장음표시 사용
241쪽
sione urinae extinctus est ; is ab omni disciplinarum genere ae Mathematicis imprimis instrectus, non sola contemplatione contentus , hanc cum usu 3e observationibus semper conjunxit , uti ex ipsius opusculis quae in ter lucubrationes Academicorum posthumas anno I 693 sunt edita , atque ex iis quae in hujus operis decursu attulimus, facile colligitur. Unus deteriae dimensione tractatus , cum viveret, editus fuit, alter post ejus moriatem anno 168 . de arte libellandi publici juris factus est , id agente D. de
la Hire. inae inter illius chartas repertae sunt elucubrationes , si paucas exceperis quae ad Astronomiam spcctant , inchoatae magis quam absolutae erant. Eae tamen publica luce dignae sunt judicatae. Hujus generis sunt quae ad horologia scioterica pertinent, quaeque longa edoctus experientia usu faciliota & celtiora ab co hunt conscripta , haec notis de exemplis a D
de la Hire illustrata in lucem prodiere, iis omissis quae affictata subii
litas & inutilis curiositas excogitavit. His adjecta est compendiosa , sed accurata de ponderibas de mensuris tractatio , quam magno studio una cum D. Aufoiit ad archtypa ipsa exegerat. Sic ambo de Micrometto, quod dimestiendis planetatum Diametris est utilissimum instrumentum , ediderint di. lertatiunculam anno 1667 , quae in dicto volumine iterum typis mandata est , quod prioris editionis exemplaria sint ratiora. Astronomica problema , & complures observationes admodum ntiles & accuratae in aliud tempus sunt dilatae : quae de telescopiis majoribus de v, ria vitrorum combinatione , de focis inveniendis , ac de plerisque aliis rebus dioptticis δe ad usum accommodatis in disjectis chartulis confusia erant de incondita , D. Pothenot digessit in ordinem fragmentorum titulo inscripta, X I. Ineunte hoc anno D. de la Hire brevi de simplici methodo rationes compositas ex iisdem rationibus demonstravit, quae in tabulariis Academiae continentur , uti aliae quaedam Geometricae 6c elementares propositiones. Ex quibus complures naicuntur proprietates quae solvendis conicis sectionibus magno usui futurae sunt : ita ut Geometricae demonstrationes ex iis
ultra quam credi potest provehi possint, nec quicquam est quod latius pateat in Geometria. Demonstrationes Conicorum ab eo sunt continuatae, qui& Cycloidis cuiusdam aequabiles motus exposuit. XII. D. T schirnoulie quaedam theoremata & problemata Geometri ea,
proposuit e cujusmodi est illud , quodlibet spatium linea Geometrica circumscriptum di nacti ri, atque , ut loquantur, quadrare. Hoc uti & alia, ut
mihi videtur, publici juris fecit.
XIII. Tractatum suum de Gnomonica hoc vertente anno legit D. de Ia Hire, quem brevi post tempore in lucem emisit. Novas & accuratas ejusimodi horologia conficiendi rationes complectitur , sed hoc ipso anno , quo haec typis mandantur, tractatum edidit de eodem argumento brevem& intellectu facilem. In eo quoque argumento versatus fuerat D. Picard qui artem scioletica horologia delineandi per calculum sxposuit. Idem demon trationes dioptricas protulit dimetiendis rerum objectarum diametris, quae per ictum opticum conspiciuntur : ex iis pleraque in miscellaneis edita,
242쪽
ACADEMIAE HISTORIA. LIB. II. II
XIV. Circa Mechanicam & Hydrostaticam quaedam experimenta secit D. Maiiotte. i. Expertus est minores aperturas & emittarios tubulos aquae fallentis plus aquae impendere proportione serVata , quam maiores, ubi aqua per eos simul effluit. 1. Multis experimentis quae sit tuborum per quos aqua delabitur resistentia , exploravit. Usus est primum tubo 8o. tum Ioci pedes alto , qui plumbeo tympano 2 lineis cum semisse crasso insertus S aqua repletus est : aqua fundum tympani uno pene digito depressit. Alia quoque circa aquarum salientium motum typis mandavit. Circa desincensum corporum gravium quaedam ab eo & D. de la Hire facta sunt in Regio observatorio experimenta.
