Regiae scientiarum Academiae historia in qua praeter ipsius Academiae originem & progressus, variasque dissertationes & observationes per triginta quatuor annos factas, quam plurima experimenta & inventa, cum physica, tum mathematica incertum ordinem

발행: 1701년

분량: 641페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

A ADEMIAE HISTORIA. Lia. III. 2 7

adeo ut Meridianorum disserentia si horar. s min. o sec. seu TI gr. 31min. cum charta universalis hydrographica Auctore D. du vat anno i 677 nom. publicata eam faciat 13 gradibus iusto majorem. Quae a Patribus societatis Goae facta est postremae hujus Eclipsis obser vatio, ab ea quae in Observatorio habita suit , tantum minutis in sua duratione dissidet : quod magno est argumento illam observationem citis

accuratam fuisse. Nam siepe evenit, ut ejusdem Eclipsis observationes eodem in loco habitς aliquot minutis inter se dissentiant, cum ob alias rationes , tum ob id maxime quod vera umbra a penumbra vix discerni queat. Cum autem minuta temporis unius gradus disserentiam afferant, ubi error, si quis sit, ultra minuta non excurrit, non amplius quam unius gradus. Idem fere ex variis observationibus Eclipseon aliis in locis , ut in Balearibus insulis anno 361o , dc Leodii anno istae cum iis quae Goae tum factae sunt, collacis conclusum fuit, quantum melioris notet tabulae a Vero

aberrent.

v. Cum sutura esset eclipsis Lunae die 'o Decembris anni I 68s , ac permagni interesset si per tempus liceret eam diligenter observare, quod ae gaeo tum Luna foret proxima, ubi nulla pene est aequatio : adeo ut facilius ex ea medius Lunae motus determinari possit, quod Lunarium tabularum primumest elementum : quae ante essent animadvertenda die 24 Novembris D. Cassini admonuit in hunc sere modum. Apogaeum Lunς in Zodiaco iuxta signorum seriem intra s annos periodum suam absolvit ; cumque nodi , a quibus prope tum abest Luna cum deficit, intra 8 annos integram revolutionem conficiant contra sigia

rum sitiem , hinc fit ut Apogaeum & nodi unoquoque friennio sibi mutuo occurrant , Variis quidem in locis Zodiaci, & in diversa Lunae a Sole distantia , quod conjunctiones & oppositiones quq eodem quidem mense, sed non eadem hora diei contingunt, eodem in loco non semper

observentur.

V I. Quae duobus his postremis saeculis fuerunt observatae eclipses Apogaeo propiores, vix cum tabulis conciliari potuerunt a D. Cassino , quin unius holae quadrantis disserentia incurreret : tametsi id sibi persuasilae facilius eas conciliari poste quam illas quae longius ab Apog o aut a perigaeo evenerunt. Nec explicatu facile est utrum id ex ipsis omervationibus. an ex occulta quadam nec satis bene cognita inaequalitate motuum acciderit. Quamobrem occasonem expectabat Apogaei locum certius definiendi ex observatione quam fieri posset accuratissima. Interim tamen hanc eclipsim ex suis tabulis ad complures annos exactis ad calculos exegit. Ac multum ab aliis Astronomis , praesertim in durationis spatio calculum suum abesse deprehendit. Eam quippe ex suis tabulis paulo mimIs quatuor horis duraturam comperit: cum ex aliis tabulis supputata horarum & I3 min. spatium huic tribuatur.

VII. Die is Decembris D. D. Cassini & de la Hire praedictae eclipsis

Observationes suas legerunt , quae sibi mutuo admodum consentire vice sunt. Initium ejus a D. Cassino ante definitum sesquiminuto tantummodo

antevertit. Quae a D. Charalle Massiliae . a D. Gallet Avenione ; a P. Diqiliaco by Corale

272쪽

1 3 REGIAE SCIENTIARUM .

