam dura. Deinde quet neri potest ut liquiditas corpora essiciat leviora 3 non enim fluiditas illa
motum circularem circa terram , aut sursum versus, sed in omnes partes iis impartitur. XXIV. Hinc etiam causas accelerationis motuum in corporibus deducit vir clariis juxta Galilaei principia , celeritatem nimirum aequis temporibus aequaliter augeri. Cum enim corpus grave a particulis vicinis materiae in ejus locum succedere nitentis continenter pellatur, urgentis illius materiae vis semper aeque valida est atque illa erat, cum corpus quiescebat ;. unde & celeritas cadem ratione augetur , qua ipsa tempora. Haec adeo hypothesis nullo modo cum experientia pugnare, nec quicquam impossibile videtur continere, eaque phoenomenis citis concinit : adeo ut saltem veris milis habenda sit, dum alia phoenomena huic adversa occurrant.. Primum illud verisimillimum videtur causam descensus gravium, aut a census levium , non in ipsis corporibus, quae ex se ad omnem motum sunt ivdisserentia, sed in medio ipso seu in acre aut in aethere circumfuso quς-ri oportere Verumtamen vix doctis P. de Chale l. s. de motu locali pro- Dissili sed by Corale
112쪽
ACADEMIAE HISTORIA. I 13. I. Ir
pos. , . quaedam adversus hanc sententiam quae nunc sere obtinet,non contem - De Denda opponit, nempe subtilis cujusdam materiae continua impulsi cne gravia gravia quaeque deorsum trudi. Primum enim si res ita esset, corpus grave figurae rate. Cubicae , aut alterius latioris. qua plures ictus subtilis materiae exciperet, citius descenderet, quam corpus sphaericum : contra tamen evenit. a. Quinetiam minutiora quaeque corpora citius caderent, quam majora , illis enim
major celeritas imprimitur , & major inest superficies pro mole sua , unde Plures illius partes feriuntur. 3. Quid causiae elle potest ut corpora ejusdem molis, seu voluminis alia sint aliis graviora An quod in his pauciores sint pori At si potiores habent poros, plures quoque habent partes quq a subtili materia ferri debent. 4. An subtilis illa materia cum ad terram pervenit, sursum reflectitur 3 Quod si datur , corpora gravia non minus sursum, quam deorsum pelluntur; si ea non resilit, quid fit de hujus materiae cumulo circa terram congesto
His de aliis breviter respondet D. Varignon in eximio tractatu qui inscribitur novae conjecturς circa gravitatem. I. Corpus latius non citius descendere, quam sphaericum , tametsi magis pateat subtilis matellae ictibus, nam minus crassum est, & plures admittit meatus proportione servata , quam sphaericum , quod citius aerem dividit , quam planum & extensum. 2. Minora corpora aeque cito descenderent, ac majora, nisi medium interjectum illa dissicilius pervaderent & dividerent , quod major sit eorum su- erficies pro molis ratione.Qxta reliqua opponuntur commodius diluemur cum ystema D. Varignon excutiemus. Is quidem a Cartesii sententia recedit, ct quaedam assert adversus hanc hypothesim , quae a nobis fuit exposita, quaeque silentio non sunt praetereunda : sed de his suo loco. XXV. Circa accelerationem graVium quaedam subjecit experimenta D. Frenicie. Medulla Sambuci in globum tornata , cujus diameter erat quatuor linearum, post xo pedum spatium peragratum aequabili velocitate decidit. Sic ingluvies galli Indici ab omni pinguedine purgata & acre impleta, post quam ex alto decidens I 2 pedes percurrit , velocitatem suam non augere, sed aequabili motu delabi via est. HMjus generis experimenta sunt facienda in loco clauso & ita disposto , ut in divei sis stationibus liceat consistere , quo transitus corporum discerni queat. Locum in eam rem selegerat sopedum altum. Illud quoque ab eodem viro clari IL observatum corpora etiam leviora sub deserans initium non tardius decidere, quam graviora quaeque , quantum ex visu & auditu licuit conjicere : non mim inter globuli medullaris cujus mentionem fecimus , & plumbei ejusdem molis descensiim d talarentiam potuit advertere , cum ex 4 aut s pediim altitudine simul demit
XVIII. Ex quibus illud colligebat celeritatem descensus non semper ex ponderis augmento sequi, nisi cum acris resistentia motum corporis non mediocriter retardat; aucta enim celeritate motos, aer simul sui divisioni obsistit, quae resistentia tandem fit sensibilis , tumque quod levius est , tardiori motu decidit , S corpus majocis ponderis ex eadem altitudine de Disiligod by Corale
113쪽
A s u. lapsum facilius vincet eam aeris resistentiam qua divisioni tam eeletz167o. obstat. Cum globum plumbeum una cum ligneo ejusdem voluminis ex eadem altitudine i pedum demisistet . simul & eodem tempore decidebant, & laminam aeream uno pene & eodem ictit percuticiant , idque sepius repetitum fuit in navi majoris Ecclesiae Bellovacensis. Unde & in aere duo illi globi e regione positi cernebantur, sub initium motus uno aut altero pollice inter te distabant , sed propc terram jam utriusque distantia erat fi aut digitorum : nam globus ligneus motu aeris a plumbeo excitato ad latus dcflectebat. Hoc experimentum in aperto acre non succedit ,
nam plumbeus globus citius decidit; sed in loco occluso tem ita se habere sibi persuaserat vir doctus & diligens.