De iis quae acta sunt anno I 683.
Hoc Vertente anno quam plurima in Physicis & Chymicis facta sene
experimenta ; Historia animalium non mediocriter culta fuit: sed praecipuus labor in res Astronomicas, & Geographicas incubuit.
De chymicis Libyribas. I. T Am superiori anno id negotii Academiae mandatum fuerat ab Illustri TJ Coiberto , ut aquae sontium quae versalias deducuntur, accurato examini subjicerentur. Vix ullum inter eas in perspicuitate , odore, fle sapore discrimen apis paruit : paritum tenuitas aut subtilitas thermometro , saponis solutione, di leguminum coctione probata est. Quae thermometro facta est probatio , omnium videtur optima. Duo thermometra eidem tabulae in gradus divisiae sunt illigata , eaque se fuerunt explorata . Aeri fiigido ante sunt expolita , ut liquor descenderet, tum gradus ipse descensus in tabula notatus : deinde utriusque globi aquae fervidae impositi, de quousque liquor ascenderit, itidem notatum fuit, & spatium ascensus in partes aequales disepertitum. II. Jam ut aquae diversae examinarentur , duobus vasis vitreis aequa lis amplitudinis & densitatis eadem aquarum quantitas affusa , uni aqua putealis, alteri aqua fontana , ambo via amplo aquae calidae pleno fuerunt imposita, atque his duo thermometra simul immersa. Aqua se
243쪽
A u u. cendit, quod illa citius incalescat, haec tardius. atque adeo illa sit subuissi. tilior , laaec crassior. Qua quidem ratione aquae omnes cum aqua puteali
I I I. Itaque aqua Ville ae Auro dicta χs gradibus altius conscen dit quam putealis , a quae B On m a I , aquς de Bail' i 6 , de Maltourte I s , de Roguenco uri I , S. Petri s , S. Antonii 8 , Trianonis 7 , du Chesns s. A qua S. Cyri 2 o : seponem citius haec ditatuit quam reliquae. I U. Ex iis quae post distillationem in fundo vasis resederunt Decibus vix ullum judicium fieri potuit, cum perparum terrae in omnibus subsidere visum fuerit. A quae Vitis d'Aνων & Trianon solutionem Mercurii aliquanto magis turbarunt quam reliquae. Nec deteriores vita sunt aquae illς omnes quam quae judicantur salubriores : cujusmodi est aqva Sequanae aut quae per aquaeductus e vico Rιιvis Lutetiam deducitur r adeo ut ex solo usu, quq regula est multo tutissima , de earum bonitate fit judi
Cum D. Ioly medicus in oppido de Vic0 apud Arvernos multum exeria
Cilatus , quasdam coneretiones terrarum & talium , quae parietibus therma rum anaaerescunt, attulisset, eae quidem sunt ad varia criteria aut normas exactς. Idque in universum fuit conclusum sales illos esse lixiviales, Mdetergentes. Nec mirum si ob eam causam Lutetiς etiam nune adeo sint
usitat*: nam acida fermenta emendant, atque eorum velut aculeos retundunt. Sal fontis illius qui te petit Boulet nuncupatur , pret caeteris est detergens , colorem fuscum prae se fert, cum alii sint candidi, & fere ut erystalli pelluceant. V. Lecta est epistola viri Clari T. D. Piat apud Carnutenses Advoeati Regii ad D. Dodari de aqua minerali quae est prope muros Carnutenses Hane ferrugineam esse existimat : nam solutionem gallae subnigro colore tingit. Illud admodum probabile est quod vir doctus sulpicatur, hanc aquatrie fluvio ipso per terram cujusdam prati percolatam vim ferri aut vitrioli in ipso transitu contrahere. Quod multis probat indiciis , eo imprimis , quod in bellis civilibus ex ea parte qua urbs fuit oppugnata , & hostes cum magna clade repulsi , qui tormentis de globis ferreis ibi relictis fugerunt. Terra rubigine ferri imbuta aquam fontis sua virtute imbuit. Iam ante