Bonsa eodem in loco. A D. Regnauit Lugduni factae sunt observationes, parum a se invicem dilΩnticbant: i 1 minuto tum cum se mille Massiliam inter & Lutetiam ; trium circiter minutorum inter Massiliam de Avenionem diff rentia longitudinum ex iis observationibus colligitur. In hac eclipsi obsietvavit D. Cassinus circa ejus medium umbram reliqua multo densionem I unc discum percurrentem , quam censuit esse umbrae par tem minus 1 Solaribus radiis in acre refractis dilutam, quam sit umbra reliqua quae uberiores excipit hujusmodi radios refractos , qu bus tribuebat colorem sangu neum qui in hac eclipsi conspectus est. Existimat autem huic umbrae densori radios intercipi potuisse a montibus in circumserent a Terrae a Sole visu tunc temporis extantibus de altius se se in aeris regione attollentibu .

VIII. Sub idem tempus D. Theuenm Epistolam 1i Januarii anni 1684 Goa missam, de Latine scriptam exhibuit, cujus haec est summa. Eos qui ab Occidente in Orientem navigant, ex avibus quae iis in locis occurrunt . conjicere an prope absint , certis locis sibi cognitis: sed multo certius ex acuq nauticae declinatione id colligere. Cum enim noverint sub initium prosectionis v. gr. e portu Ulissi ponens , acum magneticam tot gradibiis declinare , tum ex observationibus antea factis conjectant. quanta eo anno futura sit declinatio compluribus aliis in locis , per quae iter facturi sunt. Exemplo rem illustrat. Dum acus nautica in capite , seu in promontorio Das Agesas, seu acuum . neque ad ortum , neque ad occasum deflectebat, sed fixa erat ad utrumque mundi polum , Ulyssi pone versus Orientem grad. declinabat. Cum autem Ulyssi pone ς gr. tantummodo a Borea deflectit, uno gradu circa promontorium acuum versus Ortum ti declinare incipit : sed lingulis post annis ea crescit. Ab eo loco ad insulam sancti Laurentii augetur illa declinatio , quaeque Is grad. ante fuerat, jam est 1 grad. Hinc imminuitur ad Mosamsi cum littus 3 sere gradibus, eaque ad Socinoram usque pene eadem manet : sed Goam usque semper minuitur, ea quidem ratione. Cum acus fixa erat in Promontorio acuum,tdm Goae declinabat grad. ubi illic coepit ad Boream vergere , tdmGoae decrescere incoepit. Quando in capite acuum fuit grad. in Goae littore tantum Is graduum erat, de ita deinceps. Cum eadem est acus magnetica, nec vires suas perdidit, annua illius variatio est fere io minutorum, nec suum absolvit circulum . sed ubi ad certum pervenit gradum versus Orientem, tum redit ad Septentrionem. I X. Circa stellas australes Auctor multa animadvertit, illud imprimis Canopum nulli alteri cedere nisi cani majori, cui similis est colore & scintillatione. X. Quod ad ultimam eclipsim spectat , eam incoepisse ait hora a. t smin. post mediam noctem , & desiisse hora s. I min. adeo ut tota duratio suerit hor. 3. x min. Qua de re cum uno suae societatis Patre eoque Mathematico Italo collocutus, in ea sententia fuit confirmatus , insignem in mappis errorem in constituendo urbium situ inveniri. Negabat eam Meridianorum dissilentiam Romam inter dc Goam majorem esse s 3 grad.

idque

273쪽

ACADEMIAE HISTORIA. LIB. III. 249

Idque se comperisse aiebat ex observationibus eclipseon quas ex Ephemerid. De Argoli computaverat, dummodo illae contigerint temporibus per tabulas Me- praescriptis. chan.

CAPUT III.

De Mechanicis o hydrostaticis.

Io lasset ab Academia ut eum Julii Frontini librum GallicE redderet. qui de aquae ductibus inscribitur & perobscurus semper visus est, plures ex Academia volumen inter se partiti brevi temporis spatio illud sunt interpretati. Tum suum quisque laborem in medium contulit, & Domino Sedileau earum rerum admodum perito quidquid fuit elaboratum , ut ex poliret & cum exemplaribus interpretationes conferret , traditum est. Quod quidem operis non inutile fortassis nec indignum publica luce fu-

zurum est.