De Pbsicis experimentis quae annis i 67o. π I67I. factasunt
O hoc biennio in Chymia & Bolanica fuerunt accuratius expensa, primum prosequemur, tum ad ea quae sunt Physicae contemplationis
De animalium O planiarum t Anatome. I. Um eo imprimis spectent Academicae exercitationes , ut in Physicis L . congressibus quae ad naturae historiam spectant , non indiligentet
tractentur, hoc ipsum anno i 67 o. sic adorta est , ut in animalium anatomen , in plantarum , quae ab aliis praetermissae fuerant , descriptiones. atque in cnymicam mixtorum resolutionem curam & studium suum potatillimum impenderet, omissis, aut in alium locum dilatis disceptationibus, quae curiosiae magis & difficiles quam utiles videntur. Nam illud iudicavit frustra suscipi rerum occultarum scientiam . nisi ad hominum usum comparetur. Nec tamen Physica experimenta , cum occasio tulit, tacita praeiaterire voluit. Quare eo anno D. D. Perrauit, Pecquet & Gayen complura animalia eaque non vulgaria quae Versaliis julla Regis Christianill ad Academiam sunt asportata, diligentius expenderunt, descriptiones eorum & observationes paucis post annis typis excusae, adeo ut supervacaneum videatur de iis nunc fusius disserere. Cum defuerunt ejusmodi animalia I vulgata magis & nota cultro subjecta,& cum prioribus sunt comparata. comis
114쪽
Complura etiam in vivis animantibus iterata sunt experimenta , variis Dein vasa iniectis liquoribus , quo sanguinis per cor , pulmones , arterias ex Anacliquorum admistione perturbati motus animadverti pollent. Inj ccho , v. g. Plant. spirita vitrioli in jugularem venam canis , eo post horae minuta ex- ct a tincto, sanguis vena iugulari , cava superiori, cordis ventriculis, & vasis qua
pulmonum contentus omnino coagulatus atro colore inscchus & acidus riam
apparuit: reliquum languinis vena cava inferiore conclusi sub diaphragmate miner. fluiditatem suam retinuit. Spiritus quoque sulphuris, salis ammoniaci, spiritus vini in venas impulsi multis observarionibus locum dedere , quibus circuitus sanguinis non mediocriter fuit illustratus , atque observationes circa fluorem & condensationem liquorum superiori anno Actae hinc confirmatae fuerunr. Nam liquores acidi coagulationem , acres & volatiles majorem suiditatem sanguini attulerunt o II. Nee segnius circa plantarum historiam laboratum ; earum icones delineari, novas e dissitis regionibus allatas coli, & earum semina terrae mandari coeptum est. Stirpium descriptiones a D. Marchant elaboratae cum
ipsis stirpibus sunt collatae, a D. Dodari postea in ordinem digestae, postea diligenter sunt incisae. Eo anno sex & viginti plantae sunt descriptae & explicatae. De visco
quercias & ejus origine fuit disceptatum. Visum est D. Perrauit eam plantam non e semine titis allato, sed ex ipsa arbore nasci, atque ex intima medulla originem suam ducere. At visci alborum originem D. Tourne sortpaucis abhinc annis diligentius exposuit: qua de re suo loco dicemus. III. Placuit etiam stirpium historiae & descriptioni quasdam observationes, circa earum analysim subjicere. Qua autem methodo , quave ratione ea in re procedere oporteret, peculiari dissertatione D. du Clos exposuit, re omni ab altiori principio repetita , quod jam superius attigimus. Praecipuas stirpium partes, quaeque aut sincerae , aut nonnihil immutatae eas constituunt , spiritum esse, oleum & salem aiebat. Nam aquam