complures annos quasdam ad D. Dodari ea de re miserat epistolas, quae lectae fuerant in Academia. V I. Quae factae sunt plantarum analyses reserre nihil necesse est. Id unum advertendum puto, e purgantibus per analysim exploratis multum olei ut plurimum educi, ex Jalappae v. g. 1 libris , 2 olei unciae cum s drachmis extractae sunt 1 ε senna tres unciae olei & 7 drachmae, salis volatilis drachmae eductae. Sic diuretica oleo & sale plerumque abundare cernimus. Asparagi radices librarum pondete unam unciam olei admodum foetidi & nigri, salix aliquantum lixivialis 3 drachmas praebuere. VII. Sub idem tempus aliud experimentum Chymicum exhibuit D. Bourdelin, chalybis limaturam aqua inpe perfusam, tum exsiccatam, dimit
244쪽
ACADEMIAE HIs TORIA. LIB. II. Nydia pene sui ponderis parte auctam invenit, per εο dies is uncias limat uiae Hist. aqua consperserat : post quartam decimam imbibitionem , ut vocant, nulla Anim. amplius ponderis facta est accessio. Ubi primum aqua imbuta fuit, ea multum incaluit, & calor per i 8 horas duravit : intra 1 horas duabus unciis gravior facta est. Exactis diebus , cum aquam amplius non imbiberet , post sex exsiccationis dies limatura unciis aucta fuit. Ex ea distili MaI1 liquoris unciae exierunt sale volatili foetae , quarta ejus liquoris portio cum spiritu salis valde egorbuit. Illud D. du Clos visum fuit silem ferti volatilem ab aqua exsolutum fuisse. Post distillationem s unciae cum semisse in Retoitae fundo resederunt: adeo ut ex ipsa distillatione de ferri pondere nihil fere decesserit. Paucis interjectis diebus hunc laborem iteravit , tumque scobem se ri aqua perfuὸit. Per i 4 dies haec aqua imbuta , tum exsiccata , ex Is unciis tres pene unciae liquoris sale volatili impraegnati sunt exstillatae. Ex aci unciis quae superfuere, nullus ignis vi liquor exprimi potuit, & unciarum pondere materia aucta fuit: paucis post diebus plures uncias vita itioli ex oleo vitrioli & duabus unciis sic obis ferreae concreti ostendit. VIII. Lac denique vaccinum, caprinum , de asininum fuit usitato more distillatum. E vaccino εe caprino liquores pene omnes non ingrati saporis de odoris , plus acidi in utroque quam sulphurei erat. E libris lactis vaccini de caprini tres olei unciae prodiere , & una sere drachma salis fixi minime lixivialis. E lacte asinino liquotes insipidi de quidam ingrati odoris
I. Uae ad historiam Animalium spectant, non indiligenter suerunt pertractata. Elephantis imprimis descriptio accurata lecta fuit de diccussa. Plures ejus partes delineavit D. de la Hire. Ibis quoque, Ciconiae , squamosi lacerti descriptiones examinatae, figurae animalium aeri inciis.lbis alba ex AEgypto allata Ciconiae in multis est consimilis, sed paulo minor ; utraque rostri parte deorsum inflexa , in illa collum ubique teres, cum in Ciconia rostrum rectum sit & acutum , collum parte sui inferiore longὸ erassus & longioribus plumis instructum , ut alia mittam utriusque avis dita crimina : de quidem ambae rostri acie serpentes necant, sed verisimile est Ciconiam magis uti rostri cuspide, quam laterum acie. Quae de Ibi docet Cicero lib. i. de natura Deorum , vera esse experientia ipsa comprobavit. QEo sit, inquit, ut nec morsu viva noceant, nec
odore mortuae. Nam caro ipse & viscera post quindecim dies & amplius suavem spirabant odorem. Carnibus serpentum vescitur quas salubres este satis verisimile videtur, ingluvie haec carebat , sed tamen ventriculus solidior erat, fete ut in avibus quae ex grauis vivunt.