II. Interea D. Perrauit linearem machinae desicriptionem proposuit qua plani declivitas ad profluentem aquam requisiti dignoscitur. Hanc machinam in horto suo suburbano parandam curavit , ejus descriptio commentariis Academiae est consignata. Cujus rei occasione D. Cassini chartam nobis exhibuit , ubi Padi prope Ferrariam divortia delineantur, cumque alius amnis v. Reno , Ferrariam perveniret, cives ad. 7 usque milliaria ejus cursum derivarunt , qui inde Ferrariam per aliam viam remeat , tametsi declivitas sit tantummodo pedum quinque. III. D. de la Hire Sequanam ex urbe labentem libravit, intra mille hexapedarum spatium in longum porrectum decem tantummodo pollices declive flumen reperit. Id quoque ex librationibus accuratis a medio Xisti vel ambulacri v. DCoura de la Reine ad vicum usque Passiacum factis collegit, decem pollicum declivitatem mille hexapedis respondere. I v. Jam ut ab Hydrostaticis ad artem machinatricem veniamus , D. dela Beaune horologiorum opifex industrius portatile horologium exhibuit , cujus libramentum magnas edit vibrationes , quod in complures agatur gyros. Hoc D. Cassini probavit , idque cum pendulis bene cohaerere primis dilabus comperit , & octava tantum horae parte post octo dies r tardari. V. Die 1i Julii machinae figuram exhibuit D. Perrauit , qua rudentes sistuntur cum magna firmitate , & liberi dimittuntur non minori facilitate. Quam machinam permagni usus esse docuit ut vis potentiae trahentis aut Impellentis per repetitos conatus magis expedita reddatur. Nam potentiarum actiones sunt in duplici differentia constitutae , aliae continuato impetu & minime interrupto exercentur, ut elateria & ponderataliae im-

274쪽

2so REGIAE SCIENTIARUM

ANN. et tu aut motu intermitto. Haec mora aut quies potentiam ipsam trahentem ι686. suspendit, eamque disti uet , adeo ut nilum suturi nequicquam consumat , ut in eo statu perstet idipsum quod trahitur , ct in contrarium nitentis aut retrahentis potentiae conatum vincat. Quamobrem si quid potentiam tractricem ab eo, ut ita dicam , labore sustinendi aut sistendi in eodem statu corpus ipsum quod trahendum est , vel propellendum ipso quietis tem ore eximat, multo majores ei vires & magis expeditas impertiet. Tum iijus machinae fabricam quae non admodum est operosa , descripsit, atque illius typus in Observatorio cum aliis bene multis asservatur. Ineunte anno 1616 D. Blondet qui ab anno I 669 inter Academicos ad- Iechus fuerat , quique multis ante annis Regius erat Matheseos Professor, ex hac vita decemi pene septuagenarius. Vir erat belli & pacis artibus apprime doctus, Latinae & Graecae linguae inter paucos peritus. Humaniores litteras se ab adolescentia coluerat, ut in studium Mathematum potissimum incumberet. In quibus tantos fecit progrellus ut a Ludovico Magno selectus fuerit qui Serenissimum Franciae Delphinum eas disciplinas edoceret. Id quidem in eo fuit lingulare ut inter arma, & bellicos tumultus jam h prima aetate educatum nihil a studio litterarum potuerit divellere. Nam S copias duxit, & Europam pene totam peragravit, & publica tractavit negotia millias idemtidem a Rege Christianissimo ad Principes Germaniar ; in rebus agendis & in optimarum artium cognitione dispari studio , sed pati laude versatus. Multa edidit opera , quorum idoneis locis mentionem fecimus. Nullam fere Matheseos partem intactam reliquit; in Architectura militari& civili excelluit. Cujus rei fidem faciunt substructiones quaedam post bellum Batavi cum factae quae urbi magno sunt ornamento. Ejus opera in designandis de perficiendis his operibus usus est vir illustrissimus, qui postea sacro aerario praesectus fuit, de Regni Adminaster , sed animi praestantia , di pietate 1llun

sECTIO TERTIA.