vel phlegma insipidum & terram puram omnis specificae qualitatis , qive nobis sit perspecta , omnino expertia esse existimabat. Distillati liquores sale aliquo volatili & soluto sceti spiritus appellantur : qui quidem sal saporem iis vel acrem , vel acidum, vel mixtum conciliat. Acres & subtiliores sales , qui ignis calore in nonnullis mixtis citius attolluntur, quique calefaciunt & exsiccant, sulphurei diei solent, quorum alii sunt inflammabiles, alii non item. Qui minus sunt volatiles, & aciditate quadam donantur , iidem mercuriales appellantur. IV. Oleum vero liquor est inflammabilis, quique cum aqua non misce- r. Sunt Olca quae aquosis liquoribus innatant, alia infra demerguntur. Sunt itidem duplicis genetis a quaeuam enim cum sint subtiliora, d:gitis non adhaerescunt, nec pinguedine sita nos inficiunt , eaque aetherea vocitantur ; alia
viscosa sunt & pinguia. Quae ad imum aquae descendunt , crassa sunt &xesinosa, atque ut plurimum densitate sua & consistentia vi quadam balsa-
v. Sal dicitur id omne quod in humido exsolvitur , & in sicco concrescit ;, sapore quodam pungente prinlitus est. In plantis sal vel smylcx.
115쪽
A N N. est , vel mixtus. Qui a Chymicis ellentialis nominatur , is maxime effI67o. compositus , nec quicquam aliud videtur elle praeter tarrarum quoddam pellucidum & crystallinum , in quo insunt spiritus & oleum phlegmati nonnihil admista. Sal minus compositus aut volatilis est , aut fixus; volaiatilis nonnihil terrae & olei retinet ; in fixo plus inest terrae , nec desunt tamen quaedam olei reliquiae, unde odorem lixivialem mutuatur : simplicissimus is est , qui ex ultima analysi spiritus , aut olei , aut alterius falis
VI. Jam vero ignis calore una & eadem opera spiritus acer non inflammabilis, acidus quoque liquor, oleum pingue, imo & bal cimicum , sal iti dem volatilis una cum phlegmate extrahuntur, quae postea per alias & diversas operationes separantur. Quo id modo fieri possit nunc omittimus; nam ab ea methodo postea discessum est.
Atque ea methodo D. Bourdet in , cui laboratorii cura erat demandata , spiritus tum sulphureos , tum acidos, olea quoque & sales extraxit. Quae ex eadem planta prodierunt partes, inter se collatae, tum eaedem cum aliarum plantarum liquoribus sunt comparatae, ut omnium dotes, quantum
feri posset, perspectae haberentur, simul in quibus convenirent, aut di
Creparent , innotesceret: atque eo anno 2 plantarum analysis ea ratione
perfecta est. Hinc adeo solennis illa quaestio suit agitata, utrum ignis non aliud quam diversias plantarum substantias, quae actu inerant, disjunistas separet ; annovas procreet. Aliis aliud, ut fit, videbatur. Nec facile erat eam contro-
Versiam diiudicare , de qua recentiores Philosophi & Chymici fusius disputarunt. Neque ea nostri est instituti , qui facta magis & inventa generi humano utilia persequi Volumus, quam controversias in scholis ventilatas
dirimere, In eo censu rerum utilium analysis aquarum mineralium videtur repo-
Menda , de qua fatis copiose supra egimus. Hoc vero anno & insequenta quam plurimae ex Aquitania , Occitania , Arvernia , ex Nivernensi , &Borbonio tractu, e Sanctonibus , Pictavis, Andinis , Turonibus, ex Normania demum & aliis ex locis ad sexaginta usque sunt accurato exa mini subjectae. Leni calore sunt extillatae, sales a terra secreti ; ad quodialium genus ii revocentur, ex saporibus. & forma congelationis , seu in crystallos concretionis . ae demum ex essectis quae certis liquoribus additi Procreant, eo quo supra diximus modo, fuit indagatum.. XII. Sic ex. gr. aquae Borboniae cum sint duplicis generis , aliae in o pido vulgo Bousion I' Archambauit, aliae in oppido v. Bourbon Lanc' .celebres habeantur : Ptiores in solutione Mercurii sublimati , & vitrioli martis, item in succo heliotropii , aut 'rupo violarum eosdem essectus , quos siles plantarum fixi praebuerunt ; uti & aquae De Vico & aliae consimiles: unde eas aquas fale sulphureo & nitroso impraegnat i conclusum fuit. Contra , posteriores aquae, uti & thermae percelebres Baregiς dictae , aliae