245쪽
A M M. II. Cleonia quoque serpentibus lacertis & ranis alitur , ventriculus Ibis &I681. Ciconiae crassior, interioris tunicae glandalae & numerosae & majusculae. Facta in venam me sentericam unius ex duabus Ciconiis injectione ii quor intestinorum cava subiit. Sic parte intestini lacte impleta de utrimque prelsi , pars liquoris in venam mestra icam com mcavit. Atque id omni avium generi commune esse non abhorret a verisina ili. Cum enim in avibus venae lacteae nondum conspici potuerint, hinc sersitan chylum iis per venas mesarescas ad hepar commeare justa suspicio elle potest.
refert, quem desicribit Clusius : quatuor pedes is longus erat ab extremo rostri ad caudae usque initium sexdecim digitos in longum porrectae. Haee in conum desinebat ; squamis toto corpore, in cauda & capite munitus erat , quae imbricatim positae conchas marinas singulae exprimebant, radiis a medio ad circumferentiam exaratis : squamae illae instar ossum firmat in do iso sesqui-digito in omnes partes extensis. Minores erant in capite , sub collo & ventre deerant; pedes quinque digitis instructi. duo intermedii reliquis altero tanto majores erant: phalanx extrema bifida et hoc genus Lacertorum frequens eisse aiunt in Formosa Insula, & in locis ei reumjectis; cumque ii talparum more terram suffodiant, orizam, imo & tectorum fundamenta diruant, talpae diabolicae a Batavis vocitantur. Mitto complura animalia superioribus annis, a D du Verney incisa & D. Perrauit descripta, quorum quaedam sunt satis nota, quaedam rariora, quae in utrisque sint observatu digna tum in exicriori forma, tum in viscerum con formatione magno studio & cura fuerunt annotata. IV. Inter animantes quae sua mole & specie commendantur, avis illa ex AEgypto allata, quam veteres Ob plumas in alis rubeas phaenicopterum
dixere. superioribus annis dissecta fuit , & a D. Perrauit descripta. Alae ejus diductae colorem illum rutilum exhibent: unde vulgo Flamand diei se let : non quod in Belgio reperiatur, sed quia ejus plumae per membranam pellucidam vita colorem flammeum praebent: vix ulla est avis major. rostrum ex utraque parte deorsum est incurvatum, quod in ea ave omnino est singulare ; aratri enim instar ii flcctitur , unde & vulgo Becham quasi aratri rostrum appellatur. Collo piae longo, cruribus productis, exili pede , scd firmo donatur : adeo ut teste Gassendo in Vita Petreisii, uno pede subnixa instar gruis obdormiat : oculi itidem angusti sunt & rubet. Cy-stis sellea e parte inferiori hepatis est pensilis . vas ipsum e quo suspenditur, quove bilem excipit, amplum eli ; contra atque in homine & in quadrupedibus observatur. In his enim radices vesiculae sunt admodum exiles. Oelophagus in sui initio valde angustus , paulatim latior factus in ingluviem , seu in saccum ampliorem desinit; ventriculus sere ut in gallina . ta- melli granis non vescitur, sed parvis conchrliis , quae ventriculi musculis
V. Inter aves specie sua speetabiles eenseri de bet illa quae vulgo Gallina Sullana, a Veteribus porphyrion vocitatur, quod rostro donetur & pedibus rubris. Et quidem hoc habet sibi peculiare quod rostrum longiore cauda & ad veiticem usque capitis porrecta ipli capiti adhaerescat: cruribus admodum oblongis, R
246쪽
AC AD pMIAE HISTORIA. LIB. II. HI