De iis quae anno Ita 86 acta sunt.

CVm suscepti labores in Bolanicis, Chymicis & Anatomicis hoc anno& iis qui consecuti sunt, eodem tenore & studio fuerint continuati, de majori ex parte, scriptis consignati, qui suis temporibus in publicum prodibunt, summatim eos perstringere satis fuerit. Non nossumus enim citra aliquod fastidium omnes stirpium descriptiones & analyses, animalium dissectiones de alia ejus generis jam fuse explicata retexere.

275쪽

ACADEMIAE HISTORIA. Lia. III.

CAPUT PRIMUM.

De P0ficis chymicis experimestis O b ria animalium.

currant, velut in transitu ea perstringere contenti reliqua fere omittemus. Die is Maii lecta est Epistola Vesuntione ad D. Dodati scripta, in qua pleraque erant scitu digna quae ad naturalem spectant hisiatoriam. i. Quasdam in Comitatu Burgundiae speluncas oblongas occurrere se centis congelationibus plenas, quae promiscum formas referunt. a. In quodam exiguo colle foramen patere tapius omnino siccum , ex quo ter aut quater unoquoque anno torrens aqu* erumpit, quo vicinus Zepatens campus inundatur.3. Quod singulare est Ae admiratione dignum iam supra memoratum , quinta ab urbe Vesuntione leuca naturalis quaedam est velut glacies repositae ossicina. Amplum est antrum in clivo montis arboribus opaci situm. Hujus aditus portam urbis refert, fornix admodum excelsa , adeo ut locus satis illustretur lumine , quadrato coenaculo non absimilis, glacie velut crystallo stratus. Saeph glacies ad pedum altitudinem a illi Tit, atque e fornice pendent complures velut encarpi v. Festons. Hiberno tempore sornix oppletur densis vaporibus , in medio fluit rivu Ius : cum in aditu quaedam arbores resectae suillent , multo minorem glaciei Copiam antrum per complures annos dedit. II. Extremo Julii die lecta est altera Epistola ad D. Abbatem Nicasium, Vesentione ab amico qui in ea urbe degebat missa. Haec utique quae mox protulimus confirmat, mulos de carros unde quaque eo confluere qui glaciem in circumjectas urbes de Ararim usque asportent e nec tamen hane specum exhauriri ; plus glaciei servidior aestatis dies suppeditat, quam octo. nis diebus detrahatur. Antium 3s passias profundum, sexaginta latum , fornix ultra so pedes attollitur. Rivus qui partem antri occupat, aestate conglaciatur, hieme fluit. In hujus fundo lapides reperiuntur qui mali medici eorticem apprime

referunt.

III. Qui hane scripsi Epistolam cum antrum adiisset una cum magna hominum multitudine, certior factus est quosdam vapores sursima in specii efferri ; idque futurae pluviae certum esse indicium , quod urique non fefellit. Ac rustici eum opus in agris faciendum est , hoc naturale Calendarium consulunt, atque ex sereno aere avx vaporibus an coelum serenum futurum fit, vel secus, judicant. IV. vir nobilis & eruditus D. Cocheret die a Januarii ossa quaedam .in veteri sepulcro, ubi viginti quirique iacebant cadavera , reperit in agro suo prope oppidum P Assiacum in Normama. Quidam capitibus lapides lub.