item complures sublimatum Mercurium aut Vitriolum Martis non praecipiatarunt, nec tincturam heliotropii caeruleam rubeo colore insecere, uti alumen & vitriolum praestate solent; nec ciles illi prunis ardentibus admoti ful-Disiligod by CO Ie
116쪽
minarunt, ut sal potiae, sed instar silis communis oleum tartari per deliquium P01M eoagularunt. Ex quo illud licuit suspicari cilem qui iis aquis inest, a sale ca e
communi non multum abhorrere. peri
De quibusdam experimentis P ficis.
C, eaeque non inutiles. I. Unde ex. gr. aciditas quae in plerisque plantis inest uberior, ortum suum ducat. Atque ea de re disertationem per-etexuit D. du Clos. Cum etiam ex tenuitate & densitate partium quae explantis & aquis mineralibus extrahuntur, praecipuae earum disserentiae de promantur , in quo posita sit raritas aut densitas corporum , quςstum suit ratque hoc argumentum accurate suit pertractatum a D. D. Perauit, du Clos. ει Mariolte , qui ea de re in tentaminibus Physicis peculiari dissertatione sententiam suam exposuit.
nifestae spcctari pollunt, perspicuitas, sapor, odor, pondus, partium tenuitas, tum quae exhalatione facta in vase subsidunt, concretiones denique lapideae, quae in tubis per quos deseruntur, interdum cernuntur. Pondus aquarum per Areometrum commodius, quam per bilancem haberi exploratum nutat. Illud porro non aliud quiddam est, quam Parva ampulla vitrea oblongi & angusti colli, in partes divisi , cujus inferiori parti aliquantum hydrargyri imponitur. Haec phiala aequae immersa majori facilitate immergitur , quo aqua ipsa est levior, quove altius collum demergitur , hoc aqua minus gravitat. Verum ex illo instrumento quantum liquor aliquis alium ejusdem voluminis pondere superet , dignosci non tolle paucis abhinc annis in Academia ostendit D. Hombet g , idqueonge accuratius ex bi lance haberi posse, si phiala angustiolis colli adhibeatur , atque in ejus ventris summo tubulus capillaris , isque parallelus collo erigatur : nam phiala liquore utroque plena dum per tubulum capillarem, & longe breviorem collo e siluat accuratae bilanci anpensa, quanisium imus liquor altero sit levior statim & citra errorem senubilem demonDurabit : qua de re sorsua redibit sermo. .
quidem cum citius incalescit aqua , id vero duplicis thermometri ope cognosci potest : utriusque globis in aquam tepentem demersis, quousque liquores ascendant, notatur in tabula apposita ; quod reliquum est & vacuum in utroque tubo, in partes aequales dividitur, ut de aquarum t nuitate certius judicari possit. Cum enim utra ex duabus aquis , sontana& puteali facilius incalesceret, placuit' explorare , aequales utriusque portiones affula sunt duobus vasis itidem aequalibus & ejusdem densitatis , auae vasi alteri multo ampliori aqua calente pleno sunt aptata una cum itermometris; tumque apparuit aquam fontanam citius incali scere, quini '
117쪽
A N N. putealem quod spiritus vini in thermometro priori immerso altius asem 167o. derit, ad Io v. gr. gradus, cum in aqua puteali ultra gradus non excutis reret. Sic aqua subtilior citius lintea abstergit , & aponem facilius e solvit.