amplis pedibus instruitur, cum tamen sit brevi collo, contra atque cernimus in avibus quae crura habent longiora. In iis enim collum itidem est oblon gius , sed res aliter se habet in hac ave, quae instar psittaci pede utitur ut escam rostro admoveat. Cum autem e granis, ex carne , & piscibus perinde alatur , ventriculo donatur non miniis crasso Ze carnoso , quam solet esse in aVibus quae e granis vivunt. Oe phagus in parte sui inferiore dilatatus ingluviem essicit, cui splen adhaerescit. V I. Aviculam Paradisi vulgo dictam, D. Coliari miserat ad Academiam quae in Horto Regio asservatur. Hanc λ D. Du Rau patue dono acceperat: pedibus ea suis de cruribus instructa erat , qu et corporis magnitudini respondebant, fila dorso inhaerebant, quae ab A uctoribus sunt animadversa. VII. Tractatus duos de hydrope, & de odoratus organo ea scripto I git D. du Uerney : nervulos ab olfactorio prodeuntes, quique ut alii duriores fiunt, postquam os cribrosum pertransierunt, ostendit; tres lamellas narium , quarum una ab aliis sejuncta est , sinus denique in osse frontis de maxillae demonstravit, quae mucoso replentur excremento , quod in narium Cava defluit. VIII. D. Dodari infantis Macrocephali figuram a se delineatam exhibuit. Caput erat valde amplum , aqua pura εe limpida plenum , cranii loco
erant cartilagines. in posteriore ejus parte quaedam calo excreverat , sumturae nullς. Sub idem tempus cadaver mulieris incidit D. du Verney , quae per tres menses citra febrim aegrotaverat; ex utroque latere erat paralytica ; pectoris& abdominis viscera erant illaesa ; ventriculos cerebri aqua repletos sesqui librae pondete invenit jugi sopore oppressia jacuerat.
I. T Llud Physicae est speculationis quod D. de la Hire , eum de tubeia
Iribus escariis , v. Truσι, sermo haberetur, admonuit, ea non raro quercuum , aut carpinorum, V. Charmes radicibus accrescere, & per fila quaedam cum iis continuari.
II. Nonnulla etiam quae ad naturalem spectant historiam , D. Blondetrecensuit non contemnenda , illud imprimis qua ratione in quibusdam Germaniae loeis paludosum solum attollatur. Aquam e fluvio per foliam sic duet aiebat, ut fluvio intumescente & turbido , sublatis cataractis aut emittit iis paludosum solum inundetur , tum iis depressis aqua stagnare permittitur. Sic limus paulatim decidens terram paludosam sensim attollit: quando aqua fluvii est depressior, tum E fossa in alveum fluminis relabitur. D. Dodari nos admonuit Caleti in ipso littore v. Risban dicto puteos excavari, quorum aqua dulcis est , quaeque una cum mari attollitur aut de-ptimitur et ita ut aqua maris per arenam percolata salsuginem suam exuat.
247쪽
ACADEM LE HISTORIA. Li3. II. 22
ee non laboret. Tantam ejus Vim fuisse commemorat, ut tecta complura corruerint e magno cum fragore is conjunctus fuit, ita ut Canonicae forni- nom. cis Ecclesiae suς ruinam non audierint. Incolae hujus urbis in agros se recipere pet 6 hebdomadas coacti sunt; singulis noctibus seviebat, de die nunquam , flammae e terra continenter erumpebant, nulla rima aut hiatu mani-
testo nisi in uno loco , quae rima postea ultro occlusa est : sed cum ea pate bat , frustra illius altitudo suit explorata. Qui erumpebat ignis, tetrum odorem amabat, non sulphureuna tamen , neque is adurebat. Exactis sex heb
domadis cives in urbem remearunt, quanὸ O terrae tremor remittere , nec
tecta amplius dejicere visus est. Vis illius maxima ad s aut 6 leucas patuit , & in iis potissimum locis quae erant depressiora , aut collibus inte cepta. Fons quidam urbi proximus adeo turbidus hinc prodire visus , ut aquam sapone imbutam non colore modo , sed etiam vi detergente referiaret. In ejus superlicie spuma qt tam concrevit saponi non absimilis , quar. que in aqua ut sapo exsolvitur. VIII. Hujus eventus occasione D. Blondet multos a se visos in Alpibus Aein Pyrenaeis montes testatus est , qui a se mutuo divulsi fuerant, cum ante cohaesit Ient. Argumento sunt partes gibbosae unius montis quς excavatis ait rius partibus opponuntur. Sic anno 1617 in Alpibus Rhaetiis oppidum nomine
Chavelle montiDuq utrimque in unum coalescentibus obrutum fuit. IX. Quaedam alia commemoravit, quae ad naturalem historiam spectant. Cujus generis ea sunt quae lapidum conformationi Iucem aliquam asserte possunt. 1 Inter Fontem bellaqueum &Nemursium complures a se repertos