276쪽

stsi REGIAE SCIENTIARUM

A N M. strati erant in formam securis incisi , qui cum cervi cornu erant commissi I 68 . ita ut admodum sit verisimile tum temporis nondum iis in locis ferrum in usu sui sse. U. D. Perrauit lapillos quosdam ostendit admodum tersos e Delphinatu allatos. His utuntur abstergendis sordibus , quae casti quodam in oculos illapis magnos saepe dolores creant. Cujus rei in seipso periculum fecit rnam resecti unguis segmen , quod in oculum forte irruerat, admoto lapillo cecidit, quid autem de hoc lapillo qui admodum erat exiguus, factum fuerit, scire non potuit ; alium postea majorem adhibuit qui oculum subiit , &po it trium horarum spatium ultro decidit. V I. In fonte vici Roquencurtii prope Versalias phoenomenon quoddam inusitatum proposuit D. de la Hire, cujus rationem ex Academia quaeri voluit illustri tr. D. de Louvois. Fons ille motu admodum irregulari manat. Interdum enim nulla ex eo aqua profluit ; Decimo aut δuodecimo

post largiorem imbrem die uberior fluit. Id visum est D. de la Hire solum pingue a pluvia paulatim penetrati : sed ubi ad terram arenosam pervenit, citius illam pervadere. Unde in magna siccitate fons nihil aquae suppeditat:

idque non dissimili modo evenire conjiciebat, ac videmus in saccnaro e purgando factitari: nam basis saccharini coni intra typum ligneum contenti creta humidiori obducitur ; aqua sensim per eam terram aut margam percolatur, quae secum partes viscosas sacchato circumsutis defert , eaque per angustum foramen in typi apice aptatum defluit. VII. Neque id tacendum puto a D. Theven Ot commemoratum, marmelia sitis quae in vico Isiaco prope Lutetiam, & in vicinis locis passim occurrunt , lixiviatis, Virgas ferreas immersas cuprea crusta obductas aliquando visas a se fuisse. VIII. Multa circa stirpium analyses suerunt proposita , ex quibus nonnulla selecta sunt. Illud imprimis , ut fabae illius nunc adeo pervagatae v. Case dictae diligens fieret analysis : quod praestitit D. Bourdelin. Primum e tribus libris io unciae liquoris unit exstillatae , in quo plurimum erat acidi cum sulphureo intime permisti, uti ex usitatis probationibus exploratum fuit , olei quoque magna copia est educta , 8 nempe unciae de Edrachmae , idque non liquidum, sed concretum erat, fatis lixi uncia cumco granis. Iidem plaaseoli Ze eiusdem ponderis , ut moris est , tosti , atque ad duas libras cum semisse redacti , liquorem io unciarum & paulo amplius

praebuerunt ex acido itidem de sulphureo ita permistum , ut utrumque manifesto se proderet. Sed in ultima hujus liquoris portione 2 unciarum cum semisse uberior sal volatilis inerat : nam una cum spiritu salis multum

c Trbuit , olei 7 unciae cum sex drachmis , salis fixi di drachmae cum semisse. IX. Illud pene mihi exciderat, quod D. de la Hire circa ventos tum

temporis animadvertit , aestate saepe evenire ut sereno coelo cum aliquae tantum nubes glomeratae & sparsae videntur, eaeque mediocri aguntur vento, ubi una ex iis Solem regit , aut quod eodem recidit , cum illius umbram

subimus, tum Ventus accessu nubis plurimum augeatur. Cujus effectus hanc

277쪽

ACADEMIAE MISTORIA. Lia. III. 133

probabilem causam asserebat, subjectum nubi aera densari, dum cireumfulus Astro calore Solis magis dilatatur. Sed promota nube aer antea illuminatus , & tram. rarior condensari incipit, ac minus occupat loci, quique ante opacatus fusrat aer jam distenditur, & majorem assectat locum , cumque is vicinum circa aera itidem dilatatum ostendat, neque adeo valeat eum repellere, non

alius ei patet aditus , quam ubi aer nubis accellia frigidior fit, & contractior. Hinc aer motu suo venti flatum juxta nubis directionem auget ; idque lineati figura adhibita exposuit. X. Nunc ad historiam animalium stylum vertamus. Hanc D. Perrauit variis in congressibus ita est persecutus, ut animadversiones suas & notas D. D. du Uerner & Mery proponerent ; quidquid erat elucubratum D. Galloys recognosceret, idque quantum fieri potuit elimatum typis mandari

coepit.