IV. Ex eo autem quod post evaporationem in fundo vasis est residuum. vix ullum judicium ferri potest , non enim tanti illud est ut sensibilem differentiam inducat, cumque duae aquae librae ad unam unciam sunt redactae. quod residuum fuit, nullam in succo heliotropii, perparvam aut nullam in sublimati solutione mutationem asserte visum est. Quare vis aquae penetrans & detergens , aut levitas ipsa ex partium subtilitate, non ex admistione alienae materiae oritur. Haec pene sola extraneae substantiae admistio, aut sulphureae, aut bituminosiae, aut acidae, aut cujusvis metallicae & peregrinae ingratas aquas essicit. Sed ex iis quae attulimus indiciis aquarum bonitas colligitur, ex thermometro imprimis, ex vi detersiva .
U. Verum illud majoris momenti videtur esse quod de iis observat aquis D. Perrauit, quae lapides in tubis gignunt. Non enim propterea in iis aquis lapidificam & corporibus nostris infestam inesse qualitatem est existimaniadum , cum in aquis usu probatis & saluberrimis ejusmodi lapides saepe Concrescant , ut in iis quae Lutetiam ex vico Rungis dicto per aquaeductus a Romanis olim extructos, & ineunte hoc caeculo a Maria Medi a Franciae
Regina instauratos deseruntur.
Nam ejusmodi lapides ex facta Analysi nullo sulphure inficiuntur , quod
in calculis animalium plurimum est. Calcinati quoque & aqua perfusi nullam esservescentiam creant, ut calcarii lapides, qui calcinati multum de suo pondere amittunt : non item illae concretiones, quae leves & spongiosae per calcinationem non fiunt. Unde ejusmodi lapides toto coelo disserunt a calculo qui in animantibus formatur. Nam illi e materia terrestri, cui permodica salis aut sulphuris portio accessit ; calculi vero in vesca aut renibus geniti ex sulphure & ale pene toti coalescunt. Perparum in iis te rae inest , & ad ignem admoti vix ullos praebent cineres: lapides ipsi ignis ardoribus adeo obsistunt, ut verisimile non sit eos conferre aliquid pota se ad calculi generationem, nec vi caloris naturalis , qui tam dura corpora domare non potest, concrescunt: salinae & sulphureae mineralium substantiae plerumque sunt naturae nostrae molestiores quam lapideς & terrenae. Hae quippe non subeunt angustos Mesenterii meatus, & facili iis ejiciuntur, quam sales & sulphura, quae exsoluta aquas inficiunt. Multa in sanc rem idem Auctor subjicit in dissertatione in lucem edita anno I 638. Nos ad institutam de Physicis observationibus quae factae sunt anno I 67o , ex occasione aceret
cimi frigoris , quasi semita in viam redeamus, Digitigod by Coos le
118쪽
Alia experimenta circa vim frigoris facta recensentur.
S. D Rimum quidem experimentum a D. Hugens anno I 667. factum, si a D. Buot fuit iteratum. Tubus ferreus cujus crassities erat unius digiti , aqua impletus Se ritE occlusiis fuit ; post ii horas duobus in locis scillus est. Tum vero quaesitum fuit quid cauta sit, cur aqua in glaciem Concreta tantam vim habeat, ut durissima quaeque corpora disrumpat. Auforte illud incluso aeri, aut subtiliori alicui corpori tribuendum an quod aquae particulae antea flexiles de molles prae frigore rigidiores factae mal rem locum assectent γII. Sed cui in aliis liquoribus oleosis iidem essectus ex congelatione non oriuntur An illud ex configuratione partium proficiscitur Nam oleum, de alia fere corpora pinguiora sunt compressibilia, non item aqua : an forte liquores aquosi captivum aera, vel sumilem quandam de elasticam substanistiam includunt III. Quo autem modo glacies concrescat D. D. Perrauit de M riolte in tentaminibus suis pulchre explicarunt. I. In liquoribus a quo sis prima velut stamina glaciei a lateribus vasis ducuntur , quae vasi t naciter adhaerescunt, eaque superficiem aquae pervadunt. 2. Illud adve tit D. Perrauit unumquodque flamentum ex uno latere alia emittere, ferEut plumas in avibus. 