lapides pr duros quasi terebratos , idque satis est verisimile eos sic perforatos fuisse ab imbribus , cum adhuc molles estent & formarentur. 1. Rupellam inter & urbem quae nunc rupes lastis Rochesori appellatur, vicum olim stumaris abreptum fuit Ie, glaream quς est in littore , cum majores sunt qstus, lapidescere & in rupem indurari cui hominum de equorum adhuc impressa cernuntur vestigia. Adiecit illud quoque quod satis vulgare est, Telone saxa esse , quς disrupta ostrea optima suppeditatar. In insula Martiniea lapides Efundo maris erui candidos in quibus quorumdam vermium vestista bene delineata visuntur. Adjecit D. du Verney Rupellae complures esse lapides instat coni perforatos qui conchis opplentur.
De Rebus Actronomicis. I. T Neunte hoe anno D .Casini duplicem a se elucubratam legit disserta-I tionem , una fixarum , altera Veneris theoriam conmlectitur.
Mense Manio vir nobilis & in Astronomia versatissimus D. Facio de Duillieis in Regium Observatorium venit, ut quq a D. Cassino in Saturni globo ejusque annulo ante sex annos fuerant detecta & publieata .
. oeulis lustraret. Mirum enim ipsi videbatur observatam in Saturno zonam Disiij od by GOrale
248쪽
A N N. rectam, quo tempore ejus annulus erat valde inclinatus. Cum ipse igitue I 68 i. h .buit observationes ope Telescopii O pcdum a D. Borello elaborati. de in area Observatorii tune expositi, quas scripto tradidit. & in Acta tetuli ecum figuris apte delineatis. Hujus scripti haec sere summa est, tum Saturni annulum o parte Septentrionali globo insistentem visum, ex parte opposita sub eo deprellum rse tamen ut umbra globi in annulum projecta manifesto cerneretur. x. In Saturni globo fascia quaedam obscurior prope eum locum qui annulum tegebat, i rc ctum porrecta , & lineae quae antas annuli connectit parallela visa est. 3. Quatuor post horas fascia subnigra in eodem situ & eadem latinma apparuit : L d pars globi huic superposita paulo obscurior quam antea, pars itidem annuli exterior minias splendida quam interior videbatur. II. Jam antea anno scilicet 167 Zona illa fuerat a D. Cassino obser
vata , quae observatio in Eruditorum Ephemerides anni I 677 relata est, tumque annulus ad maximam pene amplitudinem suam pervenerat, ac prope centrum Saturni fascia pertransibat. Recta tamen apparuit : adeo ut Zonae
illius quae globum Saturni cingebat Polus extremo illius disci limbo proximus existeret, multiam ab annuli ipsius Polo dissitus, qui 3o gradibus super
eum limbum sublatus erat. Eandem quoque viderat fasciam cum annulus adeo contractus erat , ut globus utrimque plomineret e tum enim in linea ansarum , ut in eo. lem pene situ polita fascia cernebatur. Saepius eam conspexit, sed nunquam eo in loco in quo die x Martii extabat, tam procul a centro globi dissita : cum pars annuli Australis posteriorem Saturni partem, Borealis anteriorem sic contingeret, ut utriusque divisio sub oculos caderet, ac globi umbra in posteriorem annuli partem projecta versus omentem ea magnitudine appareret quam exigebat angulus ille quem radii visuales ad Saturnum ducti cum radiis Solaribus comprehendunt. Sic distantia annuli Aglobo Saturni utrimque se conspiciendam praebuit. Quod cum hypote si P. Riccioli nullomodo cohaeret. Hic enim annulum ellipticae figurae ex utraque parte anteriore nimirum & posteriore globo ipsi annexum putat, contra atque Hugenius in suo praeclaro Saturni systemate statuit, idque cum observationibus omnino convenit, annulum scilicet circularis este figurae, & a globo Saturni omni ex parte sejunctum. III. Haec Phaenomena visa sint ab iis qui tum aderant, inter quos vir laudatus D. Facio, qui Astronomiae studio incensus huc advenerat, ut in Observatorio se exerceret, omnis generis instrumentis in eam rem comparatis.