Interim animalia , ut ea sors obtulit, dissecta sunt, pauca e multis proseremus. Die 1 Januarii D. du Verney in Erinaceo Peri cardium deesse de illius vicem obire mediastinum , ac quaedam alia huic animanti propria

animadvertit.

X I. Alia deinde incidit animalia , avem imprimis Versaliis allatamquam Gruem Africanam vocant, mustelam quoque & simiam. In Grue id observavit trachaeam in tres diductam an stactus instar tubae bellicat esse

Convolutam , quae coactie in steria sinu continentur e nam in his avibus sternum est excavatum. In mustela odorata duos iacculos prope anum deprehendit liquore admodum penetrante oppletos, hinc sorte excrementorum

fragrans Odor.

XII. D. Thevenot lacertum viridem exhibuit die x a Junii. Illiuet cauda resecta quasi renasci visa est e seu nova illi cauda succreverit, seu callum inductum fuerit 1 illud additamentum intra H dies pene 8 lineiῶ auctum fuit. Die Julii idem lacertus allatus est , atque illius cauda plurimum auctam suis se compertum. Hujus caudam post aliquot dies resectam increvisse deprehensum, sed eo in loco cartilago tantum erat cava pelle obducta. Dissertationem ea de re conscripsit D. Perrauit. In qua facti historiam breviter enarrat & in causam hujus regenerationis inquirit. Lacertus erat pollices longus, cauda abscilla unius pollicis intra dies Is , ita est renovata ut priori esset consimilis , sed pellis non erat eodem colore tincta , nullς intus erant vertebrae , neque musculi : sed loco Vertebrarum excrevit cartilago unius a cicutae crassitie , pclle operta priori consimili, intus iisdem vasis & fibris contexta, exterius squamis cincta. Negat D. Perrauit hujus caudae novam generationem eodem explicari posse modo, quo plumarum in avibus, aut dentium in animalibus . aut cornuum in cervis procreationem , quod intra pellis meatus avium iam sint calami plumarum inchoati. in alveolis dentes . in corona , seu in ap physi frontis cervinae initia sint cornuum , mole quidam minima , sed qua novi succi accessione crescunt, & temporis tractu data occasione se produnt, adeo ut partes ill et reconditae sint velut quaedem novarum pallium semina. Id quidem in parvo crocodilo experientia probatum fuit , cujus dentibuet qui nutabant, avulsis, alii omnino format I in eorum alveolis inventi sunt,

278쪽

as R EGIAE SCIENTIARUM

ANN. quique in locum priorum erant prodituri. Sic cornua cervorum Intra I 686. meatus coronae delitescunt . pili in Alce , de in Histrice tam apte formaniatur , non eodem modo quo ungues aut pili qui ex sola materiae dispotatione pendent. Nam humoris vilcosi exsiccatione hi concrescunt , qui per meatus apte dispositos jam exsiccatis partibus adhaerescunt, de illa efficiunt corpora, quae proprias induunt formas ex ipsis ductibus, in quibus indurescit humor , ex quo pili aut ungues emergunt per strata alia aliis superposita , aut per plura filamenta circa os acutum frontis in bove posita una compinguntur. His sane nihil commune est cum admirabili attificio quod in Histricis aculeis, aut in cornu cervino, aut in cauda reno vata . de in artificiosa squammarum structura , in fibris de vasis , ex quibus const . bat pellis, in producta cartilagine vidimus. Tum sententiam suam de prima viventium origine, quamque in Mechanica animalium , fusius exposuit, paucis proponit, quam nihil necesse est hoc loco expendete ; aetandem concludit extremam laeerti caudam non fuisse de novo productam, sed non aliud quiddam fuisse quam partium quae ante erant complicatae, explicationem. Sic cartilago quae mediam caudae implevit partem , eadem fuit

quae vertebrarum impleiat internodia , quaeque in Caudae amputatione, partium contractarum evolutione excrevit eo tere modo quo ulcus ravum im

pletur carne fibris 3c vasis , quae jam inerant modo insensitati in extremis carnis excisae. Sic squamae actu erant in extremo pellis abscillet , ac minutiores fibrae de vasa producta in conspectum venere, & nova prodiit carintilago a priori nonnihil diversa: nam quae inter vertebras iacet, fibrosa est, de de ligamenti natura multum refert, cum nova minus estet fibrosia, eaque tenerior ob diliolutas , de sparsias veteris cartilaginis fibrillas , inter quas humot sese insinuans isuritiem te siccitatem illam imminuerat.