3. Liquores illi conglaciati in summa superficie paulatim a gunt in tumorem, quod in vino de aqua cale permista non con-4ingit. Multa alia addit quae in libro citato legi possunt, quaeque ex eo ducuntur princiPio , corpora dura tum effici, cum particulae quibus constant. complanatas nabent luperficies, & in iis se invicem tangunt. Sic fluoremessiciunt corpuscula rotunda, Zc admodum exilia que ex circumjectis co poribus continenter effluunt: aetherea aut subtilis substantia hunc intestinum partium insensibilium motum in fluidis corporibus ex recentiorum lententia essicit & tuetur. Ubi aqua aluminosia in glaciem penitds eo revit, sos quidam candidus in superficie apparuit, qui non aliud erat quam alumen in tenuem pulverem comminutum : nam vivis carbonibus flos ille impositus instat alu minis ebulliebat, glacies opacior erat de candidior quam aqua, antequam
in gelu abiisset. Aqua post ebullitionem refrigerata non citilis in glaciem conversi est, quam ante ebullitionem : est enim homogenea & uniusmodi : sed tamen durior est glacies de magis pellucida aquae elixatae , quod forte limus in aqua dispersus praeceps decidat, cdm aqua ebullit e tan)etsi aereis partibus in aqua delitescentibus, quaeque vi caloris evolant, id tribui commode potest. Unde & specula ustoria ex aqua acerrimo Disori exposita fieri possunt , postquam aqua vi caloris ab aere intus concluso fuit expui gata: quod
119쪽
A N N. utique a Domino Mariolte factum novimus: & quide m memini cum Lon-I67o. dini degerem anno is 69. hoc a Carolo II. magnae Britanniae Rege illustriae Legato D. de Croilsy suisse propositum . feri specula ustoria ex glacie ipsa qua autem ratione id fieret D. de Croiity tum exposui. Verum D. Perraule duritiem illam & perspicuitatem limo in aqua disperso , quique ad fundum decid t. acceptum refert. Unde in solutione aluminis, aut salis communis , imo in vino & aqua cum spiritu vini permista , soluta glacie turbidiores videntur liquores, quam ante congelationem , quod partes crassiores & terrenς facile a se invicem gi vellantur prae calore ; illae adeo manent pensiles S. liquorem turbidum essiciunt. Sales vero in limo delitescentes non eadem facilitate exsolvuntur ; sed limi granula caloris vi agitata tandem sibi invicem per facie culas planas adhaerescunt, & Vincunt gravitatem aquae specifi
I U. Eodem anno I Q o. D. Perrauit cum quatuor aquae libras gelido acri exposuisset, intra i8 dies pene unius librae pondere est imminuta. Ex quo sequitur aquam prae nimio frigore sere tantum exhalare, quantdm aestivis ardoribus.
V. Illud quoque a D. Picard tum suit observatum, lapides & metalla, uraurum, cuprum , ferrum prae frigore contrahi, ut caloris vi distenduntur, quod jam antea fuerat animadversum : adeo ut pene omnia corpora unius pe dis longitudine, quarta parte lineae minuantur, sic tamen ut homogenea quae sunt, aequabiliter in omnes partes minuantur. VI. Cum varii generis olea gelido aeri per 14 horas essent exposita, quaedam nec congelata , nec pongere sunt imminuta , ut oleum e lino, aut ex am Falis dulcibus expressiam ; olea petreoli , nucum, therebynthinae parum exhalarunt, sed Sc conglaciata non sunt , uti olea ex amygdalis amaris, olivis, aniso, & alia bene multa , quae in vapores aliqua ex parte exhalarunt & induruerunt.
VII. Hoc argumentum multo uberius postea pertractavit D. de la Hiie in dii tertatione pererudita , quam anno i 69 . publici juris fecit. In ea qui dem est opinione quosdam sales motum particularum aquae sistere, qui quidem in sale communi pauci delitescunt, plures in nitro, sed uberiores sunt in sele armoniaco. Hujus salis . quicumque is si, partes rigidae sunt subtiles, acutae , ita ut non vitrum modo , sea & duriora quaeque corpo ra penetrent,& cum aquae particulis oblongis, flexibilibus ultro consocientur: aquae corpuscula cum his salibus implicata motu omni & fluiditate pri
Cum hi sales aquam subeunt, illa ducunt stamina , de quibus supra dicximus, majorem aquae molem essiciunt , quod partes congelatae rigidior factae sibi mutuo ita aptari non possint, quin spatia aere plena intercipiant :ut plures a cicutae , quae in longum sibi mutuo incumbunt, mines loci o cupant , quam si conssise , & tumultuario positae se se mutuo intersecent.