Hic annuli figuram accurate descripsit. atque ipse secum id reputavit, quod si Saturnus circa suum axem qui ad annuli axem sit perpendicularis volvatur, fore ut fascia, cujus axis multum est ab axe annuli dissitus, in una revolutione valle inclinetur. Quare interjc cto quatuor horarum spatio eadem fascia fuit iterum observata , quae eodem proris in loco& situ visa est. Ex quo iaconclusum ab eo fuit aut Saturnum eo temporis intervallo sensibili mota circa se actum non fuisse , aut eum circa Polum hujus fasciae multdm ab annuli Polo dissitum circumagi. IV. Saturni vero globum circum axem sibi proprium verti vel hoc unum
persuasit, quod in secunda hac observatisne spatium inter obscuriorem fata .
249쪽
ACADEMIAE HISTORIA. LIB. II. M sciam , cujus supra meminimus, & annulum , ut candida quaedam fascia tum Ap conspectina suerit, quae tamen fascia splendida antea visa non fuerat. nom. V. Postero die post 1 horas fascia obscurior in loco pristino & stii se videndam praebuit, non item falcia Candida in posteriore obsiet vatione visa ;sed ultra obscuram alia versius limbum in conspcmina venit quae antea sui copiam non fecerat. Ex quibus suspiciatus est D. Cassini fascias illas splendidiores omnem Saturni ambitum non porcurrere , sed eas interruptas este ut in quibusdani Jovis fasciis evenit ; ac Saturnum in suis circa axem revolutionibus modo unam ex iis fasciis , modo alteram nobis obvertere. Cum inmon Zonae illae candidae antea visae non fuerint , illud non abhor ret a verosimili eas subinde nasci ac deleri, ut in quibusdam Jovis Zonis
fuit obiervatum , quae illius motu abreptae modo sub oculos cadunt, cum in parte anteriore Planetae extant, modo evanescunt, ubi ad partem poste
Eodem hoc anno υ,8s duae visae sunt in Saturno Zonae quae alternis vicibus in conspectum venicbant, quarum una latior erat allela. VI. Novum Phaenomeni genus in coelo deprehendit D. Cassini die 18 Mattii : lumen videlicet quoddam obliquE secundilm Zodiacum porrectum quod tunc Arietis constellationem complecti, ad Pleiadas usque & caput Tauri extendi instar nubeculae a Sole illustratae visum est, fere instar caudae Cometes , nisi quod sua latitudine ter aut quater eas superabat. De hoc lumine satis copiose egimus tomo s. Philos. vet. & nov. p. 17;. Sed hoc argumentum in volumine Typis Regiis nuperrimc edito fuse de accurat Ea D. Cassino est pertractatum , longum ellet ac minimἡ necellarium rem
speculatione quidem, si quae sit alia , dignam , sed ubertim E explicatam
Ull. Die 1 Januarii omnes in Regium Observatorium convenere Solis Eclipsim spectaturi ; sed non licuit per callum nubibus obductum. Ea vero a D. Rocmer Haniae fuit observata , de ad Academiam die a 3 Februa xii transmilla : quae observatio ab eo paucis descripta fuit. Sol in Vicinia horizontis admodum laciniatus incoepit deficere hor. 3. s min. xo sec. Desechils initium erat paulo infra parallelum AEquatoris transeuntem per centrum Solis, hora 3, 13 min. 3o sec. chorda partis limbi Solis eclipsatae 4 digit. Hora ,3 min. superius cornu adhuc erat paulo infra parallelum dictum: mox subiit sol nubes horizontalcs. In eadem Epistola Martis, Jovis , de Saturni quasdam observationes recens t.