XIII. Die 3 i Julii D. Theroude I arisiensis Chirurgus petitissimusaottam hominis subita morte extincti protulit, in qua concretiones lapideς inventae , quae spatium inter valvulas inmotaes comprehensum implebant. XIV. D. Meri felem odoratam vulgo u e Civerte, quam una eum D. du Verney inciderat, protulit. Foemina erat, in qua prςter alia multa sunt observati tubuli, qui lac ad mammarum papillas subvehunt, quique , ut verisimile est, e glandulis quae sub sensus non cadunt , originem

ducunt suam.

X U. Facta sunt experimenta quae tam circa materiam quae in ventri culo columbae invenitur e ventriciatus ipse aquae tepidae immersus fuit , quae succuin hiliotropii rubeo colore tinxit. Ex quo id suspicari licet succum digestionis opificem in iis acidum elle. XVI. Lupum quoque cervarium aErendum curavit D. Mery , liquot injectus in intestina portae ramos pervasit ; musculos , ligamenta , annulos aut trochleas, quaeque ad motus pedis anterioris conspirant, idem demonstravit.

Cum de castanea Indica sermo haberetur , D. The venot nos admonuit hanc a nonnullis castaneam equinam vocitari , quod ejus ope dissicilem anhelitum equorum sanari existiment. Cum etiam ex occasione de re

279쪽

ACADEMIAE HISTORIA. LIE. III. asstinguenda flamma in camino, ubi minatur incendium , ageretur, D. Gal- Ioys, multis id confirmatum experimentis docuit, uberiore salis copia in

ignem injecta, & quasi proseminata sepe ignem extingui , idque forsan

ex crepitatione aut strepitu salis oriri. Sic plumbei pulveris granis E scio peto explosis ignis in sumarii ductu exstingui solet. Aliis id tutius visum est fimum conjicere . aut madido linteo imbibere aeris aditum : sic enim ignis subito opprimitur.

De rebus i Eronomicis O Mechanicis.

in Promontorio Bonae Spei circa Iovis satellitum eclipses exposuit, quae collatae cum tabulis D. Cassini disserentiam Meridianorum ab ea quae in Mappis est designata, non multum dissidentem dederunt. Exeunte Februario conjunctio Jovis & Martis a Patre te Com te qui tum in Stamensi regno degebat, & ab aliis suae Societatis fuit observata. Hanc una cum illis anxio valde animo observabat Rex Si amensis , quod illi persuasum HIet hanc planetarum conjunctionem sibi infaustam sore, neque ab ea persuasione deduci potuit. II. Dissertationem de Saturni satellitibus hoc anno elucubratam legit D. Cassini quae typis mandata fuit. Duos satellites ante biennium deprehenderat, quorum motus in hoc tractatu definivit. Usus est vitris a D. D. Campani, Borelli & Hassouquer elaboratis. Tubo autem imposuit vitrum Campani Io pedum, fulcro in eam rem parato a D. Cusset aptaverat. Id fulcrum scalae triangularis formam exhibet.

III. Inter alias observationes illa insignis suit, qua Iovis & satellitum

ex interjectu corporis Lunaris Visa est desectio , quae cum eodem rempore Parisiis , Avenione & Massiliae fuerit observata cum aliqua varietate oblongitudinum & latitudinum differentias, lia: c distantiae Lunae a terra determinandae utilis fuit. IV. Nonnulla quae ad doctrinam temporum spectant , D. Cassini suae praefationi adjecit, hoc imprimis quod ad periodum εο o annorum annotavit. Illud etiam advertit easdem recurrere Lunae eclipses post 669 mensium revolutionem juxta veterum observationes ; priorem periodum Josephus in primo antiquitatum libro magnum annum appellat, qui nonnisi post ociannos perficitur, ad quem inveniendum Auctor ille asserit , primorum parentum vitam ultra hunc terminum a Deo sutile productam. D. de la Hire eclipses Lunae post 1I48. menses redire animadvertit.