Jam ubi fales illi primam aquς superficiem pervasere , longius progressi
paulatim aquae massim invadunt , ac nova texunt filamenta , quae majorem quoque exigunt molem, & vim suam tum in subjectana aquam , quae
compressioni resistit, tum in superiorem glaciei superficiem exerunt, atquς Diqili sed by Corale
120쪽
ACADEMIAE HISTORIA. LIB. I. 's
hane perfringunt, qua parte est debilior, quin & vas ipsum disiumpunt, Phrsi
si glacies superpolita fortius obsistat, quam vasis latera. ca ex- VIII. Ex his D. de la Hire complura deducit phoenomena, quae loco Ierioucitato legi potIunt. Ista enim quς posterioribus his annis in Academia exposuit, ex occasione tant dira, de strictim attingimus. Horum nonnulla me-xae sunt contemplationis, alia ex usu elle pollunt. Illud exempli gratia ad usum vitae humanae pertinet, fructus gelu concretos in pristinum statum restituere , quod fieri solet in frigidam eos demergendo. Qui enim cales ab aquae particulis intra fructum conclusis detinentur , in aquam circumfusim statim commigrant, ubi liberius huic sociati fructum ipsum crusta glaciei obducunt Quod si aqua circumjecta sit fervidior, tum crusta illa congi Ciata non apparet, ac nimius particularum motus obstat , quominus glacies concrescat, sed motus ille in particulas aquae fructu contentas effusius texturam partium disrumpit, & in quamdam pultis speciem redigit, omnem adeo iis detrahit saporem. Eodem pene modo aqua in lapides congelatos decidens in glaciem concrescit, vulgo du vergias: qui enim Lales humori lapidum sunt implicati, eum facile deserunt, ut aquae adhaereant. Sic videmus in muris e lapidibus partim durioribus , partim mollioribus compactis, ubi gelu solvitur, quandam velut nivem durioribus adhaerescere, quod aquae particulς in aere volitantes, atque in ea corpora incurrentes filium occursu figantur, non item in spongiosis lapidibus , quos aquae
corpuscula subeunt per meatus patentiores. Hinc etiam fit ut parte corporis vehementi frigore conglaciatae de penesideratae nix adhibita sit remedio, quod sales illi aquam figentes in carnes impacti se se expediant, ut cum nive conjungantur. Quemadmodum fere cum Thermometrum acri ante expositum vento perflatur, spiritus vini in
globum se tecipit, quod frigidior ventus sales frigorificos intra tubum propellat , sed globo nive obducto, statim spiritus vini ascendit ob eam quam
IX. Neque alia est ratio congelationis artificialis, de qua alibi diximus. Sic fructus a congelatione prohibemus , cum eos palea tectos linteo m dido operimus. Nam sales illi linteo haerentes ulterius non progrediuntur , quod cum partibus aquosis facilius aggregentur. Unde & glacies citius in aqua tepida liquescit, quam cum ad ignem admoVetur , quod aqua circum fusa sales illos, qui aquam congelarunt , statim divellat , de ad se rapiat. Postremo hinc liquet cur lapides gelido aeri expositi , praesertim si antea aqua persus fuerint, quasi in folia diducantur, quod mollia & spongiosa intervalla subeat aqua. quae conglaciata, & majus exigens spatium partes lapidis divellit. Interim tamen e lapidibus ex eadem lapidicina erutis quidam congelantur , aliis ill sis , quod accidere potest ex ipsa lapidum praeparatione, dum malleo poliuntur ut suis aptentur locis : tum enim partes mallei percussione sic quas Iantur, ut insensibiles scilIuras, per quas subit aqua. admittant. Quod D. de la Hire hoc experimento confirmat, durum & sa tis crassum lapidem ex eorum genere quibus viae sternuntur, malleo repetitis. sed minutis ictibus percussum intra brevis temporis spatium findi cernimus. adeo ut partes suis locis emotae tandem digitorum pressit ua pulverem com