Tres hos Planetas die 19 Januarii stylo veteri h. I. post mediam noctem iunctos fuisse in longitudine, idque constate ex obiervationibus ante & posthabitis. VIII. D. de la Hire postremam Jovis & Saturni conjunctionem variis
modis , qui omnes inter se consentiebant, cum accurate determina IIet, octo ante diebus, quam Ephemerides eam notabant, accidisse comperit, quod Pi netarum motibus emcndandis utile futurum est. Quae a D. Cassino facta est
hujus conjunctionis observatio, D. de la Hire observationi omnino concinit. Dissiligod by GO Ie
250쪽
A se u IX. stellae quoque majoris canis Meridianam altitudinem qualibet horat. s. diei & noctis, etiam in ipsa meridie cepit D. de la Hire , quod ante sae' tum non fuerat. Nullam in ea disserentiam animadvertit praeter eam quae ex mutatione declinationis accidere debet. Neque alia est tutior via, qua nobis sit exploratum refractionem de die non elle diversam ab ea quae noctu deprehenditur. Nam admodum sensibilis foret illa disserentia in hujus stellae supra horizontem altitudine , quae est 14 gr. 62 min. fere cum semille, ubi refractio duorum est & amplius minutorum. Quod magni est in Astronomia momenti, ut accuratae sint observationes. Atque hinc illud concluditur , Tychonem ea in re nonnihil a vero aberraile, cum alias Solis , alias Stellarum refractionibus tabulas contexuit. Hanc Stellam quavis hora diei & noctis, quovis anni tempore sic observat, ut huic fundamento motus Solis rabulas, & fixarum magis insignium ascensiones rectas & positiones superstructas ediderit. Id ipitim in stella lyrae lucida praestitit: atque inde plura in Astronomiam commoda manare
De iis quae ad G ographiam spectant.
I. T , Ie 3 Aptilis D. Cassini methodum proposuit inveniendi Meridia O norum disserentias ex observationibus satellitum Jovis , etiamsi ea dem observatio in altero locorum facta non fuerit, sed ex iis quae ante &post habitae sunt, disserentiae ipsae eruantur. Exempli loco id ponit quod patebit latias. Die 1i Octobris anni 1681 in ea Antillarum insula quae M Gardetove appellatur , & die Lo No vembris ejusdem anni in Martinica duae immersiones primi fatellitis , aliae itidem Antipoli in Provincia mense Novembri Ze Decembri ejusdem anni a D. de la Hiie sunt observatae , quae Lutetiae haberi non potuerunt. Hae utique observationes cum aliis a D. Cassino annotatis collatae fuerunt, quarum duae mense Octobri, die nimirum i & 3o , tertia die a1 Novembris sunt factae. Prima ex iis praevertit observationem priorem Insulae de la GardeisApe diebus , secunda s diebus ea posterior fuit, & antevertit
Martinicae habitam a I diebus. Revolutionum numerus in unoquoque temporis intervallo initus est simul & computatum quantum temporis singulae exigerent , si inaequalitatum omnium quae tum ex Jove . tum ex Sole oriuntur quaedam fieret v lut compensatio, & aequalcs cssicerent revolutiones. Sed temporibus revolutionum in quolibet spatii interjecti intervallo inter se comparatis, quae dam occurrerunt inaequalitates, quae quantdm fieri potuit, aequabiliter fune distributae , adeo ut quaelibet revolutio motum suum accelerare vita st duobus aut tribus secundis , ubi cum praecedenti fuit collata. Id quoque comperit D. Cassini eandem accelerationis regulam repertam
fuisse ab exitu Septembris ad initium usque Decembris. Diuilirco by Corale