V. Die Maii D. D. Cassini & de la Hire observationes maculapin Sole postremum visae collatas invicem exhibuerunt. Hanc D. Cassini deprch ndit ad medium Solis pervenisse die 19 Aprilis hora ὀ vespertina, di desectipsisse parallelum declinamem a bulis AEquatore stad. ι7. ad Λustr . Disit jrso by Cooste

280쪽

rues REGIAE SCIENTIARUM

ANN. Eandem maculam contulit cum alia quam observaverat mense Maio 686. anni i68 in eodem Solis parallelo , mediumque Solis tenuit die it Maii , hora quarta ante meridiem. Intercessit ergo inter revolutiones utriusque macular intervallum dierum i , horarum ir , quod distributum in 16 revolutiones dat unicuique revolutioni dies 17 , horas It ,3 2 min. Id vero quaesivit inter observationes Scheineri, si forte ex iis aliqua eaodem sere haberet cum his duabus conditiones , atque id deprehendit ejus. modi maculam suille, quae ab eo fuerat observata anno Isis, quaeque medium Solis tenuerat die is Maii hora quarta vespertina Romae, quae sunt tres horae i 8 min. Parisiis cum simili declinatione Australi. Interjecto temporis intervallo hanc inter observationem & eam quae anno I 68S h bita est, invenit revolutiones Sio, dicrum 27, horarum Ii, min. 3ι , α hanc periodum censuit accipi posse in modulum Solarium revolutionum Eterra apparentium.

U II. Quae mense Decembri Lunae eclipsis contigit, a D. D. Cassini de de la Hire fuit observata. Pars Lunae obscurata omnino excolor erat, ita ut a coelo circumfuso secerni vix posset. VIII. Hic annus novarum machinarum proventu selix fuit , quas tum Academici, tum exteri proposuere, atque earum typi aliqua ex parte in Observatorio asservantur. Insignes prae caeteris videntur illae duae machinae quas in principio hujus anni proposuit D. Perrauit, & fusius descripsit die io Aprilis. Hae magnis ponderibus attollendis inserviunt, quodque in machinis compositis plurimum nocet, attritus nempe partium,in his pene omnis abest. Nam in simplicioribus quibusdam organis , aut nullus est , aut modicus, ut in simplicis vectis usu qualis in balance usurpa tur, aut in scytale vel palanga V. Rouueau , qua uti solent in volvendis super planum horizontale aut paululum inclinatum corporibus: non enim ad alios usus adhibetur ; sed modum invenit D. Perrauit , quo illud organum vim suam exerat citra ullam fere pressionem , vel partium assi ictum : nam aequabilis utriusque motus est in nis machinis quas dilucide exposuit, de figuris adumbravit. Idem alterius machinae non tollendis oneribus, sed ineundis calculis a commodatam excogitavit. Eam Abaci Rabdologici nomine appellatam , verbis & figuris apte expressam dedit , quae Commentariis fuit consigia

nata.

IX. Die Maii D. de la Brosse quasdam proposuit machinas a se ex cogitatas. Inter alias una erat pluribus tubis & epistomiis instructa, cuius usus in attollenda aqua positus est. Aliae agri culturae inserviunt; atque earum machinarum typi in loco praedicto fuerunt repositi. X. Eodem mense D. Rouillon Bari educensis machinas linearibus desecriptionibus adumbratas proposuit. Prima ex iis aquae sursum tollendae benescio inclusi aeris in aliquot vasis destinata , dissicilis in executione fuit iudicata. Secunda magno usui esse potest in salinis e nam aqua salsa ejus ope a puteis purior extrahetur, quam per Antitas , uti fieri solet : quae cum

SEARCH

MENU NAVIGATION